장음표시 사용
111쪽
Tota enim rei summa in celeritate ac sileri tio posita videbatur. IIaec in aula Versaliensi decreta Decembri mense ineunte, anno MDCCXXXXIII. Paulupost dimidium ejusdem mensis, Romam advenere Angli duo nobiles, ex Gallia profecti
eo consilio, ut per speciem visendae advena rum more Urbis, negotium de Odoardi expeditione conficerent, ipsum vero Odoardum nominatim magnis pollicitationibus, ac spe ingenti proposita , ad maturandam profectionem pellicerent . Alter publicis ad Iacobum litteris , qnae tradi regiis legatis fidei conciliandae causa solent, erat instructus , i, gallici inter nuncii munere occulte fungebatur. Alter habebat in mandatis, ut Odoardum ipsum in itinere assectaretur, eaque propter secum ferebat literas liberi commeatus anglicas, quae ementito nomine iter' facturo, si quo casu interciperetur, praesidio essent. Non est ut
reseram quo loco, quo tempore, quanta di simulatione peracta Legatio fuerit, ne quid manaret ira pubblicum. Quod ad rem pertinet, admissus in colloquium a Iacobo Tege, coram Odoardo filio, Tencinioque ordinis hierosolimitani legato , gallicus internuncias , expedita omnia, ac iactu facillima demonstra. bat. Nihil prope militum esse relictum in Anglia, omni militiae robore in Belgium devecto . Multos inveniri in Scotia ex primoribus, qui sub ipsum Odoardi adventum raptim
arma sumerent, εc magna clientum agmina Diuiti geo by Corale
112쪽
LIBER I. Ic Tad ejus signa deducerent. Nihil negotii sore
Begnum imparatum occia pare, quo tempore defensores adessent 1itilli, amici fautoresque plures, hique optime animati. Naves, commeatus, arma abs Gallia, pecuniam ab Hispania sun elum iri . Adornari jam in portu Brestensi Classem validissimam deportando in Scotiam Principi , nihil tale adhuc suspicam te Aula Londinensi. At celeritate opus eSSe. Corrumpi facile posse occasionem mora: Si uceleritas adhiberetur, omnia seliciter eventura . Haec ille prolixez loquebatur. Eadem iussu patrui Teucinius Eques suadebat . Atque his movebatur sane Iacobus Rex pro rei gravitate plurimum, neque tam SVa, quam liberorum causa, quos Regno natos Telinquere in privata fortuna, atque adeo in
tristi exilio pigebat. Nam sibi quidem iaci lem Regni jacturam dicebat ea aetate , quae
sensim Vergeret , atque eo vitae instituto , quod a curis ac strepitu maxime abhorreret,
quum praesertim nihil Regiae dignitatis deesse sibi intelligeret Romae , praeter incommoda 8ccuras . Sed quamquam ita esset , eventus belli incertos extimescebat, rem talem videri sibi satis maturam negabat. De subsidiis, quae ad belli usum essent parata , de numero militum, ac pecuniarum, aliisque conditionibus doceri postulabat uberi ux, atque distinctius. Rebus ancipitibus committere vitam
Filii, qui spes Regiae domus, Se prima Patris voluptas esset, nefas putabat . Ut minus
113쪽
sestinaret iaciebat magnitudo ipsa promisson Tu ui , quae , ut ex fide optima viderentur prosecta, re praestari haud facile posse sentiebat . Principes , ut amicissimi sint, cogi interdum necessitati magis, quam amicitiae obtemperare. Quae factu facillima videantur in pacato consiliantium congressu, ea saepe in ipgo digerimine dissicillima inveniri . Com. ponendum aliquando tandem esse bellum , quod nunc tanta contentionae inter Principes gereretur. Quis vero quales pacis conditiones futurae sint, praesagire certo queat ' Quid si Bex Galliae pacisci cogatur conditionibus magis necessariis , quam honestis 7 Summos quoque ae potentissimos Reges variam experiri in longiore bello sortunam, atque ita demum solere inter se de concordia transigere, ut qui legem imponat ex una parte , accipiat ex altera , ac suis quisque rationibus prius consulat, deinde amicorum . In ejusmodi transactionibus , non tam jura partium valere , quam vires . Saepe vincere qui propior exitio fuerit; saepe qui melior causa Sit, flumpostremo loco ac numero haberi. Laee se, non alienis tantum exemplis , sed proprio etiam experimento didicisse , ac plus nimio
habere compe Ita . Ita loquentem tacitus respectabat Odoa dias. Sed is vultu moeror, ea frontis contractio, ut plane videretur dictis nullo modo
acquiescere. Quod cum Rex animadverteret, alium repente sermonem exorsus : Cceterum , Diuiti geo by Corale
114쪽
inquit , in hac re non tam meum , qUam Principis negotium agitur, de quo proinde neminem praeter ipsum sintuere magis decet. Ad me quod attinet, satis ego laborum , ac vicissitudinum, cum per aetatem ac vires libuit, subii. Nunc annis gravem, angoribus satiscentem , de sempiterno magis , quam de caduco fluxoque Regno cogitare fas est Tias illi rebus 8c gerendis , Se considerandis idonea; Ipse quod visum fuerit statuat. Rem ego totam ipsius arbitrio permitto ; nec enim videri velim oblatum beneficium per socor diam respuisse , neque committam ut ulla me dies ignavum coarguere , aut parum de familia mea sollicitiam possit. Unum Oro, ut
quidquid ipse eonsilii ceperit, beue ac feliciter vertat . His diistis , innuit Filio, ut quid ipse sentiat libere aperteque pronunciet. Odoardus , vultu ad laetitiam explicato, breqviter sententiam peregit in haec verba . Si de alia qualibet re ageretur, quam de Regno , de gloria, ac de tua Rex dignitate , equidem dissicultate operis, quod in deliberationem adducitur, non mediocriter commoverer , ne Culla fortasse res tanti apud me esset, ut ejus causa divelli ab amantissimo Patre , ejusque carere aspectu , quo nihil mihi in hac vita jucundius, vellem. Sed quando eae mihi proponuΠtUr res, quas Sc voce, & exemplo tuo didici rebus caeteris, atque ipsi adeo Vitae .anteferre, quid istam demorari expeditionem debeat , plane non video. Opus aggredior plenum
115쪽
o LIBER I. laboris, atque periculi, Sit ita sane. At hi gitineribus itur ad gloriam. Belli ilicertus est
exitus; at certa gloria, at magna spes. Quid Vero sperandum, nisi aliquid audeas' Cave tamen putes, me inter virtutem ac temeritatem nihil ponere, eoque esse animo, ut periculis objicere caput velim, rebus non antea
exploratis. Non id agitur nunc, ut bellum in Scotia suscipiam, sed tantum ut proficiscar in Galliam . Ibi, ut in loco proximiore, belli consilia agitabuntur, quod equidem non suscipiam, ut si aliquanto plus spei ostenda. tur, quam periculi. Cum ita sim comparatus, quod mihi metuas nihil est, quod mihi tibique gratuleris , longe plurimum : Mihi quidem , cui licebit aliquando emergere ex tur pi otio, ac fortunae vultum ostendere : Ti bi , cujus per hanc occasionem virtus egregia , totque experimentis probata , revirescet, ut spero, in Filio non degenere. Haec eo dicente, Rex detersit leviter manu quas natura expresserat laerymas . Vidit Odoardus , eaque re paululum perturbatus , ita perrexit. Sentio equidem , gravem amantissimo Patri ac cidere discessum Filii, tam longo post hac te Tarum, ae m rium spatio abfuturi. Sed noli quaeso Rex privatas cupiditates, cum nego tium agitur publicum , ac porro Summum , audire ; magisque quid Begem hoc loco deceat, quam quid Patrem , vide . Si ullus esse lacrymis locus in hac nostra separatione po8.et, nulli justius uberiusque lugendum esset
116쪽
LIBER I. Diquam mIbi, cui carissima quaeque relinquem
da , Omnesque naturae necessitudines uno ve
lut ictu sunt abrumpendae; quo tandem ituro 3 Ad ignotos, ac sorte ad inuritum. Sed nihil tanti est. Serviendum gloriae natura licet repugnante, & invita . Plura non sustinuit lacobus. Precatus Deum O. M. ut id bene ac feliciter eveniret , filio potestatem secit prosciscendi, cum collibitum esset, in Galliam, ac conventum dimisit. Secundum haec itineri Gallico se Odoardua accinxit, prosectionemque maturavit tanta celeritate. ut inter Anglorum adventum, &ipsius discessum dies interjecti sint tantum viginti. Totum hoc porro tempus datum componendis ad eum modum rebus , ut abire pos- 4 et quam occultissime. Nam si quo indici ci res innotesceret , periculum ei praesentissimum creabatur, tum ab Anglis, qui totum mare mediterraneum navibus obsidebant, tum ab
Anglorum scederatis, qui magnam Italiae partem infestam habebant. Dissicultates objiciebantur ex adverso multae graVesque, quae rem
desperationi proximam saciebant. Mare, uti dictum est. Anglorum Classibus interclusum, tamen necessario attingendum ex parte , qu saltem itur ab Liguria in Galliam. Terrestria itinera alicubi aperte inimica , suspecta alibi. Summa interea hiems , scedi imbres, viae gelu , pluviis nivibusque corruptae . Ad haec . metu pestilentiae in Sicilia grassantis, custodiebantur per Italiam limites provinciarum,
117쪽
portae urbium cancellis ac milite sepiebantur, utque peregrinus quisquani advenerat , quis, Unde esset, quo pergeret, curiosissime per qui rebatur . Quin ad Genuensium snes proh bebantur aditu viatores , nisi prius experi. mento dierum quindecim probassent valetudinem , cluae res properanti moram molesti SSI-mam afferebat. Ρostremo posse Principem excedere ab Urbe sic, ut de itu ejus in Galliam
nemo suspicaretur, dissicillimum, ac vix speraudum videbatur . Qua enim arte falleret sagacitatem Popiali Romani, pervidentis omnia, ipsas pene hominum cogitationes mentibus inclusas introspicientis. Ejus inquam Populi, qui more prisco inquirere curiosius in saeta procerum, eorumque nihil dissimulare, praetermittere nihil solet ' Nihil ne interluceret Civitati oculatissimae , eo praesertim tempore, cum per occasionem belli Italici frequemtiores in Urbe aderant omnium gentium ad
Venae , convenaeque; cum studia partium m
xime incalescebent; cum Oratores Principum ad omnem rumoris auram, A ad sevissimos quosque motus exeubabant 3 Et etiamsi reliquam civitatem eluderet , qui posset dome-Sticos nunquam non haerentes lateri y Ab his Vero timendum maxime , propterea quod inter familiares Principum delatores plerumque aliqui occulte versentur; cujus quidem pestis nonnulla pridem suspicio fuerat in aula jacobi Regis , ae tum erat. Vidit Odoa dus quid his rebus subesset incommodi. Nihil
118쪽
LIBER I. II 3 tamen deterritus , adhibita industria atque
virtute, terrestres aeque ac maritimas dissicultates feliciter superavit. Quodque magis m Tere , prosectionem celavit tam exquisito a tificio, ut non innotuerit Romae, nisi post dies ab ejus discessu undecim . Haec quemadmodum fuerint administrata , juvat paulo exequi diligentius , quippe scitu digna , atque
olim, si usus poseat , exemplo futura . Principio ex duobus Anglis, quos abs Galalia submissos dicebamus, ianus in Galliam remittitor , ut Ludovicum Begem de proximo Odoardi ad vcntu faceret certiorem. Alter praeire jubetur Massam, Lunensis Provinciae oppidum Ligustico littori serme junctum, ibi
secuturum Principem opperiri , quaeque ad prosequendum intra fines Genaensium iter usai essent opportune Oxplieare. Huic commissa Odoardi nonnulla supellex fuit. Namque ipso equo proscisci constituerat , cursoris in m rem , nullo impedimento , .ao comitatu admodum nullo, nisi unius famuli. Monetur deinde e famulis unus , vir notae fidei , strenuus , ac Viarum peritus , ut certa die ad uer Gallicum praesto sit , quod esset cum uno quodam ea aulae proceribus peragendum.
Caveat tamen ne ea de re cuiquam mort
lium indicet. Postremo , quiac illud erat praecipuum ne discessum Principis ullus domesti.
Corum praenosceret, ordo omnis. gerendae rei
119쪽
ret in viam, ad eam diem venatio solemnis indicitur ad Cisternam , oppidum secus viam Appiam situm , trigesimo circiter nb urbe lapide, propter circumpositos mirae amplitudinis saltus venatui opportunissimum . Huc sa- muli venatoresque cum instrumento venatori praemittuntur. Eo erat similior Vero appara tus , quod per istos prorsus dies soleret quo tannis v alliae Princeps , una cum Henricci fratre Duce Eboracensium , eodem excurrere venationis causa, quae venatio ad dies ser- me quindecim extrahebatur. Consilii interea, quod arcano agitabatur, conscii erant admodum pauci, atque ii serme, qui ejusdem exequendi delecti fuerant administri . Totam machinam versabat praecipuus ejus artifex Dombarius , vir Scotus genere, prudens in paucis, ac mirae in agendis rebus dexteritatis , qui primam Odoardi adolescentiam rexe
rat. Addubitatum parumper , an non in Societatem arcani esset vocandus Henricus Ebo, racensium Dux. Cum eo Odoardus communi. cari negotium cupiebat. Nam, praeterquam- quod fratrem amantissimum insalutatum dimittere vix serebat , adolescentis prudentia 3etate major, ac saepe experimento perspecta, ne non arcani fidem servaret dubium omne eximebat . Tamen, re maturius expensa , visum hane officii partem praetermittere , ne quod sorte extaret in ejus vultu maeroris indicium, quod caeteris suspicionem aia
120쪽
LIBER I. IIS solam itaque prae ocritis habens magni fa-ςinoris gloriam , caeterasque naturae cupiditates virtute comprimens , perrexit Odoardus uti solebat hilariter cum fratre, cum dom sticis , cum amicorum quibusque agere usque ad extremum, magna admiratione Iacobi Begis, Dombaliique, qui vul tum eius tacite o SerVabant , quidque animo coqueret non ignorabant . Id mirari, praesertim licuit pridie
quam abiret. Cum enim percrebuisset urbe rumor die postero Regios Principes Ciste ruam
profecturos , ad eosdem consalutandos vendi runt sub Vesperam, uti fit, ex omni sere nobilitate praecipui; Odoardus vero . non animo , non vultu perturbatus, qua solebat co- mitate venientes exeepit, detinuitque, aingulos compellana nominatim, illatum de venatione sermonem protrahens, iocos interduo interserens, ita prorsus ac si vere avi mi ca sa esset progressurus in Villam, non iter lon. gum, dissicile, periculosum suscepturus, non suorum aspectu deinceps, rebusque omnibus, quibus a prima puς ritia insueverat, cariturus. Consentiebat Odoardi virtuti virtus Iacobi , qui cum animo esset supra quam credi possit exulcerato , tamen conventui intersuit tanta oris tranquillitate , ut nemo inclusam sinu tristitiam interpretari vel levissima conjectura potuerit. Soluto inter voces sausta
'mnia comprecantium coetu, secuta est privatim coena, accubueruntque, uti Bolebant, am
