Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1798년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nt raro sine omni complicatione appareat morbus. Diversae autem hae complicationes, symptomata illa essentialia quasi obumbrant reextinguunt . Accedit quod non ad summum suum gradum semper Perveniat morbus , quo dicta illa symptomata Prae ceteris apparent, sed interdum citius occumbant aegri, quam omnia Et manifestissima morbi apparent signa . Quod statim accuratiore horum symptoinatum consideratione patebit .

Primo igitur quod attinet topicum illum

& fixum dolorem; eum quidem non Vehementemia sed obtusum 8c gravantem plerumque esse exspectabit quivis rerum anatomicarum gnarus, attamen non mirabitur, quod subinde adeo vehemens sit, ut per totas hebdomadesti menses omni Somno aegrotum pri Uet. Licet enim non magni sint pancreatis nervi, de huic dum inseruntur adeo teneri evadant , ut mox oculos effugiant, considerandi tamen sunt eius nervi anteriores ex plexu lienati oriundi.

illique quos ex ramis descendentibus plexus hepatici dextri accipit ca , quibus valde ten-

142쪽

sis ac fortius irritatis di in consensum raptis vicinis quibuscum iunguntur vicinarum partium nervis, caussa erit sussiciens dolorum etiam

atrocissimorum .

. Est ergo ubi dolor sensim & sisse magna molestia lento modo incremetatum capit a . Est ubi vehementius saevit Se sere Con tinuo, omnem somnum abigit, im nro ad eiulatum usque aegros excruciat & vix ipsis

optatis domari potest b . . Sunt tamen ple

aὶ observ. nostr. II. b) Vocatus fui ad aurifabrum, iam a tribus mensibus dolore ei rea ventriculum acerbi stimo & indesinente laborante, ita ut prae dolore & vigiliis ad summammiciem perductus fuerit. Nullum nec a purgantibus, neo ca vomitoriis, nec a sudoriferis aliisque externis & internis remediis doloris levamen. Ego accersitus, ut pro tempore saltem dolorem sedarem , laudanum praescripsi pro ea nocte, quo dolor protinus cessavit, A tota nocta dormivit, eum tribus illi mensibus longior somnus nomfuisset unius horae . Rediit autem , quod praedixi , dolor , nee ullis remediis sanari potuit, nili laudano aliquoties adhibito ;- idque ad breve tempus, donee aegermarat mo confectus interiit . Aperto cadavere , repertus . est imgens scirrhus totum pancreas & mesenterii partem occupans, tum etiam pylorum ac intestini ieiuni principium ambiens; ita ut viam a ventriculo ad intestina adeo anguitaverit , ut fere occlusa esset, & ventriculus

143쪽

13s RAH Meumque Intervalla quaedam ubi dolor remitistit. Acerbissimus est in plerisque post assum pium cibum , hi horto vel tri horto post pa

stum a . . VIII. Quod post pastum dolor in plerisque

acerbetur , caussa facile patet , cum non tan-

materia eςculenta ae potulenta plenus inventus fuerit. RIUERIUS. Obsersi Cent. I. obserU. 9Ο. Vir robustus . nulla manifesta caussa praecedente, eonatu vomendi assiduo augebatur, sed praeter remedia& alimenta quorum retinere nullum poterat , pauca &xaro, & haec aquea ae fere amara evomebat. Ad haec torquebatur magna siti , erebris quibusdam animi dθω-ctionibus & dolore praesertim non secus ac si a canibus diseerperetur ad communes fines thoracis & ventri , quem si tangeres duri aut renitentis percipere nihil posses. Cum his humilique pulsu intra undecimum circiter diem est mortuus. Ventre aperto, iecur maximum conspectum est, sed Sanum . Sana quoque intestina &ventriculus. Et mesenterium quidem non sine aliqua Obstructione. Sed pancreas aequo maius, totumque ti

IV. A. N. C. T. VIII. p. 3 i. HELMER HAUSENN. A. N. C. T. VI. p. Irt. BANG Selosi. diarii T. I. p. 32. T. II. p. 4ost. LIE UTAUD hisor. anat.

144쪽

tum succi pancreatici imminuta vel prorsus impedita secretione, succus ad digestionem multum faciens, deficiat , sed si porro pan- creatis rumor increscens pylorum & duode-Bum comprimere , transitumque chymi per ohas partes dissiciliorem reddere incipit, ab hoc ipso impedimento, eo maxime tempore molestias oriri te ab aegris persentiri necesse 'est, quo contenta ventriculi exitum per pylorum quaerunt. Non desunt tamen exempla aegrotorum , quibus vacuo ventriculo maxime saeviit dolor , impleto conticuit . Si enim scirrhus pancreatis dolet , non est quod doleat ut scirrhus, Sed quod scirrhus viva subiacentia de adiacentia vasa nervosque tendat Mirritet. Ponamus autem, repletum Sc oh ipsum seirrhum ad sui evacuationem ineptum ventriculum , ita subiectos nervos comprimere, ut eorum prorsus intercipiatur sensus , hoc in casu, quamvis caussa doloris adest, tamen nullus eius erit effectus propter nimiam illam compressionem, donec contrahente se Sc evacuato ventriculo pressio minor , adeoque dolori inferendo aptior denuo sit ca .

Q Vir quidam 33 annorum per plures iam annos . ventriculi dolore laborauerat, qui sponte iterum desierat. Iam vero a binis annis brevioribus longioribusve intervallis, maiore nuns Maure cum saevitie eodem denuo

145쪽

s. IX.

Dolor paneteatis eiusque partis maioris vel minoris ob Itiuctae situm sequitur. Itaque

eorripiebatur. Summus aeger erat edax bibaxque, immo vero helluo, etiam cibos quantumvis duriores avide abligurire solebat , etsi omnium fere dentium expers existeret. Multis etiam retro ab annis labaeo per filiu- Iam hausto , intemperantius utebatur. Aiebat autem aeger, dolorem vacuo polissimum ventriculo saevire, &mox a prandio coenave lautioribus , per aliquot contieescere horas. A decubitu in ventrem pulvinari substrato , solamen in doloribus aeger sentiebat , eaetero quin sanum exstitit eorpus, tactuque nulla se prodiderunt hepatis, lienis , aliorumve viscerum vitia. Mox nausea& vomitus spontanei oriebantur unde primo glutinosa tenuia , dein pauciora fusea crassiora nonnihil foetida reddebantur . Inutilia erant, quae a celeberrimis medi eis

SCHOEMAV praescribebantur remedia . Consultus SCHNENKE viscera prope ventriculum sita, ac Prae primis pancreas sedem mali asseveraverat , vitium iam obfirmata obli ructione ad scirrhum accedere. Summa nunc resolventia praescripta . Bardanae nimirum decoctum & rheum cum mercurio dulci; qua methodo aeger incredibile quantum accepit levaminis , ut per totam aestatem tolerabile malum esset . Quin & lautissime

prandere ac coenare vix amplius verebatur aeger. Hieme vero & insequeo te vere malum ad priorem gradum recrudescebat. Priora illa remedia nullam amplius at- . tulerunt opem . Solis a nodynis Obtenta saepe nonnulla quies. Iunio sequentis anni paroxysmo asthmatis conuullivi subito corripiebatur , qui sublatus , octi duo pol

tum anxietatibus tantis recrudescebat, ut eas esse profi-

146쪽

ubi totum pancreatis corpus scirrhus occupat j

medium istud inter cartilaginem ensiformem

teretur doloribus longe intolerabiliores. Huie novo malo opponebatur terra foliata tartari , sed sine estectu , ab hoc enim tempore sensus hebescere , vires insigniter decreseere, torostas considere, nainimosque ad motus per plateam anhelare, ae ferme concidere & inanis tussicula . pulmonem qua iIare incipiebat eum adstrictissima alvo . Tussiculae inani coalites se iunxerant manuum Oede-ma , constans post capta blandae quietis initia experge factio atque orthopnoea, anxietatum haud intermissa saevitie. His apparentibus hydrothoraeis signis, et op ponebantur scillities & vesicatoria quibus res in melius

verti videbantur . Sequenti autem mane vir invenituria lecto sedens cum matula, veluti vomituriens, pro priusque adspectus mortuus ti fere frigidus . Sectio cadaveris concedebatur. In toto externo corpore nihil eulpandum fuit, hypochondria introrsum retracta , durius hepar tactu deprehensum. Incidendo abdomen, repertus digitum maiorem crassus panni eulus adiposus , ventriculus omni ex parte bonus , omentum pluribus in locis acere tum peritonaeo, sanissima in te lina . Lien uiplo maior, in superiore & po iteriore parte coloris naturalis, reliqua vero massa cartilaginosa. Pan creas totum quantum in multiplices degeneraverat scirrhos maiores minoresque, qui veluti totidem conglobatae glandulae intermedia membranacea substantia cohaereobant. Hepatis nullum animadvertebatur vitium praeterquam nimia durities. Superior mesenterii pars induratis

perseminatum glandulio. Amoris paulisper epigailrii visceribus, simitra parte pro minuit in abdomen dia-Ibragma, quo inciso cum aqua exiit sybillus. Ingens ymphae copia in cavo pectoris snistro ad plures pinias

inventa , minorem copiam & dextrum cavum gerebat.

Pulmones satis boni . Cartilagines costarum hinc iade osseae. DE HAEN. Opusc. P. I. P. a Z-2ψου.

147쪽

& umbilicum locum fere oecupat; ubi extremitas vel dextra vel sinistra magis afficitur,

dextrorsum vel sinistrorsum versus hypochon -

dria potius declinat a . Priori in casu ad

. Illustrissima domina temperam 'nti biliosi , ualetudinaria , post varios morbos, diversaque Sympi mala , nempe febrem , dissicultatem respiraudi , impossibilem supra dorsum & difficilem supra latus sunt tum decubitum , enormem flatuum emissionem , tandam &hydrope obiit, tum ventre tumido , oede malosis omnibus, pedibus & dorso . Linguam autem illi retrahi ad intus & subinde quasi ligari, continuo aegra conquerebatur. In dissecto eadavere hepar naturalem magnitudinem exeessit. Bilis in cylti de nulla fuit . Uentriculus infra hepar depressus erat & situs in regione umbilicati.

Panereas totum scirrhosum; omentum semiconsumpturn& supra retractum . Pars sinistra thoracis repleta sero , dextra pars nihil seri continebat; cor insolitae magnitudinis dextram thoracis partem eum pulmone penitus occupabat . Exiguum dexter ventriculus habebat polyapum . FANTONI Obserυ. auat. Praci. obserU. I. Vir melancholici temperamen vi, quod auxerat &nutriverat moeror ingens ex obitu coniugis contractuῖ, qui virum alias sortem per annum attrivit. Per quadriennium quo ei medietnam feci, conquerebatur de colico dolore circa regionem itomachatem , dum staret erectus vel ambularet, at incurvus sedens, vel in lecto recumbens , cruribus leviter sublatis, nullum aut exiguum dolorem percipiebat. Nec tumebant illi hypochondria nec dolebant etiam duriter attrectata vel periscussa. Tandem cum annum in ista miseria exegisset, repentina & inopina gangraenosi correptus, a pede

dextro ad superiora celeriter reptante , cum diris cruis elatibus intra sex horas exspiravit . Aperto cadavere

hepar fuit induratum rotundum initar corporis sphaq-

148쪽

lumborum vertebras descendit, dc adeo niole stim & pertinacem lumbaginem creat, ut vel impossibilis situs sit in dorso, vel soli dorso incumbere coactus luit aeger: adeo subinde vehemens e it dolor, ut ipsam illam lumbaginem , quam renum lithiasis producit, si nutet a . Caeterum a similibus, quae a cruditatibus ventriculi atque duodeni, a flatibus, apylori scirrhis producuntur doloribus, facile plerumque distinguitur; fixus enim constans& diuturnus est dolor, nec a digestivis vel evacuantibus sedatur, nec quoque flatibus sursum vel deorsum erumpentibus insigniter leni tur. A scirrhis ventriculi vero ipso doloris situ eiusque potissimum ad dorsi vertebras

xi ei, farctum gypsea pituita , sevum referente. Panereas amplitudine sua & magnitudine hepar ipsum aequabat, totum seirrho sum, multis glandulis magnitudine ovi columbini differtum. Lien adeo exilis & exiguus, ut vix unciam ponderasset. RIOLAN Anthropol. L. II. e. t 6. Uid. & PLATER Observ. L. II. c. i6. B INGSelect. diar. T. I. p. 32. T. II. p. 3o2 4Oλ. LΙEU

Sic & in eadavere viri o annorum a triennio Uomitu habituali eruentis ae atroeissimis renum & dorsi doloribus vexato inveniebatur pancreas scirrhosum , Spi-thamarum duarum longitudinis , & latitudinis duarum manuum transversarum. BLANC ARD. Auatam. praes.

149쪽

I43 RAMMextensione distinguitur a . Cum vero hie dolor a tensione & irritatione nervorum pan creatis ipsius tum parti uin circumiacentium prodeat , facile patet , cur dolor ab initio mitior , & dictis tantum limitibus circumscriptus ma neat , sub mali vero progressu etiam vicinis visceribus communicetur, Cardialgias, colicas, multi varios dolores excitet. Uti autem plerumque augetur dum aegrotus erectus stat aut ambulat, sic incurvus sedens , vel in Iecto recumbens, Cruribus leviter adductis vel& in ventrem decumbens aeger levamea alim

. X. Alterum symptoma & signum characterIsticum sciri hi pancreatis est Tumor in dictis regionis epigastricae locis manu palpabilis, ut

corpus resistens, durum, magis minusve mo

bile e . Magnitudo huius tumoris varia est. minor sub initio morbi, sensim vero increscit, ut sub morbi vigorem usque ad pugni magni tudinem attollatur, imino interdum latam sv c. WICHMANN Meen xur Diaguoisne f. 43.

150쪽

perficiem usque ad cordis scrobiculum exten- dat ca . Subinde, si leviter manu palpatur, nullus tumor deprehenditur , fortior autem, Pressio tumorem cum magno aegri dolore, sub hoc rudive contactu detegit b . Duritiei gradus diversus eth plerumque pro ratione diuturnitatis morbi, ita ut cartilagineam immo lapideam tandem duritiem tumor adipiscatur c . Cum autem Cum magnitudine tumoris insigne pondus simul sit coniunctiim , mirum non est, in quibusdam casibus ipsum arteriae aOrtae de i scendentis truncum ab eo plus minus pressum, ἐκ inde se usum tumoris Pulsantis excitatum

. XI. Interim permagnus subinde adesse potest Pancreatis scirrhus, etsi digiti exquisitissime

SEARCH

MENU NAVIGATION