Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1798년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Quum enim huius visceris sedes alias est tetrusa, facile contingere potest, ut integumentis abdominis panniculus adiposus crassior supinpositus, omentum adipe plenum vel scirrhosum

flentum e) , hepar tumefactum 8e induratum

pancreatis tumorem tactui subducant. Prorsus uti ex altera parte, signis ceteris ambIguis, intestinum colon in farctibus variis plenum dein tumores durissimos nec minus renitentes elatum , fallit de praematurum talis scirrhosi tumoris metum incutit, quem tamen remedi rum aperientium Visceralium & sortius evacuantium effectus tandem feliciter tollit. XII. . MORGAGNI l. e. Epist. XXX. Io. ib) DE HAEN in observ. supra et t. GREISFL

M HELMERSH AUS EN N. A. N. C. T. VI.

P. III .

152쪽

s. XII. In genere verissima ei h Ill. DE HAEM

a observatio. Exacte locum determinare in durati tumoris, sive in ventriculo haerentis, sive in vicina nat I, facile nonnunquam cla Iur. aliquando dicta ite, saepe vero neutiquam. Tot hinc in consultationibus litigia. Versati uicuumque in anatomicis, qui semel iteruinque Pan

Creas scirrhosum invenere, idem posthac per petuo accusant: legerunt alii, videruntqu2 ex ipso mesenterio enatum tumorem , qui Sursum vergens ventriculo tu funchionibus suis impedimento fuerit. nihil in posterum nisi mesen tericum clamant. Sic iterum. alii aliud. At vero ingenue fateamur , certa signa rarissime dari, quae ex innumeris caussis veram deter- millent . quae locum, quo tumor haeret, qua Viscus , quod occupet , quae modum impe dimenti, naturamque examussim explicet . Ca da vera passim nos erroneae convinc cui Seu tentiae .

. XIII.

Tertium symptoma quod Inter diagnostica morbi nostri symptomata & signa posui

153쪽

46 RAMMmus , est molesta pyrosis 8e copiosum salivae ex ore proluvium. Quod licet non semper adsit , si tamen in connubio reliquorum signorum adesh , diaguosin certissimam reddit . Idem enim fit in huius visceris morbo . quod in aliis viscerum secretoriorum affectibus frequenter

obserramus , ut nempe una secretione imminuta vel plane impedita , alia secretio priori illi quoad functionem analoga , eius vices Suscipiat & quantitate augeatur. Tales quidem salivationes sympathicae saepius quoque observantur in aliis chronicis viscerum abdominalium morbis , ubi stimulus quidam neIvi intercoi alis ramis abdominalium morbis , ubi stimulus quidam nervi intercostalis ramis abdominalibus applicatur , 8a lege consensus ad nervum quinti paris & eius ramos glandulis salivalibus prospicientes propagatur , quo sti mulo humorum in ipsis circuitus & secretio acceleratur , exemplo morborum biliosorum , verminosorum , mali hypochondriaci Se hysterici, scirrhi pylori , glandularum Mesenterii , colica rum spasmodicarum , fluxus menstrui St hae. morrhoidalis anomali a . At absentia signorum , quae modo enumeratos morbos comitantur, salivationis copia de continuitas , in consor. .r Cons. opt. Patris diss. de miro commercio ininter visc. cap. & abdom. p. II. IN

154쪽

l tIo unius, vel plurium ex supra enumeratis Madhuc numerandis morbi primarii signis, ori ginem & valogem huius symptomatis tamquam

i signi diagnostici certius dilucidabunt a . Adeo

autem copiosus interdum est observatus, ut in homine ex scirrhoso pancreate hectico, librae

salivae decem & ultra indies fluxerint b . Uerae autem salivae estluvium hoc eit, de quo loquimur, & probe distinguendum est a Vo mitionibus illis 8c eructationibus copiosi laticis aquosi vel insipidi vel acidi, quem e stoinacho& gula in os ascendere, docet molestus ille ardoris vel pyrosis sensus, in ipso ventriculo incipiens de per totum oesophagum sese disei fundens, qui quidem fluxus uti & alios ve uini triculi morbos comitatur, & praesertim illam dyspepsiam, quam adeo egregie delineavit cl.wICHMANN etiam morbo nostro frequens comes est. Quod autem aegrotis nostris limispidus talis humor, potissimum ieiunis adeo

copiose in os saliat, inde natum arbitramur . quia arteriae coeliacae sanguis pancreas Obstrum, chum adire non potest, hinc eo copiosior veum triculo affuit. Ventriculus itaque maiorem ac

Duili.

155쪽

r 1 RAMucipit cruoris illius copiam , unde aliter humor ipsa pancreatis fabrica pararetur; ipseque haeratione humore suo, Propria fabrica ex arte. rioso sanguine parato ditescere debere intelli. gitur. Quin adeo ipsum pancreas, functionem suam utcunque adhuc obiens, & larga copia adhuc sece ens succum, duodenum cum ple rumque anguitatum sit , superiori huius intestini parti & ventriculo facilius di copiosius tradit , quam inferiori. 3. XIV. Alvi tarditas, inter frequentissima &eonstantissima pancreatis scirrhose obstructi sym. Plomata pertinet; se certe, si verum eis a FucCO pancreatico cibariam massam dilui &dissolvi, si inter ipsos BRUNNERI canes

fuerint, quibus, ablato pancreate alvus dura fuit a hoe certe symptoma vix huic morbo defuturum esse, quivis exspectabit, quod di observationes & cadaverum sectiones constris maut , cum ipso morbi initio alvi segnitiem fere semper esse coniunctam, eamque cum ipso eius incremento tardiorem semper fieri, ita ut in summo morbi stadio, ubi non solum succi

156쪽

panereatici secretio deficit , sed & pondere devolumine tumoris intestini duodeni pars penitus comprimitur, pertinax nec ulli remediis superanda alvi obstipatio accedat ca Iliaeam tandem passionem inducens Ub . . XU. Cum autem ob ipsam perturbatam vel

adeo prorsus abolitam succi pancreatici secreistionem, ipsa bilis seeretio imminuatur. & sibilis secernatur, maiorem exinde acrimoniam induat, & deficiens in ventriculo di duodeno coctio, raro in inferiori intestinorum tractu corrigitur, sed quae cluda in ea descendunt, Crudiora semper evadunt, de in corruptionem acrem transeunt, ceteros intestinorum humores simul inquinantem; ex his facile patet alvi lar ditatem praesertim sub gnem morbi saepe in diarrhoeas tenacem pituitam educentes O vel

157쪽

hiliosas a , sanguinolentas b , nigras O , colliquativas d transiisse . F. XVI.

Ex eadem certe caussa, digestione nempe deficiente, patet, cur huic morbo saepius adsit, ciborum isstidium & nausea ce . Rarius quidem accidit, quod nimius appetitus immo voracitas morbum comitetur, simili modo, quo in animalibus post deletum panereas, appetitus augebatur g . Est etiam ubi lumbrici non raro simul praesentes hanc sinmem Praeternaturalem excitant ch . . XVII. Quintum enumeratorum scirrhi panereatis symptoma est somitus habitualis, qui inter

cetera Symplomata iere constantissimum est. M STOERΚ l. e. P. II. p. 247. 53 HARTMANN apud LIEUTAUD obseri 9as. . BONET anat. pract. L. III. S. XII. Observ. 11. Q observ. nostr. IX. X. XIV. ε) In pluribus observ. hactenus cit. D observ. nostr. I. hi BRUNNER I. e. p. 63 .

158쪽

Aecedit praesertim hi horto vel tri horto post prandium & coenam, quo tempore ventriculichymus duodeno tradi deberet, vel iam tradenda fuisset. Interdum & brevi post assumptionem ciborum intervallo. Habitualis 8t diuturnus est, solitis remediis minime cedens , sed pertinaciter per plures menses, immo perplures interdum annos aegris molestus a . Quae autem vomitu reiiciuntur , sunt praeter ciborum indigestorum vel semidigestorum cru ditates, materiae pituitosae tenaces b vel bi-

Iiosae ce , vel fuscae, atrae d , quandoque cruentae e , immo, quod XIV. innuimus,

saeculenta . a) MORGAGNI l. e. Ep. XXX. 7 exemplum

narrat, ubi per 24 annos vomitus perSellerabat. b) BARBETTE Prax. med. L. IV. c. 2. DE HAE N l. e. p. 224.

SFLAMM prahi. An mer h. uber d. Einge N. p. Ioa. Et iam canes , pancreate destructo, biliosa vomuerunt, v. BRUNNER l. c. Exper. 27. 37. 33. 12 . 73.

e. Ep. XXX. 9. ,, Primum accepi a Iae. SANDRIO, is praeceptore meo, plures sibi adnotatas esse dulectionesis eorum , qui vomitionibus obnoxii fuerant, humoris ,, praesertim colore tabacum referentis, in iis autem is omnibus male se panet eas habuisse μ. At & eum vomitu ex scirrhis aliisve vitiis chronicis ventriculi eineritia, fusca, nigra quandoque elici doeuit ei. NICHMANN I. c. p. Io9. 188. H vid. Observ. notir. I. In sectionibus enim

159쪽

ν. XVIII.

Huius vomitus plures sunt, & plures Interdum conveniunt causiae. Primo enim panisereas scirrhosum Pro Vocare Vomitum potest, cum talem secernit Succum, qui aut acrimonia molestus est intestino duodeno, aut adeo ineristem , ut in eo intestino male absolvatur aliis mentorum coctio; aut nimis parcum vel nullum , unde bilis acrior eius affluxu non te misperata acrius afficiat duodeni tunicas , earum que motum invertat ca . Secundo. si scitis Thus p ncreatis, memoratum intestinum , cui Iatiori extremitate affixum est, asperitate diduritie sua irritat. Tertio , si aucta magni tuis dine fle mole sua dilatationem ventriculi imis

pedit b . Quarto, si intestinum duodenum a

capite pancreatis scirrhoso ira vel obducitur,eingitur, premitur, ut cibi ex ventriculo deo

cadaverum interdum inventa fuere per totam ventrieuli superfietem internam foramina plura. maiora, minora patula, vera vasorum orificia. V. DOEVEREN ObterriaBat. pathol. p. 3'. LIE UTAUD Observ. i 13. . HΟFFMANN Diff. et t. de pancr. morb. g. IV.. ιγ MORGAGNI l. e. memorat exemplum in a. nabilia vomitus ab tecinoris & pancreatis scirrh. ortum. quae sua mole ia duritie laterceptum ventriculum cominprimebant .

160쪽

acendere non possint . Hac duodeni vel su- . premae partis intestini ieiuni pressione fit, ut interdum cibi ventriculo in duodenum missi ibi stagnent , morentur , & intestinum in saccum amplum, Vel eius parietes in diverticula praeternaturalia extendat a) . Exinde autem patet, cur hic vomitus post prandium aegros potissimum infestet; quia nimirum tunc temporis

io In libro lignario, qui biennio variis per inter

valla morbis dolere coeperat, viseerum obitructionibus& eae hexia laboravit. In mortuo inter cetera reperitur tumor scirrhasus, suppuratus instar steatomatis, magnitudine duorum pugnorum, ortus ab inferiore parte pan-ereatis, qui intestinum duodenum circumdederat , sie ut peritonaeo tectus alterum quali ventriculum mentiretur.

HI LD ANUS Cent. I. Observ. 71.

Mulier quaedam 6o annorum iam a zo annis asthmate periodico convulsivo ita vexabatur, ut ali quando prae summa anhelitus gravitate , spiritusque difficultate sese suffocari erederet. Quod & tandem poningentes eruciatus A anxietates praecordiorum factum est , dum inopinato catarrho sustocativo exstincta periit . Cum cadaver aperirem ventriculo appensus erat saccuS, qui facto accuratione examine nihil aliud, nisi duodenierat portio, pyloro contigua. Intellinum hocce duplo vel triplo maius mirifiete distentum in sacci formem cavi tatem seu bursulam, quae tantae erat magnitudinis, ut gaput humanum aequaret; reliqua vero parte valde contracta ac angustata. Uecupabat autem intestinum spatium inter ventriculum & hepar, inque parallela linea respectu ventrieuli sit uatum, hepar & diaphragmatur sum compellebat. H. BASSII. Ubserv. anat. chir. med. p. a ri. Cons. & obserτ. nostr. XLV. & Tab. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION