Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA quae illam propius attingunt. Quum Aelione IL lecta fuisset epistola dogmatica Leonis ad Flavianum, Patres clamarunt r ris Haec Patrum fides: haec Apostolorum fides . . . Petrus peris Leonem loquutus est. Apostoli ita docuerunt . Actione III. Patres, expensis iis omnibus , quae ad Dioscori causam spectabant, Legatos Apostolicae Sedis ita compellarunt a : μ P si timus igitur vestram Sanctitatem, qui habes, magis autem si qui habetis locum sanctissimi Papae Leonis, promulgare in

is eum, & regulis insitam contra eum proferre sententiam .is omnes enim, & tota universalis Synodus concors efficitur se vestrae Sanctitatis sententiae U . Ii autem, commemoratis a

se antea Dioscori iniquitatibus, in hunc modum sententiam in eum protulerunt s3 : Unde sanctissimus, & beatissimus se Archiepiscopus magnae, & senioris Romae Leo per nos , &ri per praesentem sanctam Synodum , una cum ter Beati Mino, is & omni laude digno Beato Petro Apostolo, qui ost petrata, ἡ & crepido Catholicae Ecclesiae, & rectae fidei fundamentum, fi nudavit eum tam Episcopatus dignitate, quam etiam & abes omni Sacerdinali alienavit ministerio μ . Huic sententiae omnes Patres Concilii deinde unanimiter subscripserunt, plu-hesque eorum etiam aperta contestatione professi sunt, se sequi quod a Summo Pontifice Leone contra Dioscorum decretum erat, omnisque etiam Synodus idem fecit in epistola ad Valentinianum & Marcianum Augustos ). Etiam epistolae Leonis contra Nestorium, & Eutychetem tota sacra Synodus subscripsit S : ac tandem, ut alia omittamus, eadem sacra synodiis tam in Alloquutione ad Marcianum 6 , quam in R latio e ad Leonem agnoscunt, atque profitentur, Leonem in Nestorii condemnatione sibi praeivisse oocis B. Petri omnibus constitutum interpretem: unde etiam in fine suae Relationis ad Leonem ita habent: Et sicut nos capiti in bonis adjecimus

se consonantiam ; sic & summitas tua filiis, quod decet, asse limpleat M. g. X. Id

62쪽

g. v. Id discriminis intercedere inter decreta summorum Pontificum, & Conciliorum Ecumenicorum , ut illa in Concilio ad examen revocari possint. ista autem nullo examini amplius subjecta sint, Bossuetius frustra probare nititur ex iis , quae Chalcedonense Concilium proxime praecesserunt. tab. 7. Defensionis . , alias Ia., cap.rs. illud animadvertit , S. Leonem , postquam consentit, ut II. Ephesina SP nodus haberetur, ad eam dedisse litteras, in quibus Impera. torem laudat, quod Episcopse Concilium haberi voluerit i , ut pleniori iussicio omnis error aboleri posset, indcque Legatos a se ad illud mitti dicit, qui sua vice communi sententia cum P tribus , qMe Domisosint placitura, constituerent. Ex quibus colligit , non refugisse Leonem , ut post causam a se judicatam Synodale judicium fieret, in quo & pleniore iudicio error ab Icri posset, & quaestio a Sede Apostolica finiretur eommuni mrentia cum Episcopis . Id adnotandum deinde Bossuetius mois pet, postquam latium fuit, ut fravdc, atque violentia Di scori Alexandrini Episcopi II. Ephesina Synodus in apertum .

latrocinium degeneraverit, totaque Ecclesia perturbata r manserit, Leonem ad heodosio petiisse, ut Synodui Gi n

ratis in Italia haberetur, quae , sicuti ipse inquit a) : Omnesis offensiones ita aut repellat, aut mitiget, ne aliquid ultra , is sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum . Postr mo observat, Imperatorem Theodosium, quia putabat in II. Ephesina Synodo nihil secundum ordinem non actum fuisse, ad Eudoxiam . quae, instante Leone, ab illo petierat, ut Scumenica Synodus haberetur, in haec verba respondisse ca):

si Nihil ulterius post haec definire possibile est, quum jam ista

si semel decisa sint M. Ex hoc autem infert Bossuetius peti deabere eam differentiam , quae interest inter judicia Summorum Pontificum, & Conciliorum acumenicorum i Quum judiis clum inquit quidem Romani Pontificis in Synodo retr is istetur: post Synodum vero, quandiu ea legitime hqbegiuniis nihil retractari, nihil audiri liceat M. G a Haec

63쪽

Haec omnia modo expendamus . S. Leo in citata epistola Patres Ephesi nos cap. I. monet, Imperatorem Theodosium

hanc reυerentiam Dioivis detulisse insitutis , ut ad suum dispositionis se tam auctoritatem Apostolis Sedis adhibuerit, & a se veluti ab ipso Beati simo Petro declaratum voluerit, quid de Diovinitate Christi sentiendum esset. Quum ergo Leo ob oculos Patrum Ephesinorum ponat, secundum Divina instituta ad se, disponsitionis cffectum auctoritatem Apostolicae Sedis Theodosium adhibuisse : sua auctoritate eisdem secundum Divina instituta, non secus ac Petrum, praeesse, apertissime signi ficat. Quia tamen curatio Eutychetis negligenda non erat, Concilium Episcopale haberi pie, ac religiose Imperatorem voluisse dicit, ut pleniori judicio error aboleri posset: hac vero de causa Iulium Episcopum, Renatum Presbyterum, &Ηilarium Diaconum ad eos se misisse dicit, qui sua vice coetui interessent, communique sententia, quae Domino sint placitura, constituerent. Quapropter plenius judicium , quod habendum erat, S. Leo refert ad resipiscentiam ejus, qui a vera fide defecerat, non autem ad cxamen eorum, quae ipse jas definierat. Hinc judicio Patrum condemnationem Eutychetis non relinquit, sed ut de ejus restitutione agant, solummodo patitur, si tamen ille doctrinam veritatis amplectatur . Factaia enim mentione de iis, quae a Patribus una cum Legatis communi consensione peragenda erant, ita habet in cap. a. ejusdem epistolae: Hoc est . ut primitus pestifero errore damnari to, etiam de ipsius, qui imprudenter crravit , restitutione,, tractetur; si tamen doctrinam veritatis amplectens, sensus is haereticos, quibus imperitia ejus fuerat irretita, plene, ape ,, teque propria voce, & subscriptione damnaverit μ . Examiani ergo rei a se definitae nullum locum relinquit, sed vult, ut, damnato prius errore, agant Patres de restitutione Eutychetis , illisque praescribit, quo se modo in ea gercre debeant. Idem confirmat S. Leo in epistola ad Iulianum Episcopum Coensem i cap. a. Quia tamen inquit non debemus pa

64쪽

sanciendum, ut si condemnatus Presbyter plena satisfactio.

is ne corrigitur, sententia, qua obstrictus est, relaxetur. Si is vero in eodem insipientiae suae luto iacere delegerit, statuta se permaneant; & cum eis habeat sortem, quorum est sequu- se tus errorem μ. Eadem scripsit etiam ad Pulcheriam Augustam l . Hinc, sicuti Thomassinus DFrt. I a. in Concilium alcedonense num. I . monet, Minime necessariam fuissetis Synodum in re tam dilucida idem Leo alibi scribit. Sedes confitetur hic tamen pleniore judicio Ecclesiam rursus uti si posse, non quasi ancipitem consilii, & fidei incertam suae, ,, non quasi Flaviani, nedum Leonis sententiam fortassis re se cantatura sit: sed pleniore judicum numero, & pompa ma. ἡ jore eamdem suam fidem, sententiamque invariabilem, &D irretractabilem promulgatura G. Ex his autem illud quoque constat, qua de causa post Iatrocinium Ephesinum ut Synodus Ecumenica in Italia haberetur, S. Leo a Theodosio petierit, hoc est, ut pleniori j ricum numero, O pompa majori promulgaretur , quod immutabiliter jam definitum erat. Nam noluisse S. Leonem , ut in Synodo Chalcedonensi, quae loco ejus habita fuit, quam ipse in Italia fieri petierat, de re a se definita aliquod examen im stitueretur, tam manifestum est, quam quod maxime : ita , enim in epistola i ad Marcianum Imperatorem: Nimis au se tem iniquum est, ut per paucorum insipientiam ad conje- cturas opinionum, & ad carnalium disputationum bella re.

D vocemur : tamquam , reparata disputatione, tractandum

is sit, utrum Eutyches impie senserit, & utrum perverse Dio-ἡ scorus judicarit . . . Non cujusmodi sit fides tenenda tr se ctandum est, sed eorum precibus qualiter annuendum Eorum scilicet, qui ab Eutychcte, & Dioscoro seducti fuerant . S. Leo rem eamdem rursus urget & in altera epistola 3 ad Marcianum,& in aliis tam ad Pulcheriam Augustam, quam ad Patres Synodi Chalcedonensis . Ea ergo de causa Sy- is nodum acumenicam in Italia convocari S. Leo poscebat,

is non o Iuxta eamdem edit. epist. 3 r. G Juxta eamdem edit. epist.63.

65쪽

34 DE IURE; ET LEGUM DIs CIPLINA ,, non quia apud aliquem dubium esse posset, quid de Filii Disse vinitate sentiendum, sed ut resipiscerent ii, qui perterritiis minis a tramite veritatis deviaverant, & quorum causa d is rior erat , melioribus consiliis acquiescentes, ab Ecclesiae se unitate non exciderent M. Unde in citata epistola ad Theo.

dosium post ea verba : ne aliquid ultra δετ vel in Me duritim , , vel in Gari sed sum, haec statim superaddit: μ Convenienti. ἡ bus utique orientalium Provinciarum Episcopis, quorum si si qui superati minis, atque injuriis a veritatis tramite deis viarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur: ipsim que, quorum est causa durior, si consiliis melioribus a is quiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant .

Qua vero ratione ex illis verbis epistolae Theodosii ad Eudoxiam : nihil ulterius pos haec de ire possibile es, quum jams semel derisAnt, Bossuetius sibi inferendum esse duxerit, judicium quidem Romani Pontificis in Synodo retractari posse,

post Synodum autem, quandiu ea legitima habeatur, nihil retractari posse, sane non video . Nam quod Theodosius ea se vari voluerit, quae in Ephesino latrocinio non minus per summam impietatem, quam cum violentia decreta fuerant . atque

in Flaviani sanctissimi viri depositionem consenserit, illius sane, ne quid gravius dicam, vel maxima obstinatio, vel o coecatio fuit. Quo ergo jure Bossuetius ex hae facti ratio duos illos Canones deducere potuit ΤS. XI. Decretorum irremocabile. robur haberi a Concilio, non a Summo Pontifice, ex gestis Concilii Chalcedonensis cobligendum esse , Bassuetius falso contendit. Cap.r6. ejusdem libri e sensione communi Episcoporum se dium fuisse, ut sententia Iata contra Dioscoruin in summam ωim dedueeretur, Bossuetius inde colligit, quia Legati Ap stolicae Sedis antequam illam ferrent, consensum Patrum exinquisierunt. Unde Valentinianum Augustum ad Theodosium

Augustum illud quidem scripsisse animadvertit i , esse Romani Pontificis de Me , Episcopis judicare , ea tamen conditi aie, ut in his causis, quae fidem , & universalem Ecclesiae st

66쪽

LIBER XXIV. CAPUT II. 3ς

tum tangunt, congregatis ex omni orbe Sacerdot us sententiam

ferat. Eamdem fuisse mentem dicit tam Pulcheriae Augustae scribentis ad Leonem de Conciliis convocandis i , ut Iacto concilio, de Carbolica eonfessione, O de Episcopis, te auctore, ju ricent , & Valentiniani, atque Marciani Augustorum affirman-rium ca), auctore Leone, Synodum habendam esse . Hincri liquido constat inquit Bossuetius consueto ordine & P D pam auctorem esse debere, & Episcopos assidentes cum ipso is esse judices , & ipsum irrevocabilis decreti robur in consemis sione esse positum R. Cap. 17. epistolae Leonis Patres subscripsisse animadvertit , postquam, prout Synodi judices proposuerant, Symbolo CCCXVIII. Patrum, & CL. Patrum eam consonam esse repererunt 3 . Gallicanos quoque Episcopos, immo & Italos ejusidem epistolae judices facit. Superaddit tandem, peracta Synodo, omnem disputationem de Religione ab Imperatore prohibitam fuisse , ac etiam Leonis auctoritatem opponit, qui

in epistola ad Episcopos Gallicanos 1 affirmat ps habitam S

nodum Chalcedonensem me attonis refugium de ignorantia insciaria, vel de intelligentiae di cultate, nemini superesse . Iis autem omnibus, quae in Dioscori condemnationes peracta fuisse legimus, nihil evidentius contra Bossuetium aDDrri potest: unde non erat sane, cur iisdem in capite I 6. contra nos pugnaret. Legati profecto Apostolicae Sedis, ut Dioscorus inter alios Episcopos suum in Synodo locum teneret, nullo modo passi fuere, sed voluerunt, ut tamquam reus inamedio Synodi sederet. Id autem, Leone jubente, expetierunt , nulla expectata consensione Patrum 6 . Paschasinus v ro Legatus Apostolicae Sedis , dum de Dioscori causa ageretur , Patrum quidem de ea sententiam rogavit; at quomodo rogaverit, hoc est, utrum, ut per eam Apostolica sententi in i Iuxta eamdem edit. post epist. 3 ρ. S. Leonis. o Ibid. post

epist. 8. s. Leonis. 3 Id urget etiam Iaeobus Basnagius in UR. Eoridiari. lib. Io. cap.3. num. 7. Valentinianus ,& Marcianus in suo Edicto Tom. 2. Concit. edit. Harduini colum. 6 9. Iuxta editionem Cacciari epist.78. cap.r. H Toni. a. Concit. edit. Harduini co

67쪽

36 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAD summam vim deduceretur, an vero ut de eorum in eamdemastensione constaret, Concilii Acta declarant i . Nam postquam Dioscorus ter vocatus judicio Patrum sese subiicere recusavit, Iulianus Episcopus Hypaepensis Paschasinum rogantem Patres quid sentirent, ita affatus fuit: Nunc vestra Samis elitas Primatum tenet saltistissimi Leonis . . . Petimus igituris vestram Sanctitatem , qui habes, magis autem qui habetis is locum sanistissimi Leonis promulgare in eum, & regulis in- is sitam contra eum proferre sententiam. Omnis enim, & t M ta universalis Synodus concors escitur vestrae Sanctitatis is sententiae. Paschasinus Episcopus dixit: iterum dico: Quidis placet Beatitudini vestrae 8 Maximus Episcopus magnae Anti ,, ebenae Cisitatis dixit: Quod videtur Sanctitati vestrae, &es nos concordes efficimur . Tunc vero Paschalinus una cum aliis duobus Legatis Apostolicae Sedis, Dioscori sceleribus antea commemoratis , sententiam in eumdem hac ratione prc- nuntiavit: Unde Sanctissimus , & Beatissimus Archiepisc ,, pus magnae, & senioris Romae Leo per nos , & per praesenes tem Sanctam Synodum , una cum ter Beatissimo, &omnisi laude digno Beato Petro Apostolo , qui est petra, & crepi-ἡ do Catholicae Ecclesiae, & rectae fidei fundamentum , ni ida. is vit eum tam Episcopatus dignitate, quam etiam & ab omnisi Sacerdotali ministerio ostendit alienum V . A Legatis ergo Primatum teneri, eorumque propterea esse sententiam ferre, Patrum consensio fuit: quo potiebantur jure , Legati usi subre , & nomine Leonis Nestorium dignitate Episcopali, atque Sacerdotali ministerio privatum esse pronuntiarunt coram omnibus . Hinc iidem Patres in sua Relatione ad Leonem a tis Quibus tu quidem inquiunt sicut membris caput pro is eras in his, qui tuum tenebant Ordinem . . . Sicut nos capitiis in bonis adjecimus consonantiain; sic & summitas tua filiis, se quod deceat, adimpleat V. Quemadmodum autem habet Cl. Orsius De Romani Pontificis Auctoritate lib. I. cap. I 6. art. 2.ri Porro jure naturae, seu naturali ordine caput dirigere mena. is bra

68쪽

Li AER XXIV. CAPUT II. bra debet, & pater filios, penes quem tota gubernandaeis familiae auctoritas est; quomodo & in capite vis tota residetri ad regendum corpus. Et quidem filiorum cum patre, melinis brorum cum capite consonantia essicit, ut pax familiae fi se reat, & sanum vividumque sit corpus . Perperam tamen in E de conficeretur, aut regendae familiae auctoritatem non to. ,, tam residere in Patre , sed in universa familia, aut vim memis brorum directricem non in solo capite, sed in universo codiis pore esse constitutam M. Multoque etiam magis, addo ego, perperam conficeretur, vim directricem capitis ob consensi nem membrorum, & regendae familiae auctoritatem ob consensionem ipsius similiae se summam iam deduci. Hinc ver est, ut Patres non id iuris sibi sumpserint, ut expenderent, atque ad examen revocarent, quae Legati in Nestorium decedinerent, sed sententiae eorum se conformes futuros spoponis

derunt.

Neque est cur Bossuetius auctoritatem Valentiniani nobis opponat. Valentinianus quum ad Urbem accessisset, S.Leo una cum aliis Episcopis eum rogavit, ut Theodosium ad indicendum in Italia Synodum acumenicam induceret. Horum precibus Ualentinianus annuit, atque hac de re ad Theodosium patrem suum scripsit. Illud ergo in memoriam ejus primo revocavit, fidem perturbatam esse , quam ejus sane crat i , is Defendere , & dignitatem propriae venerationis Beato Ap si stolo Petro intemeratam & in nostris temporibus conserva in is re Quomodo autem id ab eo praestandum foret, statim ostendit dicens: Quatenus Beatissimus Romanae civitatisse Episcopus , cui Primatum Sacerdotii super omnes antiquies tas contulit, locum habeat, ac facultatem de fide, &Sa- is cerdotibus judicare. . . Hujus enim rei gratia secundum s se lemnitatem Conciliorum & Constantinopolitanus Epist is pus eum per libellos appellavit propter contentionem, quae se orta est de fide . Hisce constitutis , quorum nihil contra Bossuetium non facit, Leonis preces exponit: μ Huic itaque postulanti, & conjuranti salutem nostrain communem, amrim. IV. H is nue-

69쪽

38 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAM nuere non negavi, quatenus ad tuam mansuetudinem meam

se petitionem ingererem , ut praedictus Sacerdos, congrega- ω tis ex omni orbe etiam reliquis Sacerdotibus intra Italiam , is omni praejudicio submoto, a principio omnem causam ,. is quae vertitur, sollicita probatione cognoscens sententiam. se ferat, quam fides, & ratio verae Divinitatis expostulat . Hoc ergo in Concilio a Leone sentcntiam ferendam esse , V, lentinianus quidem dicit, non tamen eidem Concilio alligat, sicuti Bossuetius vellet, auctoritatem definiendi res fidei , quam in Leone agnoscit. Quin immo antequam ejus judicii mentionem faciat, quod a Leone in Concilio ferendum erat, illius esse absolute statuit de fide, & Sacerdotibus judicare . Concilium vero Chalcedonense, auctore Leone, ita habendum erat, ut Patres suo decreto constituerent, quod ipse Leo jam definierat. Nam Marcianus in epistola ad Le nem de Concilio habendo scribens, hunc suae epistolae finem imponit t Si vero hoc onerosum est, ut tu ad has par- ω tes advenias; hoc ipsum nobis propriis litteris tua Sanctitas is manifestet, quatenus in omnem orientem, & in ipsam .is Thraciam, & Illyricum sacrae nostrae litterae dirigantur, ut se ad quemdam definitum locum, ubi nobis placuerit, omnes

fi sanctissimi Episcopi debeant convenire, & quae Christian is rum, atque Catholicae fidei prosint, sicut Sanctitas tua s is cundum Ecclesiasticas regulas definiverit, sua dispositione se declarent M. Dispositione ergo Patrum declarandum quidem erat, quae Christianorum religioni, &Catholicae fidei prodessent; tamen juxta id, quod Leo secundum Ecelesi

sticas regulas definivisset: ipsum ergo irrevocabilis decreti r bur non in consensione Patrum positum est , sed ad Leonem reseratur oportet, quoniam ad definitionem ejus est quoque illa declaratio referenda, quam Patres facere debebant. Umde praeter omnem rationem Bossuetium intulisse, stybm Ar voeabilis deeκui risu in consensio re esse positum, quia Pulcheria Augusta, Valentinianus, atque Marcianus, Concilium, a ctore Leone, habendum dixerunt, nemo non videt.

70쪽

Ad ea tandem, quae Bossuetius cap.r7. contra nos habet, nune deveniamus ci . Est ergo animadvertendum , Patres Chalcedonenses epistolam Leonis pro certa, atque nullo modo

amplius discutienda fidei regula habuisse, cui nihil adjungi posset, ac propterea obstitisse, ne alia definitio fieret. Nam quum Actione II. Iudices, atque senatus ab Episcopis petitia

sent, ut veram fidem stabilirent, omnemque ambiguitatem e medio tollerent, Episcopi ita iis reposuerunt et : Expo. ἡ sitionem alteram nullus facit, neque tentamus, neque auis. demus exponere. Docuerunt enim Patres, & in scriptisse custodiuntur, quae ab eis sunt exposita . De Nicaenis a tem, Constantinopolitanis, & Ephesinis Patribus loquuntur, qui Arium, Eunomium, atque Nestorium damnaverant. H rum autem auctoritati Patrum adjungunt auctoritatem Leonis, qui errorem Eutychetis iam confixerat. Statim enim superaddidit Cecropius Sebastopolitanus Episcopus r Emerserunt, is quae ad Eutychem pertinebauit, dc super iis forma data estis a Sanctissimo Archiepiscopo Romanae urbis, & sequimuris eum, & epistolae omnes subscripsimus. Reverendissimi Epita si scopi elamaverunt: ista omnes dicimus: sufficiunt quae e , , posita sunt; alteram expositionein non licet fieri U. Contra tamen nitentibus Iudicisus, atque Senatu, inter se convenerunt, ut inter alia legeretur expositio fidei in Synodo Ni- ea na& Constantinopolitana edita, sicut etiam epistola dogmatica Leonis ad Flavianum. Quemadmodum autem post lectionem Nicaenae, de Constantinopolitanae fidei, Patres clama. verit tu i haec vera fides et omnes flo credimu ; ira etiam post Iectionem epistolae Leonis conclamarunt 3 i Haec Patrum fi A des , haec Apostolorum fides : omnes ita credimus: ortho se disi ita credunt: anathema ei, qui ita non credit: Petrus se per Leonem ita loquutus est . Quia vero dum Leonis epi

stola legeretur, de nonnullis quidam Illyriciani, &Palaestini Episcopi dubitaverant, illis satisfactum fuit, quibuslam s. CP

i Eadem sere opponit etiam Febronsus De natu Ecclesia oec. cap. 6.

s. 6. num. I. , quae hac una eademque responsione nostra resutantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION