Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3o DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA Gelasium, dum assirmavit, Sedi Apostolicae tributam saeuit tem de omni Ecclesia judicandi , exposuisse omnem peres partes; ut scilicet ab ejus judicio nulla pars orbis immunemo se putaret M. Id autem inferendum esse affrmat ex hisce se. quentibus Gelasii verbis: μῆ Siquidem ad illam de qualibetis mundi parte Canones appellari voluerint, ab illa autem is nemo sit appellare permissus . Unde ipse superaddit res Quod erat per partes, non omnem collectim judico se re μ . Verum cxpositio, quam Gelasii verbis ipse tribuit,

ex eodem Gelasio refutatur: haec enim Gelasius praemittitiis Non reticemus autem, quod cuncta per mundum novit E

is clesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata Pontificum si Sedes B. Apostoli Petri jus habeat resolvendi . Deinde vero superaddit: Utpote quod de omni Ecclesia fas habeat j ,, dicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio Pluribus postea commemoratis, quibus constat de jure Ap stolicae Sedis super Ecclesiain quaquaversum diffusam, ita statuit: Quoniam sicut id, quia prima Sedes non probaverat, is constare non potuit ; sic quod illa censuit judicandum,

k Melesia tota suscepit μ. Et in tomo de vinculo anathem

tis i r Totum inquit , ut dictum est, in Sedis Apost se lieae positum est potestate : ita quod firmavit in Synodo M Chalcedonensi Sedes Apostolica, hoc robur obtinuit:

se quod refutavit, habere non potuit firmitatem: & solareis scidit, quod praeter ordinem congregatio Synodica putave se rat usurpandum μ. Anne cum Boctetiana interpretatione ista consentiunt qDum vero Gelasius haec habet in epistola ad Episcopos Dardaniaei Siquidem ad illam Sedem Apostolicam de qua-

is libet mundi parte Canones appellari voluerint, ab illa au-ἡ tem nemo sit appellare permissus μ; confirmat sane , quod nos modo volumus: nam si judicio Apostolicae Sedis ad alterum judicium nemo appellare potest, judicium Apostolicae Sc-dis ultimum , atque omnium supremum esse consequitur.

42쪽

LIBER XXIV. CAPuT IL

CAPUT II.

S. I. NT Ieaeni Concilii, cicumcnici L, auctoritate proba tur, Supremam judicii potestatem Summo Pontifiei tribuendam esse. Quae de hisce octo primis Conciliis cicumenicis , habita ratione illius Supremi iudicii, quam Summo Pontifici tribuendam tuemur , nunc disputaturi sumus , non solum magna ex parte, sed omnino pendent ex iis, quae lib. II. cap. a. , & 3. fuse disseruimus, dum ea de potestate ageremus, quam habet Summus Pontifex, quatenus supremam praefecturam super universam Ecclesiam obtinet, tum praesidendi Conciliis cicumenicis, tum confirmandi, ultimamque firmitatem superaddendi decretis eorum. His enim in capitibus , dum de hac utraque potestate disseruimus, non solum si ad ipsum jus attendatur, pastam fecimus, Summo Pontifici tribui oportere potestatem prae. sidendi Conciliis acumenicis, & eorum decreta confirmandi,

quemadmodum etiam in praecedenti capite praestitimus , ii quo de illius suprema judicii auctoritate pertractavimus , sed etiam ea de potestate ex octo primis scumenicis Conciliis perspectum esse ostendimus. Quo sane semel posito, quod nos modo volumus, ex se ultro consequitur. Nam si dum de judicio ferendo agitur, ultima iudicii ratio ei non tribuatur, qui cum auctoritate praeest coetui judicium ferenti , ejusque definitiones confirmando, ultimam firmitatem illis consert, non

video sane , cuinam tribui debeat . Quapropter in hae tota nostra disputatione , ne rem amm agamus , ex illis Ecclesi sticae historiae monumentis, quae in duobus praedictis capitibus,& praecipue in tertio, in medium protulimus, argumentando colligemus, quod nos modo volumus, atque aliquando , pr ut disputatio feret, vel postulare videbitur, ea superaddemus,

quibus Supremam judicii rationem Summo Pontifici tribui debere sDiuiligod by Corale

43쪽

DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINAbere, magis magisque constabit. Hac ergo de re inodo ex Niis caeno Concilio. Huic Concilio Summus Pontifex praefuit, atque ita quNdem , ut definitiones illius rexerit, moderatu tre a uerit I eratas quoque suo judicio easdem habuit , atque ita ultimam

firmitatem illis tribuit a . Quapropter si quoties multi ad alia

quid definiendum , atque constituendum simul in unum conveniunt , ultima ludicii sententia ad eum pertinet , qui ita praeest omnibus, ut non solum definitiones eorum regat, sed etiam easdem sua auctoritate confirmet, indeque fit, ut suam plenam firmitatem illae habeant; est sane dicendum ex Nicaeno Concilio nobis compertum esse, ultimum judicium ad Apostolicam Sedem pertinere. Hinc vero est, ut a Theodorito lib. a. His. Ecessas. cap. a a. traditum habeamus, Damasum, & RO-mani Concilii Patres in epistola Synodica ad Episcopos Illyrici fidei Nicaenam formulam lorolorum, seu Apsoliea auctoritate firmatam agnovisse, & hac de causa facta inter se comparatio. ne formulae Nicaenae, &Ariminensis, hanc rejecisse, quamvis ei maximus numerus Episcoporum suifragatus fuisset, quia absque sententia Romani Pontificis condita erat: - Nequiis enim praejudicium aliquod nasci potuit inquiunt ex num

,, ro eorum , qui apud Ariminum convenerunt i quum coninis stet , neque Romanum Episcopum , cujus ante omnes fuit expetenda sententia, neque Vincentium, qui tot annos iuis libate servavit, neque alios hujusmodi statutis consensum

D aliquem commodasse ..... Unde advertit sinceritas vestrae ,

is hanc solam fidem , quae apud Nicaeam Apostolorum auctoriis

is late fundata est, perpetua firmitate esse retinendam μ. S.II. Bossuetius frustra nititur reponere robur decreti Comessii Nicaeni in Episcopalis tantum collegii consensione. Defensionis M. lib. 7. , alias I a. , cap. 7. illud opponit, nihil a Sylvestro decretum fuisse, quod Synodi sententiam vel praecesserit, vel confirmarit: μ Ceterum inquit neque an- is te, neque post Concilium Nicaenum, adversus Arianos quidis quam decretum esse legimus a Sylvestro Papa, quod Syn

44쪽

L1BER XXIV. CAPUT IL 33u di sententiam vel praecederet, vel firmaret indeque colligit , Decreti robur in Episcopalis collegii consensione positum fuisse . Verum praeter omnem rationem id sane colligit . Uti enim inter alios etiam Natalis ab Alexandro advertie in Hist. Ecessas. secuti dissert. I a. art. unico : Qui Roma.s, ni Pontificis in Synodo vices gerit, cum tenet in Synodo lo- is cum , muniaque illa obit, quae iniret Pontifex Romanus, si si inibi praesens esset . Hoc autem tunc contingit, quando qui ab Apostolica Sede, ut Concilio praesideant , Legati mi tuntur , iique prius ab Apostolica Sede in iis omnibus instit ii, quae in controversam veniunt, atque in Concilio definiem da sunt, dum Concilio praesunt, Conciliique decreta confirmant , quam acceperunt , institutioncm sequuntur . Id ergo si habeatur ; tunc sane quod Legati Apostolicae Sedis in Concilio egerint, in eodem pretio habendum erit , ac si ab Ap stolica Sede actum fuisset. Hinc S. Leo in epistola data ad P tres Chalcedonenses 1 eos monet ut se in persona suorum Legatorum Concilio adesse, atque praesidere putent: Tamen ἡ inquit in his fratribus, Paschasino , & Lucentio Epist is pis, Bonifacio, & Basilio Presbyteris , qui ab Apostolica Se-- de directi sunt, me Synodo vestra fraternitas aestimet praesi- ,, dere, non adjunista vobis praesentia mea, qui nunc in Vic se riis meis adsum , & jam dudum fidei Catholicae praedicatiori ne non desum . Quum ergo Nicaenae Synodo S. Sylvester per suos Legatos praefuerit a , ejusdemque decreta confirmaverit 3 ; dicendum sane est, etiam in hoc Concilio decreti r btir in Episcopalis collegii consensime solummodo positum nonia fuisse , sed in consensione Episcoporum , quatenus cum Romano Pontifice per Legatos illius , veluti cum suo capite, conjungebantur: Eo plane modo, sicut inquit Cl. Orsius De se Romani Pontificis Auctoritate lib. I. cap. 7. art. a. quo salus D & vita , motusque corporis ita in integritate sita sunt , &ἡ mutua membrorum consensione , ut tamen ex eorum cum

45쪽

3 IURE, ET LEGUM DISCIPLINA es, capite conjunctione, atque ex ipso capite defluant, atque ,, originem ducant M. g. III. Constantinopolitani I. Concilii, cicumenici II. , auctoritate confirmatur , ultimum judicium spectare ad Summum Pontificem. , Huic sane Concilio Damasus neque per se ipsum, neque per suos Legatos praefuit. Ob posteriorem ergo consensionem Romani Pontificis uti oecumenicum habitum fuit , quemadmodum jam animadvertimus i . Hujus tamen Concilii Patres in epistola Synodica ad Damasum, aliosque Episcopos datata,

quae a se constituta erant, comprobari, atque confirmari petierunt . Facta enim commemoratione eorum , quae decreverant , hunc epistolae finem imponunt a : Quibus tamquam

is legitime, & canonice apud nos constitutis, vestram quoque ,, reverentiam gratulari obsecramus , intercedente spiritaliis charitate, & Domini timore humanum omnem affectum D coercente , Ecclesiarumque aedificationem pluris faciente, ,, quam privatam erga unumquemque voluntatem, & gr

is tiam . Sic enim & fidei doctrina consonante, & Christiana se in nobis charitate confirmata, desinemus illud dicere, quod si ab Apostolis damnatum est i Ego quidem sum Pauli: ego au D tem Apollo , ego vero Cepha : atque omnes nos Christi effose ostendentes , qui in nobis divisus non est , indiscerptum , is Deo fluente, corpus Ecclesiae conservabimus . Quid voro ad haec Damasus in epistola Synodica reposuit ' Quod si debitam a Apostolicae Sedi reverentiam exhibet charitasse vestra, in eo vobis ipsis plurimum praestatis , filii charissimi. A Etsi enim in sancta Ecclesia, in qua Sanctus Apostolus se- is dens

I Lib. 2 r. cap. I. s. 7. a Hanc epistolam , quae legitur apud Theodori tum Hist. Ecclesiast. lib. s. cap. , non a Concilio Constantinoin polit.:no, acumenico II., scriptam fuisse, sed ab altero, quod se- 'urnii anno Constantinopoli habitum fuit, Natalis ab Alexandro Hist.

Ecclesia'. sec. q. cap. 3. art. I I. f. a. putavit. Contra Thomassinus sentit Dissert. 6. in il . Oecumenicam Synodum , & etiam Bossuetius lib.7. D fessionis, alias is., cap. 8., & alii plerique. In eo tamen OmneS conveniunt, ut in hac Synodica epistola de iis ratio habeatur, quae in II. Oecumenica Synodo constituta fuerat. 3 Ita apud Theodoritum Mn. Ecclesis. lib. . cap. Io.

46쪽

L1 E E R XXIV. CAPUT II. 3s is dens docuit, decet nos praecipue quodammodo clavum te- is nere, quem regendum suscepimus; tamen hoc honore i se feriores nos esse profitemur μ . Certiores eos deinde facit,

Timotheum Apollinaris haeretici discipulum a se damnatum .esse, atque monet, formam se dedisse , quam sequi eorum unusquisque deberet, qui se esse Christianum profiteretur, atque ultimo superaddit, illos a se frustra petere, ut Tim theum deponat, qui judicio Apostolicae sedis iam damnatus fuerat: μ Quid igitur inquit , depositioncm Timothei a me ,, denuo postulatis 3 Qui & hic judicio Sedis Apostolicae, pr is sente etiam Petro urbis Alexandrinorum Episcopo, deposiis tus est , una cum magistro suo Apollinare, & in die iudieii se debita supplicia, & tormenta patietur M. His autem si illud

superaddatur, quemadmodum etiam Bossuetius citato loco consentit, hanc Synodum nonnisi consensu Occidentis, er maxime Apsolicae Sedis , pro acumenica haberi potuisse, est ex ea omnino perspectum, quod nos modo volumus .f. IV. De consensu Ecclesiae Patres Constantinopolitanos sollicitos fuisse, non vero de ultimo judicio Summi Ponti Gcis , quo sua decreta firmarentur, Bossuetius falso eontendit. Id deducit lib. . Defensionus O c., alias II., cap. 8. ex illis verbis Synodicae epistolae Constantinopolitanorum Patrum, quibus futurum aiunt, ut Quum versum Dei communi sen-- su stabilitum , & Christiana inter nos charitas confirmata se fuerit, dicere desinamus : Ego qiadem sum Apollo, ego autem se Cepha μ. At vero ad quemnam tandem potissimum recurrunt, ut, interveniente communi consensu, nemo amplius dicat: Ego quidem sum Apollo, ego autem Cephae ' An fortasses ad Episcopos ubique locorum degentes8 An ad singulares quasque Ecclesias Ad Damasum sane praecipue recurrunt, a propterea, eo consentiente, constare etiam de communi comsensu arbitrantur, quia eum talem agnoucrunt, qualem soesse in responsione ad illos data Damasiis professus fuit. Unde quod non omnino esse perspicuum ex epistola Patrum ad D malam concedere possumus , cst sane prorsus evidens eκ epiastola Damasi ad Patres. In ea enim Damasus affirmat, Patres E x , δει- Diuiligod by Corale

47쪽

DE IURE, Et LEGUM DIs CIPLINAd ιtam reυerentiam Apostolicae Sedi exhibuisse, quod consen sum illius exquisierant, quum in Ecclesia clavum ipse tene vel , indeque eosdem fecIt certiores, eam se formam dedisse , quam unusquisque Christianus sequi deberet. Rogatus deinde a Patribus ut Timotheum discipulum Apollinaris deponoret, eis respondit, non esse, cur id a se peterent, quia Timotheum una cum Apollinare magistro illius iam damnaverat. Haec autem sunt sane elus , qui Supremam judicii rationem .habet. Hinc est , ut quaestionem de Divinitate Spiritus Samsti; quamvis de ea judicium latum fuerit in Canone r. Concilii Constantinopolitani i , auctoritate Romani Pontificis finitam

fuisse, Sozomenum lib.6. Ecclesis. cap. a I. testem locupletissimum habeamus . Nam, eorum mentione facta, qui in

hoc dogmate fidei dissentiebant: Quae controversia inquit quum contendendi studio , uti credibile est, in dies magis,, magisque cresceret, Episcopus Romanus de ea certior fa- se istus, scripsit ad Orientis Ecclesias litteras, ut una cum S se cordotibus , & Episcopis Occidentis Trinitatem & consub- ,, stantialem esse, & gloria aequalem existimarent. Quo facto,

si utpote controversia judicio Romanae Ecclesiae terminata , his singuli quievere , eaque quaestio finem tandem accepisse vis

Ex hisce postremis verbis Boguetius citato loco infert, quod nemini in mentem cadere posse videtur , hoc est, finem hujus quaestionis in Ecclesiae consensione ponendum esse, quia post sententiam Damasi S odi generalis , orbiseque adunati coninsensione opus fuit. Nam quaenam tandem Synodus generalis necessaria fuit, si , ipso quoque sentiente , Constantinopolitana I. Synodus non fuit generalis , sed, sicut ille inquit, eo sensu maxime Apsolsca Sedis pro Geumenica haberi potuit ' Quanam orbis adunati consensione opus erat, si praedicta Synidus non erat generalis anne orbis adunati consensio in Synodo etiam non acumenica haberi potest 8 Verum qua de causa juxta obvium sensum dixerit Sozomenus t eaque quaesis Anem tandem accepisse videbatis , nunc videamus et profecto non alia,

48쪽

nisi quia iudicio Romanae Ecclesiae terminata erat, indequi. nihil supra expectari poterat. Hinc etiam ipse Damasus hanc quaestionem suo judicio terminatam esse semel, atque iterum pronuntiavit. Nam in epistola Synodica Concilii Romani ς 3. Episcoporum habiti anno circiter 36ς. ad Episcopos Illyrici,' postquam Damasus definivit, Spiritum Sanctum habere unam substantiam cum Patre, & Filio, contra sentientes a suo consortio alienos esse absolute pronuntiat, uti legimus apud Theo. dori tum lib. 6. cap. aa. Alteram quoque idem Damasus Synodicam epistolam, seu fidei confessionem post habitam alteram Romae Synodum anno 378. ad Paulinum Antiochenum Episcopum dedit, in qua, uti legitur apud Theodori tum lib. s. cap. II. anathema iis omnibus dicit, Qui non libere pra is dicant, Spiritum Sanctum unius, & ejusdem tum essentiae, se tum potestatis cum Patre, & Filio U. Romani ergo Pontificis auctoritate quaestio terminata jam fuerat; tamen quemadmodum aliquando contigit, ut Concilia convocarentur ad eos quoque errores proscribendos, quos Summus Pontifex, lata sententia, damnaverat; ita etiam idem quoque usuvenit, erroris Macedonianorum habita ratione. Qua autem de causa

factum quandoque fuerit, ut in Conciliis iterum ii errores damnarentur, qui supremo judicio Romani Pontificis jam pro scripti erant, in fine hujus capitis explicabimus. S. V. Etiam ex Concilio Ephesino, acumenico III., comstat de ea ultima judicii ratione , quae Summo Pontifici conin

venit .

Quae ad rem nostram modo faciunt, summatim perstrin. gemus. Caelestinus iis Legatis, quos ad Ephesinam Synodum misit, ut in ea sui vices gererent, in mandatis dedit, ut S dis Apostolicae auctoritatem sartam tectamque servari cura rent , ac propterea, si res in disputationem veniret, ipsi cum aliis non congrederentur, sed de sententiis aliorum judic rent i . Ephesinos autem Patres epistola ad eos data monuit,

Arcadium, & Projectum Episcopos, & Philippum Presbyt tum se ad illos misisse, ut interessent iis, quae fierent, atquc

49쪽

DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA exequerentur, quae a se statuta fuerant, iisque non dubitabat , quin Patres suum assensum praeberent 1ὶ . Concilii Ephesini Patres supremo Caelestini judicio obsequuti sentcntiam in Nestorium protulerunt, e fri , sicuti ipsi protestati fuere , non minus per sacros Canones, quam per epistolam ejusdem Caelestini a . Eam Legati Sedis Apostolicae confirmarunt , volueruntque Patres, ut Synodi Actis subscriberent, quod sane illi fecerunt 3 . Quapropter si ad eam agendi rationem attendamus, quam Caelestinus praescripsit, Legati sequuti fuere, Concilii Patres in sua definitione tenuerunt, nemini dubium superesse potest, quin ex hoc Concilio omnino constet de ea Suprema judicii ratione, quam nunc propugnamus . S. VI. Suspensum remansisse decretum Caelestini contra Nestorium antequam haberetur Ephesina Synodus, Bossuetius falso contendit. Suum ille omne ingenii acumen prosecto exercet, nihilque intentatum relinquit, ut evincat, quod a Caelestino comtra Nestorium decretum fuerat , Ephesinos Patres ad examen. revocasse, eorumque judicio quaestioni finem ultimum impositum . Defensimis . lib.7., alias I a. cap. Io. ut ostendat Cae testini decretum contra Nestorium, antequam Synodus haberetur , suspensum remansisse, animadvertit, a Monachis Orthodoxis Imperatorem rogatum fuisse, ut cicumenica Synodus haberetur s , atque Imperatorem ductum precibus eorum Synodum convocari praecepisse, uti ex his constat, quae

scripsit ad Cyrillum 6 Pietatis doctrinam in sacra Synodo se discuti, & examinari volumus, & ratum esse , quod rectae se fidei consonum videbitur: sive illi, qui victi discedent, ve- ω niam impetraturi essent a Patribus, sive non Ur superadduditque, Iudices hujus rei oportere esse eos, qui Sacerdotiisse ubique praesunt, & per quos ipsi in veritatis sententia suis mus, 1 Cit. tomo col. I 67. a Ibid. col. I 12. 3 Ibid. col. I 478. ide haec loca lib.α I. cap.2. LI s. Vide, quae de confirmatione hujus Concilii a Caelestino facta disseruimus lib.II. cap. 3. I. 23. 3 Tom. i. Conc. edit. Harduini col. I 338. O Cit. to. col. I 342. Diqili od by Corale

50쪽

LIBER XXIV. CAPUT II. mus, & erimus . Tria vero ex his Bossuetius colligit, x. post Caelestini sudicium exquisitum fuisse alterum Synodale judicium: a. in Patrum potestate positum judicare dc doctrina, atque personis : 3. ratum id futurum , quod Patres decrevisi sent. In hoe autem etiam Iacobus Baseagius lib. Io. Histori

Ecclesias. cap.q. num. 9. cum eo consentit. Haec sane omnia, quae Bossuetius cap. Io. opponit, nul

lius momenti sunt, quia falso principio innituntur, atque tum Monachis, tum Theodosio eam sententiam iam innotuisse supponitur, quam Caelestinus contra Nestorium tulerat . Quoad Monachos hac de re constat , quia dum ab Imperatore petierunt , ut Scumenicam Synodum indiceret, simul eum fecere certiorem, haeresim Nestorianorum jam praedamnatam esse tr ditione Patrum, & facta commentoratione nonnullorum antia quiorum , sicut etiam Antiochenae , & Nicaenae Synodi , CPrilli quoque auctoritatem superaddunt, qui, uti aiebant, etiam. num super es, nostrae pietatis legem obse M. Profecto si Nestori uin a Caelestino damnatum esse novissent , id quoque tria

mentem Imperatoris revocare , immo quam maxime urgere

non destitissent, quia ex eo constabat, sibi hac in re praeeuntem illum esse , qui totius Ecclesiae regimen tenebat . Hujus rei nullam mentionem fecerunt: argumento igitur est, Cael stini sententiam contra Nestorium eis perspectam non fuisso. His accedit, Monachos Theodosium fecisse certiorem de multis malis , quae fretus potentia ministrorum ejus Nestorius patrabat : Non Deum timet, inquiebant nullum hominem is veretur, nullum Episcopum veneratur, nullum Sacerdotem, is aut Clerum, aut sanctum Monachum, aut Religiosum laicum D honorat: nullam poenam iniquis decretam sermidat, nullaniis denique legem ministrorum irae Divinae in ejus provocat is res: sed superbia, qua omnes parvipendet, pecuniisquω, D & corruptorum quorumdam hominum potentia fretus, &is ut libere , quod res est, dicamus , vestra quoque domin ne fretus haec facit M. Anne in hac tota accusatione contra Nestorium Monachi orthodoxi illud commemorare omissuri fuissent, quod idem Nestorius etiam decreta a Supremo Ecclesiae capite contra se lata contemneret 8 S, Diqiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION