Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

46 LIBER DE UTILITATE

cis verbis narrat Livius, cui scilicet nihil aliud propositum erat quam rei gestae admonere lectorem suum t Virgilius contra, quae occisionem latronis antecesserint , quae comitata, quae subsecuta fuerint, omnibus eloquentiae viribus describit, ut res non gesta narrari , sed coram spectatoribus nunc geri videatur. hac enim facultate praestant excellentes poetae. Videmus primum saxeam illam molem dorso speluncae insurgentem: deinde conatum Herculis miramur , & laboranti propemodum adlaboramus . Audimus riparum fragorem , & aerem circum resonantem et ne quid dicam de amne rein fluente, cui Virgilius timorem tribuit: quod ἀδωλον est poeticum: siquidem non ignorant eruditi, poetarum esse, rebus vita & anima carentibus humanas perturbationes haud raro assingere. Horremus praeterea ad aspectum speluncae patefactae: tum cogitatio illa subit animum, cujusmodi spectaculum futurum sit si repentino aliquo motu sola terrirarum dehiscant , & in voraginem illam despicientibus arcanae inserorum sedes sese

ostendant, & umbrae mortuorum ad insuetum lumen trepidantes atque confusae. Peringamus porro cum Virgilio. Ergo

62쪽

POETICE S. CAPUT III. 47 Ergo in sperata deprensum in luce repente, Inclusumque cavo saxo , atque insueta rudentem Desuper Alcides telis premit, omniaque arma Advocat , oe ramis vasisque molaribus inseat.

Ille autem neque enim fuga jam super ulla pericli )Faucibus ingentem fumum mirabile dictu aEvomit , inmisitque domum caligine caeca , Prospectu eripiens oculis I glomeratqοῦ sub antro miseram noctem conmixtis igne ten ris. Non tulit Alcides animis , seque ipse per ignem Praecipiti injecit I altu , qua plurimus undam mus agit, nebulaque ingens specus insuat

atra

Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem Corripit in nodum complexus , oe angitiaberens

Elisos oculos , oe fccum sanguine guttur. D perata lux hoc loco est inexspectata e spes enim a poetis, & ab aliis interdum scriptoribus pro exspectatione usurpatur. Hic, quantae fuerint Herculi corporis Vires , quanta sortitudo & magnitudo animi, suspicari facile possumus, quum ipsum talia perpetrantem in ducit poeta; molaribus nempe lapidibus rem strenue gerentem , neque sumi quem latrovomebat , neque flammae vi consternatum . Dies

63쪽

48 LIBER DE UTILITATE

Dies me deficeret, si horum versuum pulchritudinem, & singula quae in eis enitent, examinare, ac suis ponderibus pendere vellem . Ipsa res foeda & horrida, tamen accurate descripta, & ad imaginem veri expreta delectat auditorem ; quemadmodum si pictor aut pugnam aliquam , aut pestilentiam, aut maris tempestatem, aut seram helluam , aut mendicos homines pannisque obsitos, vel aegrotos, lineamentis & coloribus apte imitetur. Ducimur enim & voluptate afficimur ab hujusmodi persecta imitatione ; ut quae nos vera & viventia metu, horrore, nausea complerent, ea ficta& simulata mirum in modum alliciant, &suavi quodam sensu. persundant. Id autem qua ratione, & quas ob cautas contingat , postea investigabimus . Videre igitur licet scelestum latronom Herculi poenas dantem , oppressum , adstricto collo , elisis oculis rquod accidere solet iuspendio pereuntibus .

Iam quae caedem peractam consequantur , audiamus. Panditur extemplo foribus domus atra revulss . Abstractaeque boves abjwrataeque rapinae Caelo Utenduntur, pedibusque informe cadaver Protrahitur . nequeunt expleri corda ruendo

64쪽

POETICE s. CAPUT III. . Terribiles oculos I vultum , villosaque saetis Pectora semiferi , atque exstinctos faucibus

ignes.

Numeri vasti, sonantes, magnifici, rei per se horribilis horrorem augent. Afuratae rapinae sunt boves a Caco Herculi surreptae, quas latro se abduxisse perjurio negaverat: abjurare enim, proprie est juramento negare ; quo pacto Graecis ἀπομνονα ε απομνυθα

gie absolvunt: patefactum scelus, & a tenebris ubi delituerat, in apricum eductum: cadaver pedibus tractum: jacentis deformitas , facies truculenta , oculi minaces: circumstantium denique admiratio, & gaudium ob monstrum interemtum. En quanto largiorem voluptatem haurire licet ex destri4ptionibus poetarum uberibus & copiosis , quam ex parcis historicorum narrationibus. D C A.

65쪽

S' CAPUT IV. Descriptionum poeticarum summus artifex , di mirus Voluptatis promus conduT Homerus . , Inepti homines Homero succensent, quamobrem . Carminis pulchritudo rebus carmine descriptis convenire Heber. Cuomodo res vulgares poetico amictu indutae , ex fumilidus

admirabiles fiant: quomodo item visis auditu foeda , borribilia, formidoisse , s a Poeta ingeniose describantur, Voluptatem efficere possint. Philosophis occurritur, qui Poeticen ob hoc ipsum calumniantur, quod concedant, miniseram ρο effectricem esse Voluptatis . Non tollendam prorsus Voluptatem, - sed corrigendam ω commutandam esse.

ΡOETICA RUΜ descriptionum eximius artisex Homerus potissimum; cujus Verba omnia, sententiae omnes non tantum auribus mulcendis comparatae sunt id animadvertit Ianus Vincentius Gravina , homo apprime doctus, libro I. de Ratione Poetica , articulo 4. sed multo magis imagini rei descriptae in animis legentium ita eL fingendae , ut eam praesentem, & ab natu-

66쪽

POETICE S. CAPUT IV. st ra potius quam ab arte sermatam ipsi sibi

cernere videantur. Veneficum dixeris & praeis stigiatorem. Hic nonnumquam , si fas est

dicere, modum excedit , nonnumquam ora.

tioni parcit , sed illa quae omiserat, postea

tempestive supplet : in sermonibus locutiones populares haud raro inculcat: Protei similis, Omnia transformat se se in miracula rerum 'modo sublimis incedit , modo humi serpere videtur: modo Vocem tollit ac debaccha. tur , modo tamquam spiritu angustiore leniis ter sermocinatur; pro argumenti scilicet vel humilitate vel dignitate r cavet porro ditiis gentissime, ne ars quam singularem operi suo admiscet , usquam exstet, ac se videndam praebeate summus idem artisex & aratis dissimulator. Has Homeri virtutes dom& sapientes homines animadvertunt & admirantur : inepti neque observant, &, si diis placet, contemnunt saepius atque fastidiunt . Pigmenta enim orationis & cincinis nos amant , eosque poetas exosculantur qui ab exprimenda veritate quam longissime ab horrent , & in ostentando acumine ingenii, mentisque agitatione toti sunt. Divinus ille

scriptor, in fingendis fabulis numquam ab

67쪽

sa LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ

exemplari naturae dejicit oculos: non ea tamquam secta proponit quae fieri nullo modo possunt: rerum seriem ita nectit ut eae plerumque contingere solent: dumque poetica inventione Veritatem eXprimere ac re in

praesentare conatur, semina idemtidem spargit philosophiae ac multiplicis eruditionis , qua sapientium animi pascantur & oblectentur. Quae sane utilitas ab ejus poematis abesset, si scribendo non naturam ducem, aut usitatos eventus, sed temeritatem potius, &sutilia quaedam visa impetusque inanes perinperam sequi voluisset. Nam scientia constat

ex cognitione vera et cognitio autem vera ex rebus oritur ea ratione consideratis qua suapte natura sunt, non qua cogitationi hominum aut desiderio apparent. homines eis nim plerumque satietate quadam praepostera usitatarum rerum tenentur, ac T R I T IE Veis xitati admirabilem novitatem inepte anteponere consu erunt. Propterea Socrates quidem, Plato, Aristoteles, Zeno Stoicorum princeps, & veteres alii plurimi viri sapientissimi, quos recensere longum esset, Homeri inventionem probaverunt, ac summis Iaudibus extulerunt : quam contra pusilli poetae, si modo eos hoc nomine dignamur,

68쪽

& leves poetarum existimatores, puerili sententia , ut vilem, simplicem, jejunam atque inornatam, aspernantur; ipsi nubibus captandis intenti, & portenta fabularum ,

atque inexplicabiles rerum nexus in scenam inducentes, qui nullam in se contineant similitudinem veri. Horum poemata si aC- curate introspicias, nihil in iis deprehendes quod cum natura conserri possit, neque ullum casuum humanorum agnosces ; quum ad alsus orbis terrarum exemplum efficta sint, nihil ad nos pertinentis . Praecepta ex iis depromta vitae inutilia sunt: neque hominum ingenium & mores, illorum ope investigare ac discere possumus; qui maximus est lectionis fructus. Nam si ea provoces ad lucem naturae , tum ipsorum Vanitas mantinfesto intelligitur: & si cum veris Comparare studeas , sontem atque originem unde prosecta sint, numquam invenies. Μirus igitur voluptatis promus condus ,

ut ajebam, Homerus est : idem stili poetici pater , elegantiarum arbiter , aemulus naturae , acer inVestigator eorum quae proprie ac Vere pulchra sunt. Porro quum in poetico sermone duo contineantur, materia

videlicet , seu res de qua dicitur , & ipse

69쪽

s 4 LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ

dicendi modus ; exsistit propterea quaestio dissicilis , quomodo poetae pulchrum sectari

dicendi sint. Nam primum res absoluta &simplici pulchritudine paucae admodum sunt, dii puta, heroes, eorumque opera & actiones di deinde ipse dicendi modus omni ex

parte pulcher, Valde rarus erit. In angustias igitur compelli videbimus rem poeticam , si eam tantopere pulchri studiosam esse oporteat . Nam hoc pacto neque Comoedia , neque Satyra, neque Tragoedia ipsa ad Poeticam pertinebunt , tamquam ejus partes: neque Ecloga, neque ex Lyricis plura. Praeterea dici amplius non poterit , poetae facultatem nullis certis finibus coerceri & circumscribi , materiamque omnem, ejus propriam fieri posse . Verum enimvero quum assirmamus , poeticum sermonem simpliciter pulchrum esse debere, non id volumus , res tantum quae in sepulchrae sint, materiam esse Poeticae accommodatam, vel unum esse dicendi genus quod poetis conveniat , idque per se pulcherrimum & nobilissimum: sed significamus, cum

re quae carminibus exprimenda est , carmina ipsa consentire oportere. Sunt enim aliqua per se pulchra quae si certis rebus ac-

70쪽

commodentur, pulchritudinem suam omnem ac decorem amittant. Vestis aurea pulchra est: rustico illam vel agasoni circumda, risiuri excitabit; tantum abest ut vilibus hisce personis decorem atque ornatum allatura sit . Eodem pacto si rebus comicis, e trivio petitis , heroicam majestatem conciliare velis, omnia efiicies indecora. Id Horatius vidit, in Epistola ad Pisones V. 89. ita praecipiens:

Versibus exponi tragicis res comica non vult.

Qui scriptor peritissimus libro G Sermonum Satyra Io. laudat stilum Virgilii Bucolicum , tamquam argumento convenientem,

atque adeo pulchrum, eumque facetum a pellat peculiari quadam significatione, scilicet ad rem propositam facientem, aptum,

congruum . - - -- - Μolle , inquit, atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camaenae.

Bonus igitur poeta in suo quaeque genere simpliciter pulchra & decora eligere debet. Quippe in omni genere sunt quaedam pulchra, alia pulchriora, nonnulla pulcherrima, rei dein scribendae convenientia. Egregium poetam uti decet pulcherrimis in eo genere quod sibi excolendum sumsit ; quamquam ea quae se-D 4 lege.

SEARCH

MENU NAVIGATION