Pauli Ernesti Iablonskii opuscula, quibus lingua et antiquitas Aegyptiorum, difficilia librorum sacrorum loca ... Edidit atque animadversiones adiecit Iona Guilielms te Water. Tomus primus quartus 2

발행: 1806년

분량: 503페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

iis DISSERTATIONES DE LOCIs SACRI

oedibilia, quaeque vires hominum superent, iisque ad decipiendum alios posse abuti, Exod. VII. II, 22,

VIII, 7, Deuter. XIII. I, 2, 3. confer. Matth.-XXIV. E l, a Thessal. II. 9. Haec fundamenta argumentationis Pharisaeorum, Servator ipse, in disputatione ipsis opposta, ut vera concedit; unde consequitur, Sophisti eam fallaciam constitjsse in fraudulenta istorum prin 'cipiorum applicatione ad opera Christi. 7.) Ita tamen Sophistica illa argumentatio a Pharisaeis proponebatur, ut speciem blande fallacem ab ipsa rei veritate omnes non illico dignoscere, neque ex tricis Pharisaeorum se expedire possent. 8. Quare factum est, ut mendacio hoc Iudaei illaqueati, et a fide in Servatorem abducti suerint, uti profecto hoc ipsum, aut saltem similia mendacia, miraculis Christi Domini constanter in scriptis suis opposuerunt. 9. Neque dubium est, quin Pharisaei, Sophisticae huius argu

mentationis fabricatores,' se ipsos non minus, quam alios, etsi primo invita et rei uetante conscientia, de ceperint et irretierint, avide hauriendo et in intimos animorum recessus admittendo, quae praeiudiciis suis, odioque in Christum concepto vehementissimo, blande patrocinari videbantur. Quae sine dubio ratio est,pb quam Pharisaei, proprio suo mendacio vere credentes, ex ignorantia peccasse dicantur, Ioli. XVI. 3,R0m P . a, a, I Cor. II. Luz. XXIII. 3 .

s, 3, Huld icum in notis ad blasphemam Iudaei anonymi Θsoriam Iesu p. 13, I9 sqq., Salom. Tillium in Commentari ad Matthaeum p. 489. Eoque studio miraculis Christi eon, tradicendi, in haec tandem praecipitia abrepti sunt Iudaei

recentiorqs, ut nulla, ne ipsa quidem Molis miracula, agilescant pro certis indiciis veritatis et missionis Divinae;

δ:od testimoniis Mosis Maimonidae et Iosephi Albo probae muringa observat. Saer. Lib. II cap. TvI, S 7.

462쪽

CODICIS DIFFICILIORIBUS. 4ss

Io. Quae ignorantia tamen blasphemiam et peccatum gravissimum Pharisaeorum nulla ratione excusat, siquidem certissimis rationibus ostendi potest, ipsos veritati Divinae ac salutari, quam ceteroquin amplexuri fuissent, tunc solo Christi odio, ut invidiae et praeiudicatis suis opinionibus litare possent . pertinaciter restit iste, ac mendacia, quibus veritati huic atra caligo ob duceretur, cupide excogitasse et conquisivisse , adeoque sua culpa, ultro et sponte, in hoc mendacii et deceptionis barathrum se immersisse. Et sic iam ratio facile reddi potest, quamobrem Sanctissimus Servater, postquam adversus Nophisma Pharisaeorum graviter disseruisset, cum asseveratione quadam assirmet, Omnes huiusmodi sermones a Deo in iudicium adductum iri, tanquam ea de re dubium oboriri cuipiam posset. Nam cum Pharisaei odio Servatoris usque adeo fascinati essent, ut mendacio, in propria sua ossicina conficto, fidem adhiberent, non secus aes si veritas esset certa ectestata, quid quaeso mirum est, quod gravitatem huius facinoris non usque quaque perspicerent, quodque a Servatore rei sibi non observatae admonendi essent 7 .

Aetadu IV, consensus veterum quorumdam, ae 'speciatim' Irenaei. Restat unum, quod plane intactum praetermittere nolim. Est namque illa, quam Lectori hactenus obistuli, interpretatio non in universum nova, mihique propria. Quinimo deprehendi, iam veteres quosdam verba Christi non aliter, atque ego explicanda ea esse censui, accepisse. Sussiciat nunc unicum attulisse Irenaeu , qui adversus delira Ualentinianorum somnia,

magnam partem ex Philosophia Platonicorum illius temporis delibata, disputans, in haec verba scribit,

463쪽

Lib. II ca p. XIX I 2, ed. Massueti: Post deinde, qMaedicam , ignorasse Eabricatorem eam, quae fuit seminis in elim demissio , et iterum eam, quae facta est per eum in hominem seminatio; futile verbum co) et panum, quod nullo modo ossendi possis. Et postquam futilem illam ac vanam Ualentiniariorum doctrinam, aper tis indiciis, mendacii insulsi convicisset, haec ibidem addit: E; proptςr hoc mihi videtur etiam Dominus dixisse: Omnis sermu otiosus, quem locuti suerint homines, reddent pro eo rationem in die iudicii. Omnes nim quicumque tales sint, otiosis sermones in aures 8ominum immittentes , adsissent in iudicio, rationem reddituri de his, quae vane coniecerunt et mentiti sunt adversus Deum. Quae postruma verba satis perspicue reflantur, Irenaeum de verbia Domini nobiscum idem prorsus sepsisse et iudicasse.

2Diogus subindicans Uum Auius interpretationis.

Postquam landamenta interpretationis nostrae indica. . Imus, operae pretium foret, usum illius doctrinae quam interpretatio nostra illico legentibus offert, osten-GIe, et luculentius explicare. Et magna cum voluptate, argumentum hoc uberius persequerer . nisi limite mihi praescriptos propemodum iam excessissiem. Me ividerimus interim purum et simplex veritatis studium, hac pratione Domini, magnopere commendari, ut quae est pars rectitudiyis, in qua Deus hominem reavit, a qua abeunt artes et ratiocinationes, quas si- . bi homines singunt, Eccles. vlI. x9. 2. Illudque veritatis studium anto debere esse contentius et diligentius,

464쪽

quanto magis inmin in erroribqs, ad quos per se ni

mium proclives sunt, undique circumdantur et urgen tur. 3. Veritati coelitus revelatae, ac fulgore suo conscientias hominum irradianti, non sine prae nussimo periculo obniti posse homines, quocumque etiam praetextu id fiat. 4. Lum in finem, animum a praeludiciis cuiuscumque generis sedulo purgandum, et adversus illa omni.industria muniendum esse. s. Cavendum inprimis maximopere esse, ne quis, ad eludendam veritatem, cuius vim in conscientia persensit, sed quam veram esse nollet, argutas ratiunculas sibi ipse excogitet, ac nisu omni propugnet, eoque, uti per sonam seductoris suscipiat, ita criminis eiusdem reus evadat. 6. Itaque in omnibus rebus m agni momenti sibi ipsi et propriis suis opinionibus et placitis dissidendum , omnia potius, ad normam verbi Dei et conscientiae, serio et sollicite, sine aliquo partium et contentionis studio, expendenda esse. 7. Omnium vero maxime, precibus ad Deum veritatis confugiendum inmper, ipsusque auxilium humili et pura mente implorandum esse. Illum igitur et nos veneramur, ut per Spirituraveritatis nos ducat in omnem veritatem, nosque in vere

ritate Verbi sui sanctificet.

465쪽

EXERCITATIO THEOLOGICAE

Causae Dissertationis huius conscribendae.

Bonam illi ab aequis lectoribus gratiam merito suo

ineunt, qui locis S. Scripturae paulo obscurioribus et intellectu difficilioribus lucem pro virili affundere nituntur, dummodo id pio animi instinctu faciant, debitamque simul et diligentiam et modestiam adhibeant. Quo si enim ne vel sic quidem seseper ipsis eveniat, ut rem acu tangant, quod persaepe fortunae magis debetur, quam ingenio et industriae, aliis tamen plerumque novam meditationis materiam, aut occasipnem in verum Scripturae sensum altius penetrandi, subministrare solent. Qua spe et ego stetus, ad illustrandum Scripturae locum, qui multorum ingenia vehementer torsit, symbolam quoque meam nunc conseram. Occurrit ilis te Marei cap. Ix v. 49 , atque in codicibus nostris Graecis ita legitur: Πας γαρ πυρὶ ἁλισυ τα , καὶ

466쪽

πάσα λιτία αλὶ αλισυσετα. Quod Vulgatus Intem pres ita Latine reddidit: Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. Erasmus et post hunc Be- eta ita verterunt: Omnis homo igne fauetur , et omnis oblatio sale salietur. Posterior vero in. notis observat, rum interpretem videri particulam VI aceepisse pro re omni . quasi Graece πEν neutro genere sit scribendum. In eumdem quoque sensum Lutherus verba haec transtulit: Es musa alus mit Auer gesalteten Nerian, tind alles infer ωita mit Salia gesializet. Alias ver sones in linguas vernaculas, quae fere ad aliquam illarum, quas iam attulimus, accedere solent, nuac lithenter omittimus.

Locus Marci Ix. 49 interpretibus di eisis visus est.

Verba haec, sive illa ita ut iacent considerentur, et ab omni parte excutiantur, sive etiam cum anteceden tibus coniungantur, interpretum plerisque crucem fixere; ita intellectu et explicatu dissicilia ipsis visa sunt. Quid de loco isthoc senserint Cornelius Lansenius, ce lebratissimus Iprensis Episcopus, Erid. Spanhemius Pater, et Th. Dassiopius , viri in interpretando Scripturae sensu non parum exercitati, G. I resdosius in peculiari super controversum nostrum locum Dissertatione exposuit. Quorum iudicium non improbat vir ingenii perspicacissimi S. IVerenselsus, qui eidem Ioco novam lucem illaturus, ita orditur ca). adeo obscurus et di pilis est, ut magnus Scaliger est. cum exissimarit, textum corruptum esse, er ad eius ςmendationem hic nece rio esse confugiendum. Idque diversissimae virorum eruditorum explicationes et me dilationes abunde confirmant. I III. ca) In Coeitationibui ad Loea N. Testamenti, in Opustu iis p. 337. nu.

467쪽

. 2 - . .

. Quiaam eo tu que processerunt , ut putarent, Tex.

Fuerunt, . qui nodum huncce Gordium non solve dum, sed secandum esse putarent. Quos inter Prin .eeps est vir ceteroquin sine controversia summus, Iose phus Scaliger, qui ad Iohannem de Lara scribens, locum nostrum ita emendandum esse censuit: Verba illa Euangelistae seunt ex Lepit. n. I 3 , omne holo caustum sale salietur. Ait igitur Dominust Scitis

scriptum esse: omne igniarium sacrificium sati salietur: item, omne,holocaustum sale salietur. Ecquodnam sal putatis esse illud7 Vos estis ipsium sal. Vos estis salieresse. Ita igitur scripsit Euangelissa: Πασα πυρία

resimonium , tiri dixi, ex H. L itici, in quo selieissime ab Euangelissa redditum est πυρια Num, οι scis, est πυρ, quasi dicas igniariam oblationem.

Sed coniecturam hanc Scaligeri, quam ipse putavit esse certissimam, interpretes secuti summo consensu reiecerunt, idque merito. Etenim I. lectio illa textui Sacro obtruditur, invitis Codicibus omnibus. Quam tamen 2. res ipsa non certo et evidenter effagitat. Potius 3. vox illa, quam vir doctissimus in textum i trudere cupit, ab ipso omnium primo est conficta, quae neque in scriptis N. Testamenti, neque in Versone Lxx virali, neque in alio quoquam scriptore raeco uspiam hactenus reperiri potuit. Si porro

cli) In Epistolis Scaligeri num. cccCXLII. P. 'o7. edit. Lugduni Bat. a. 3627. Vide et notas Maligeri in Marci

. l. ia Bibliis criticis.

468쪽

coniectura Scaligeri esset admittenda, non una tantum vox in textu, sed gemina Corrigenda, et pro legendum esset πυρία. Qui conatus videtur paulo audacior. Et praeterea s. in loco illo Levit. H. I 3, quem a Marco ad verbum translatum esse, Maliger hi persuasit, cui Graecum πυρ α responderet , non occurrit, verum & IN. Quo ipso fulcrum et praesidium coniecturae Scaligerianae omne cor ruit. Aliam coniecturam in mentem venisse Cl. 'Isburgio ex Venerandi LGl i Curis Philologicis disco. Sed praestat ipsius viri eruditissimi verba apponere., quibus quod ego addam, non habeo: Hoc consilio, i quit, G. Wo burgius pro πυρὶ mastula legere quae vox non sit insolens, et rogum infernalem hic imdicare queat.-Sed facile apparet, hanc quoqua sectio

nis mutationem, ut cetera taceam, universali Codicum consensui, non minus ac Maligerianam illam, repugnare, nec temere recipiendam esse. Video nunc, ita

pergit, Curcellaeum de eadem hac lactione, tanquam nonnultis placenis, monuisse.

, Tale quia et mibi olim in mentem venis. Non dissimulabo, et mihi olim, locum nostrum quis

diose expendenti, et ad eruendum genuinum eius senasum omnem mentis aciem pro viribus adhibenti, dissi- Cultates , quas vulgata lectio secum vehit, tales tantasque visas fuisse, ut anceps diu haesitaverim, utrum non, librariorum incuria, mendum aliquod in textum furtim se insinuasset. Putabam autem fieri posse , ut mutatione unius literulae, dummodo Codices quidam antiqui, aut vetustorum Patrum citationes coniecturam meam adiuvarent, dubium Omne penitus tollatur, et. sensus verborum Christi, ex obscuro et intricato valde,

469쪽

planissimus atque obvius cuique reddatur. Optabam nempe, ut pro Vocula quam praeserunt omnia nostra exemplaria, in uno vel altero honae notae libro scriptum reperiretur quod mihi sensum elegantem et scopo Servatoris nostri apprime congruentem effect rum esse videbatur. Locum itaque sic constituissem rorse γαρ πυρὶ αλισθη ται; καὶ γαρ cc πάσα θυσιααλὶ αλισυσετω. Quae ita vertenda forent: Quomodo

enim igne salietur ρ Nam certe victima omnis c Deo gyrata θ sati conditur. Quod ut rectius intelligatur, adus. 38. adscendendum, et eX eo connexio cum nostro,

de quo disserimus, loco repetenda erit. Ibi enim discis pulos laudimus Dominum sic alloquentes: Haec Flor, vidimus quemdam per nomen tuum eiicientem daemonia, qui non sequitur nos et eι prohibuimus eum, quia non sequitur nos. Non incredibile est, discipuisios, dum haec apud Dominum commemorarent, Zelo quodam non ita considerato et affectu animi iracundo

plus iusto inflammatos suisse. Tale quid certe bonis hisce, sed nondum satis illuminatis, Domini discipulis

tribuitur Lucae IX. 49, 5o, sq, 5s. Ignes hos animi non recte incalescentis, cui non purus Dei amor, sed quaedam affectuum humanorum carnalium intempe xies initia et alimenta subministraverat, sapientissimus Servator in discipulis suis aut restinguere, aut bono adhibito temperamento sanctificare aggreditur, idque duplici ipsis argumento persuadere allaborat. Primo enim docet, non consistere cum ossicio discipuli Christi, ut aliis offendiculum praebeat, nedum ut credenti iam , et in fide ulterius progressuro, obstacula et impedimenta obiiciat. Hortatur eos itaque, ut omnes mentis suact

ce In communibus nostris editionibus solum κα1 legitur. Sed in quibusdaci libria manu exaratis, testae Miala. addi

470쪽

CODICIs DIFFICILIORIBUS.

asseelus et impetus eo tendentes sollicite observent, et observatos ex animis suis radicitus evellant, a versu a ad 48. Secundo discipulos suos considerare iubet Indolem muneris lanctissimi et dignissimi, sibi ut Ap stolis a Deo concrediti. Debebant esse Sal terrae, atque doctrina sua homines a vitiis intellectus et voluntatis perpurgare, a corruptione praeservare, et gratas Deo victimas reddere. Eo delabitur versu 49: Quo

modo putatis igne homines saliri posse Τ Quis qua

eibos igne condiverit Pergit Servator. Enim vero omnis pictima Deo grata sale conditur. Omnia a tem v. so ita Concludit: Bonum , quin imo necessarium, es Sal. Et vos estis Sal illud. Cons. Matth.riis. Si vero Sal insulsus fuerit, non salis , sed ignis naturam prae se tulerit, quonam ipsium condietis P misbete salem in vobis ipsis, et pacem cum aliis mutuam eosite. Ita mihi quondam inani specie blandiebar. Sed illico tamen hariolationi huic meae dissidere coepi, ubi eam a Codicibus MSS. subsidium nullum sperare posse intellexi. Et postea certo deprehendi, nulla omnino mutatione textum hune opus habere.

Transitur ad interpretationes Textus nostri, Gprimo illorum examinatur sententia , qui putant, agi de halitione spirituali in hac νita.

Antequam autem meam de vero sensu toxius nostri opinionem in medium proseram ,'res ipsa postulare videtur, ut quaenam sint celebriorum S. Scripturae imterpretum de eodem loco iudicia, paucis exponam, atque inter diversas sententias optionem lectoris arbitrio Dermittam. Veteres per τὸν πάντα, ut plurimum omnes

Aomines intelligi volunt, per ignem subinnui putant Omnia illa media, quae Deus adhibet ad homines puri

SEARCH

MENU NAVIGATION