Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

2o DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA proficiscuntur, ovium, agnorumque judicio subjecta esse nullo modo debent. Est igitur manifestum, quod ea loca Divinurum Scripturarum, ex quibus Supremam praefecturam S. Petri non solum ordinis, & dignitatis, sed etiam auctoritatis, atque jurisdictionis, omnino compertam habemus , ostendunt quoque decreta Summi Pontificis alterius judicio subjecta non esse. S.XII. Idem etiam consensione Sanctorum Patrum confirmatum habemuS. si Ad hanc enim Ecclesiam inquit S. Irenaeus lib.3. Con- D tra Haereses cap. 3. num. a. in propter potiorem principalit se tem necesse est omnem Ecclesiam convenire, hoc est, eos,

qui sunt undique, Fideles, in qua semper ab his, qui sunt

se undique, conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio M. Multa sane in hunc Irenaei locum animadverti possent; tamen illud tantum modo a nobis praetereundum non esse arbitramur, hanc potiorem Romanae Ecclesiae principalitatem Irenaeum inaea successione reponere , quae tunc temporis a S. Petro usque ad Eleutherium habebatur. Si ergo Irenaeus sentit, omnem Ecclesiam cum Romana convenire debere ob ejus potiorem principalitatem, quae ab illius capite proficiscitur; consequens inde est, Irenaeum putasse, decretis a Summo Pontifice editis ab omnibus acquiescendum esse. S. Cyprianus epistola 69. ad Cornelium ab eo instructus se didicisse testatur, docere, Osruere ceteros contra Novatiani, & Novati errores. Et epist. 67. ad eumdem Cornelium, certiorem illum facit, Novatianum,

quum per legatos ab Episcopis Africae petiisset , ut ab eis in

suam communionem reciperetur , repulsum unanimi consen-

sone fuisse , quia prophanum altare contra ipsum Cornelium erexerat : Hinc a Concilio plurimorum Sacerdotum, inquit qui praesentes eramus, sententiam retulerit, se soris is esse coepi se, nec posse a quoquam nostrum sibi communiis cari, qui Episcopo Cornelio in Catholica Ecclesia de Deiu iudicio , & Qeri , ac plebis suffragio ordinato prophanum

altare erigere tentaverit μ . S. Basilius epist. 69. , alias D. , ad Athanasium data, num. r. , optimum sibi visum fui Die tradit, scribere ad Summum Pontificem , eumque rogare,

32쪽

ut Orientalis Ecclesiae malis occurreret, atque impios ab e errores repelleret: Nobis autem, inquit operae pretium se esse visum est, ad Episcopum Romae scribere, ut res nostrasse iiivisat, & consilium dare, ut quum illinc communi, ac Sya,, nodico decreto aliquos mitti difficile sit , ipse hoc negotium

se suo marte aggrediatur .

Ad Augustinum modo veniamus , cujus hac de re testimonium ita exploratum est, ut nihil clarius desiderari possit. Celebres ergo hac de re sunt tres ad Innocentium primum . epistolae ab Augustino scriptae , una quidem nomine Concilii Carthaginensis, altera Mileuitani , tertia quinque Episcoso rum Africae, ex quibus de Suprema Pontificiorum judiciorum auctoritate constat. Carthaginensis itaque Concilii Patres &quae adversus Pelagium Caelestiumque decreverant, Innocentii I. Romani Pontificis discussioni subjiciunt i ,&eorumdem decretorum ultimum judicium ab eo se expectare , hisce verbis profitentur a : Quaecumque autem alia eis objiciuntur, D non dubitamus , venerationem tuam , quum gesta Epist is palia perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta se dicuntur, id judicaturam, unde omnes in Dei misericordiam gaudeamus . Ad haec vero Innocentius 3 Antiquae tra-

se ditionis inquit exempla servantes, & Ecclesiasticae memo-

se res disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, qua antea, quum pronuntiaretis, vera rati

se ne firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse ju se dictum , scientes quid Apossi licae Sedi , quum omnes hoe is loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur

Mileuitani Concilii Patres Carthaginensium Patrum. exemplum sequuti , & ipsi quidem ad Innocentium epistolam dederunt, in qua eum deprecantur , ut magnis periculis infidi morum membrorum Chrisi pasoralem diligentiam adhibeat , indeque se spcrare affirmant , iudicio ejus esse illos obsequutu-tros , qui perversa sentiunt di Sed arbitramur inquiunt is adjuvante misericordia Dei nostri auctoritati Sanctita

33쪽

as DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINAis iis tuae, de Sanctarum Scripturarum auctoritate depromptae, es facilius eos, qui tam perversa, & perniciosa sentiunt, esseis cessuros, ut de correctione potius eorum gratulemur, quam se contristemur interitu μ . Hos Patres Innocentius laudat,

quia ipsi quoque regulam antiquae formae sequuti essent r ris Diligenter ergo, & congrue inquit Apostolici consulitis

,, honoris arcana honoris, inquam, illius, quem praeter illa, se quae sunt extrinsecus , sollicitudo manet omnium Ecclesi se rum super anxiis rebus, quae sit tenenda sententia r antiis quae scilicet regulae formam sequuti , quam toto semper ab

is Orbe mecum nostis esse servatam M.

Tertia est ea epistola, quam Episcopi Aurelius, Alypius,

Augustinus , Evodius , & Possidius hac eadem de re ad Inn centium dederunt. Hi autem postquam Romanam fidem es fontem rectae fidei dixerunt , illud superaddunt , fidem , do qua ad eum referunt, rectam esse non posse, nisi tamquam rivus ex illo fonte derivetur , & ex illo fonte revera derivari, Innocentii auctoritate probatum volunt a : Non enim. ἡ ajunt rivulum nosuum tam largo fonti augendo refundiis mus ; sed in hac non tam parva tentatione temporis is utrum etiam noster, licet exiguus, eodem quo etiam tuus is abundans emanet capite fluentorum , hoc a te probari v

is lumus, tuisque rescriptis de communi participatione unius is gratiae consolari μ . Ad haec Innocentius quid de Pelagi norum perfidia , & errore judicaret , in responsione ad alias duas epistolas Carthaginensium, & Mileuitanorum Patrum aia se missas sese aperuisse respondit 3 . Verum enim vero quae mens Augustini hae de re fuerit, magis magisque elucescit, si attendatur, quid ipse tenuerit, atque ab omnibus tenendum inrmaverit, postquam Innocentius suam sententiam de iis protulit, quae ad illum delata fumrant . Nam S. Doctor nullum amplius defensioni , aut excus tioni locum Pelagianis superesse posse in avit, judiciumque finitum esse , postquam Innocentius suam de eis sententiam .

34쪽

LIBER XXIV. CAPuT L

tulerat: Iam enim ait serm. I 32. num. I. , alias sem. 2. De,, Verbis Apsoli γ de hac causa duo Concilia missa sunt ad Se-

ω dem Apostolicam : inde etiam rescripta venerunt . Causia is finita est i utinam aliquando finiatur error Lib. autem a. contra duas episolas Pelagianorum num. s. litteris beatae meminriae Innocentii totam dubitationem lablatam fuisse affirmat . Contra vero antequam Innocentius damnaret Pelagianos, h, resim illorum nandum evidenter ab Eeclesia separatam tradit epiastol. 9 ., quamvis eam duo Africana Concilia jam praedamnas sent. Cur vero Augustinus dixerit, & quidem in publica concione, esse finitam causam Pelagianorum, postquam Innocentius eam damnavit, antea vero, licet a duobus Africanis Conciliis illa proscripta fuisset, ab Ecclesia nondum evidenter separatam tradiderit , in cujuslibet per se mentem statim cadit. Unde non est, cur confingatur I , Innocentii decreto cauissam Pelagianorum finitam esse, Augustinum affirmasse ob apem tam perniciem, e, paucitatem Pelagianorum: nam eadem crat &aperta pernicies, & paucitas Pelagianorum, ctiam quando iula duo Africana Concilia habita fuerunt , quorum definiti nem Innocentius confirmavit et tamen, habita ratione definiationis , quam haec duo Concilia ediderant , haeresim Pelagi norum nondum evidenter ab Ecclesia separatam , Augustinus dixit , esse vero itam causam illius, de totam dubitationem subluistam, postquam Innocentius de ea suum iudicium tulit. Augustinum post decretum Innocentii causam inde finitam dixista, quia Innocentius Conciliis Africanis responderat , quod antAquitus Apsolica Sedes eum reteris tenet perseveranter Ecclesiis, F bronius De Statu Ecclesiae Oc. cap. 3. g. 8. num. 4. animadvertit , ut ex Augustino non constare concludat, quod nos volumus : quasi vero dum Summus Pontifex quidquam rectae fidei contrarium esse definit, quod non tenet antiquitus Apostoliam Sedes cum ceteris Ecclesiis statuere possit, aut quidquam de ultima ejus judicii ratione ex eo detrahatur, quia decernit, quod antiquitus Apostolica Sedes cum ceteris tenet Ecclesiis .

Quae

i) Vide Boguetium Defensionis m. lib. 9. , alias I A., cap. a. Diuitigod by Corale

35쪽

14 DE IURE, ET LEGUM DIICIPLINA Quae Febronius superaddit, ad rem nostram modo non faciunt, quum de Augustini sententia tantum agamus. Scripsit quidem S.Augustinus lib. 3. De Baptismo num. I 6.& lib. a. num. F., dum de ea quaestione ageret, quae de rebaptizandis , vel non rebaptiZandis haereticis inter Stophanum,& Cyprianum exarsit, se quoque iturum fuisse in Cypriani sententiam, neque ausurum asserere contrarium ejus, nisi Ecclesiae toto orbe diffusae , plenariique Concilii auctoritate teneretur . Ex his autem illud constare videtur , nullam ab Augustino rationem ejus decreti habitam fuisse, quod Stephanus hac de re jam tulerat. Uerum refellere Donatistas, hoc vero est , quod S. Augustinus in his libris sibi proposuerat. Unde contra Donatistas, qui Cypriani auctoritate abutebantur, I. animadvertit, eorum tempore quaestionem de rebaptizandis haereticis ita discussam esse , ut nihil amplius desiderari posset: a. Cypriani aetate illam nondum finitam auctoritate Concilii plenarii i 3. Cyprianum nunquam se sejun xisse a communione Catholicorum, sicut Donatistae fecerant. Discussionem ergo illam, quae in Concilio plenario facta erat, quaeque Cypriani tempore nondum habita fuerat, ejusquo unionem cum Ecclesia Catholica , Augustinus Donatistis opposuit, ut eorum , & Cypriani causam diversam esse evinceret. At Stephani decretum non opposuit: ita sane, id autem ideo facere omisit r. quia non accusare , sed excusare in eo, in quo poterat, Cyprianum sibi proposuerat, ut ostenderet Donatistis, quam praeter omnem rationem illius auctoritate abuterenturi et . quia Donatistae jam separati erant ab Ecclesia Catholica, ac propterea Stephani decretum nihili fecissent. Verum, inquies, quia separati ab Ecclesia Catholica nihili quoque facere debuissent decretum plenarii Concilii, & tamen illud eis Augustinus objecit. Sane objecit, non eo tamen ex capite, quia, sicut Christus promisit, Ecclesia in Conciliis acumenicis simul legitime congregata in suis de fide decretis errare non potest, sed quia nunquam moraliter contingit, ut

locus falsitati supersit , postquam aliqua res in multis dive

iisque

36쪽

LrBER INIT CAPUT I. assisque regionibus a pluribus, & gravissimis viris diligenter

expensa, a multis Episcopis , atque etiam Synodis singularibus discussa, ae tandem ad plenarium Concilium delata con sensione Episcoporum certum de ea iudicium latum fuerit.,, Quomodo enim potuit inquit Augustinus lib. a. De Baptia is fmo num. s. ista res tantis altercationum nebulis involuta se ad plenarii Concilii luculentam confirmationem illustrati is nemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum re se giones multis hinc, atque hinc displitationibus, & coli ,, tionibus Episcoporum pertractata constaret ' Quapropter se Non debuit Augustinus quemadmodum Cl. Orsius De Rom.

D Pont. Auctoritate lib. 3. cap. 3. art. a. monet . in hac de haer

ἡ ticorum baptismate adversus Donatistas disputatione, ut is Conciliorum generalium , ita Stephani auctoritatem urg

,, re: nam rem humano more aestimando, ut absurdum est,

se totius orbis Episcoporum post diutinas de aliquo argumenis to conflictationes in unam eamdemque sententiam in pi se naria Synodo conspirantium multitudini refragari ; ita ra. fi lioni consonum non esse videtur, ut unius hominis auet se ritati, & judicio in re multis adhuc altercationum nebulis si involura universus orbis cedere debeat μ. Humanum ergo

morem sequutus Augustinus,&auctoritatem plenarii Concilii Donatistis objecit, & de se ira pronunciavit in lib. a. De B ptismo num. s. Nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere ἡ sontra Cypriani sententiam nisi Ecclesiae Catholicae coni. ,, cordissima auctoritate firmati, cui & ipse Cyprianus sine si dubio cederet, si illo tempore quaestionis hujus veritas et, se quata, & declarata per plenarium Concilium solidaretur M. Insistit ergo semper Augustinus eidem naturali ratiocinandi modo, & nullo habito respectu decreti ipsius Stephani, cujus

sane, juxta hanc ratiocinandi rationem habere non debebat, se quoque non adversaturum Cypriano tradit, si Ecclesiae Ca, tholicae concordissimam auctoritatem pro se non haberet. Qu re non ea ratione, qua Bossuetius vellet Defensionis M. lib.y. . alias I ., cap.3., Concilii plenarii auctoritatem contra D Tom. IV. D natis Diuitigod by Corale

37쪽

26 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA

natistas urget, sed omnino diversa, quae ad id, quod ipse

contendit, nullo modo conducit.

Sicuti vero Miltiadis Papae sententia judicium elausum esse in controversia Donatistarum optatus Mileuitanus lib. r. Comtra Parmenianum afirmavit r ; ita etiam Prosper Aquitanus in a. par. Chronici auctoritate Zosimi per totum mundum hinresim Pelagianam damnatam fuisse assirmavit: Concilio im,, quit apud Carthaginem habito ducentorum sexdecima es Episcoporum, ad Pontificem Zosimum Synodalia decret is perlata sunt, quibus probatis, per totum mundum Pela-ἡ giana haeresis damnata est . S. Gregorius Magnus lib. s. indict. I 3. epist. y . ad Episcopos Galliae, alias Fa., judicium de rebus fidei, aliisque negotiis gravioribus a Sede Apostolica finiendum hisce verbis tradit: μ Si quam vero contentionem, is quod longe faciat Divina potentia, de fidei causa eveniret, contigerit, aut negotium emerserit, cujus vehemens sitis fortasse dubietas, & pro sua magnitudine judicio Sedis Ap

ἡ stolicae indigeat ς examinata diligentius veritate , relatione se sua ad nostram studeat perducere notionem: quatenus aia is nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari . His omnibus , quamvis multos alios possemus , unum tantum S. Thomam adjungimus, qui & ultimum de rebus fidei judicium ad Summum Pontificem pertinere indubitanter afirmavit, suaeque assertionis eam rationem posuit, quam Adversarii nunquam cludere poterunt. Quaerit S. Doctor a. a. qu. I. art. I o. ad quem spectet ordinare Symbolum fidei, atque id spectare ad Summum Pontificem ideo decernit, quia ,, Ad illius auctoritatem pertinet finaliter determinare ea , is quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur M. Hac i A deIchiade ultimam sententiam prolatam dixit etiam AugustinuS epist. 3. , alias num. x6r unde Febronius De statu Ecclesia cap. a. q. 7. num. 8. frustra opponit, Augustinum in eadem epist.

num. 39. haee dixisse t Restabat adhue Donatistis plenarium unIis vel sae Ecclesiae Concilium , ubi etiam eum ipsis judicibus causa pos- ,. set agitari . Id enim superfuisse dicit ad pleniorem convictionem Donatistarum ob eam rationem, quam supra exposuimus

38쪽

LIRER XXIV. CAPUT I. 27 Hae vero ratione ostendit, finaliter determinare ea , pis sunt ei, Summo Pontifici convenire : Hoc autem inquit in peris tinet ad auctoritatem Summi Pontificis , ad quem majores ἡ & difficiliores Ecclesiae quaestiones reseruntur, ut dicitur in

is Decretalibus extra De Baptismo cap. mores. Unde & D is minus Iareae a 2.3 2. Petro dicit, quem Summum Pontificemis constituit: Ego rogavi pro te, Petre, ut nm deficiat fides tua: er tu adiquando conversus confirma fratres tuos . Et huinis jus ratio est, quia una fides debet esse totius Ecclesiae sc- , cundum illud r. Corint. r. Io. id ipsum dicatis omnes , o non

,, At in vobis schismata: quod servari non posset, nisi quaestiose fidei exorta determinetur per eum, qui toti Ecclesiae praeest;

si ut sic ejus sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur M. Omnem hic lapidem Bossuetius movet Desensionis . lib. I o. , Hira I S., cap. I 6., ut evincat, in ea S. Thomam sententia fuisse, ut putaverit, non in solo Summo Pontifice hujusmodi auctoritatem residere, sed in eo , quatenus Concilio utitur,& adiutorium universalis Ecclesiae requirit. Id S. Antonini Amigelicum Doetorem explicantis auctoritate confirmat. Quo a tem sensu S. Antoninus Summae 3. par. tit. 23. Cap. 3. S. q. dicat, quod Summus Pontifex sit in fallibilis utens Concilio, o requirens adjutorium universalis Ecclesia, nunc non est explicam dum a nobis, di ex dietis res ipsa constat; ncque enim id pa cis praestari posset, sed solummodo docuinae S. Thomae contra Bossuetium insistendum. Quod ergo ipse vult, inde se collia gere posse putat, quia S. Thomas art. 9. ejusdem quaestionis I. tradit, universalem Ecclesiam errare non posse: a. auctoritate universalis Ecclesiae symbolum editum fuisser 3. confessionem

fidei in symbolo fieri quasi ex persona totius Ecclesiae, qua per

indem unitur. Nonnulla quoque alia hoc eodem in capite Bos suetius animadvertit, ut S. Thomam in sua placita trahat, quae utpote aliena ab eo, de quo nunc agimus , a nobis ex pendi non debent. Sacrarum ergo Scripturarum, Sanitatiumque auctoritate Patrum S Thomas edoctus Ecclesiam errare non posse tenet, atque firmissime quidem teneti verum anne

cum hoc fortasse pugnat, ultimum de rebus fidei judicium D a ad

39쪽

28 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA ad Summum Pontificem spectare 8 Ejus profecto Ecclesiae quae errare non potest, unam fidem esse oportet: haec autena unitas , scuti hic habet S. Thomas, Servari non posset, is nisi quaestio fidei exorta determinetur per eum, qui toti se Ecclesiae praeest . Tantum ergo abest, ut haec inter se duo pugnent, hoc est, Ecclesiam errare laon posse, & ultimum de rebus fidei iudicium spectare ad Summum Pontificem, ut,

auctore S. Thoma, unum cum altero necessario connexum

st. Ecclesia namque in ipsa fide deficeret, si fidei unitatem non haberet: ad hanc autem requiritur, ut, quae fidei sunt, per eum determinentur, qui toti Ecclesiae praeest: indefectibilitas ergo fidei ipsius EccIesiae cum eo supremo judicio comnexa est, quot de rebus fidei spectat ad Summum Pontificem. Auctoritate autem universalis Ecclesiae symbolum editum esse, S. Thomas in citata quaestione art. v. affirmate atan ne fortasse sibi contradicit, dum ad Summum Pontificem spectare dicit, ordinare symbolum fidei g Symbolum ergo G dei in Conciliis generalibus editum fuisse, atque ad hanc for main redactum S. Thomas confitetur; indeque est, ut illud universalis Ecclesiae auctoritate editum dicat: verum nonne &congregare Synodos , & eorum decreta confirmare spectat ad Summum Pontificem nonne ex hoc tribui primo debere Summo Pontifici eas definitiones fidei, quae fiunt in Conciliis, S. Thomas dissertissime tradit 8 Nam in hoc eodem art. I O. quaest. I. , in quo tuetur, ad Summum Pontificem spectare ordinare symbolum fidei, hanc sibi objectionem secundo loco proponit: novam editionem symboli ab universali Ecclesia sub anathemate interdictam esse, indeque fieri , ut ea neque etiam ad Summum Pontificem spectare possit. Huic autem di ficultati ita respondet: Sententia Synodi Epbesinae se ex- is tendit ad privatas personas, quarum non est determinare ri de fide. Non enim per huiusmodi sententiam Synodi geri neralis ablata est potestas sequenti Synodo novam editi is nem symboli facere, non quidem aliam fidem continentem, is sed eamdem magis expositam μ . Ex his autem ita colligit:

40쪽

Lisen XXIV. CAPUT L si symbolium fidei cujus auctoritate Synodus congregatur, is & ejus sententia confirmatur . Fidei confestio in symbolo quidem fit, quasi ex persona totius Ecclesae , q- per fidem unitur, sicuti affirmat S. Thomas in s. art. ad 3., indeque recte colligit, non Inconvenienter fidei symbolum tradi sub hac forma verborum: eredo in Deum, quamvis non omnes Fideles utiliter ad salutem credant in Deum, sed illi, qui fidem formatam habent. Ex his autem conseqiii posse, quod Bossuetius vellet, nemo unquam sibi finxerit. Verum usque modo de consensione Patrum in hanc rem, de qua agimus. S. XIII. Bossuetius frustra conatur eludere, quod de suis decretis non retractandis Summi Pontifices tradiderunt. Illud Bonifacii I. ad Rufum Episcopum Thessalonicensem in II. Romano Concilio repetitum r : Nunquam enimis licuit de eo rursum, quod semel statutum est ab Apostolica se Sede, tractari μ : sicut etiam hoc alterum Nicolai L in epist. ad Imperatorem ex eodem Bonifacio desumptum a r N D mo unquam Apostolico culmini, de cujus judicio non licetis retractari, manus obvias audacter intulit: nemo in hoc reis se bellis extitit, nisi qui de se voluerit judicari ita accipiet da dicit Defensionis Oe. lib. Io. , alias I f., cap. 22. , ut ad Compilia etiam generalia non protendantur. Hoc autem inde inrismat , quia uti certum assumit, synodos acumenicas III., ΙR, VI. , VII., VIII., de decretis Romanorum Pontificum iudicium instituisse. Id autem in sequenti capite refutabitur a

nobis.

Haec autem alia, quae Getasus habet in epistola ad Episcopos Dardaniae 3 Quod Sedes Apostolica de omni Ecies clesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceatis iudicare judicio'; intelligi non debere dicit de Conciliis

Ecumenicis, in quibus sententias Romanorum Pontificum retractatas fuisse , rursus confidenter afirmat, adeoque vult, Gela- o Tom.a. Concit. edit. Harduini colum. IIa s. ca m. Con ciL ejusdem edit. col. 167. 3 Tom. a. Cone. ejusdem edit. epist. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION