Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

as 6 LIBER DE UTILITATE

stantissimos Virgilium, Plautum , Terentium, Horatium, Catullum, Ovidium, Tibullum, Propertium , consensu virorum doctissimorum existimari y quibus addendus Lucretius ob eximium Romanae oration1s nitorem, &pauci fortasse alii. Nam Lucanus, Papinius, Persius, Seneca, Valerius Flaccus , Silius Italicus , Iuvenalis, Μartialis, & qui deinceps usque ad Claudiani tempora exstitere, non abjiciendi quidem sunt; quum poeticum instrumentum opibus eruditionis atque doctrinae, sententiis etiam illustribus locupletare atque amplificare possint; Verumtamen eos a priorum nitore, ac germana eloquentia distare plurimum , satis noVerunt homines harum litterarum periti. Cum iis igitur familiariter yersentur poeseoS amatore&: eorum enim consuetudine animos

suos inflammari , & scribendo carmini paullatim idoneos fieri sentient. Ιi erunt Genii

ipsorum e αγαθοὶ δωμο-: eos in loco Μusarum observabunt & colent. Auctor prae terea sum studiosis, ut Fracastorios etiam, Sannaetarios, Vidas , & nonnullos alios recentiores, quorum nomina illustria & per. vulgata sunt , in manus sumant: nam ex istorum quoque lectione haud contemnendam

272쪽

ΡOETICES. CAPUT XU. as dam utilitatem percipient, ac simul cognoscent, quantum recta & accurata optim rum scriptorum imitatio possit . Denique temporis aliquid tribuendum existimo lectio. ni eorum qui poematis venustissimis, & omnium contensione laudatis vernaculam I. talorum linguam auxerunt , & ad id culmen dignitatis extulerunt, ut jam Graeciam ipsam veterem ac Latium provocare Videa

tur. Horum tres tantum commemorabo ,

Dantem Aligherium , Franciscum Petrarincham, Ludovicum Areostum , tresviros poe-.ticae rei apud Italos : quibus adjungi poterunt quicumque ipsorum virtutes aemulari ,& iis quam simillimi evadere studuerunt. Eo diligentius autem Italica haec scripta evolvenda sunt, quo utilius omnino est in Italia, ad morum popularium emendatiOnem , Italicum poema scribere quam Latinum : nam populi maxima pars numquam

didicit Latine loqui. Idem vero sentiendum est de poetis qui Gallice scribunt in Gal. lia , & quicumque linguam a nutricibus acinceptam carminibus excolunt apud reliquas nationes: nulla enim gens sere est quae propriis & peculiaribus ornamentis careat.

Fabulae olim prodiderunt , montibus &R locis

273쪽

α18 LIBER DE UTILITATE locis Graeciae nonnullis eam inesse vim quae poetas efficeret, Heliconi puta , Pindo, Parnasso, Cirrhae, Ascrae, quibusdam aliis tquamobrem in iis potissimum Apollinem &Μusas immortale aevum degere finxerunt . Praeterea quorumdam sacrorum sontium crebro mentionem faciunt , quorum aquam si quis ebibisset , statim poetico furore corriperetur. Hos autem sontes appellant Hippocrenen , Aganippen, Pirenen , Libethrum , Permessum: quae nomina valde trita & vulgaria sunt. Ovidius tamen libro I. Artis Amatoriae negat, se Μusas vidisse dum gregem pasceret in Ascrae vallibus , quemadmodum Hesiodus ; verum diuturna experien tia effectum amandi magistrum.

Non mihi, ait, sunr visae Clio, Cliusque

sorores Semanti pecudes vallibus, Ascra, tuis. Usus opus movet hoc e vati parete perito.

Persius vero sestive admodum in poetas parasitos & divitum adulatores haec scribit in prologo Satyrarum, sibi ipse tribuens homini locupletissimo, quod pauperiorum prinprium erat: Nec fonte labra prolui caballino,

Me in bieipiti somniasse Parnasso

274쪽

ΡOETICE S. CAPUT XV. et symemini, ut repente so poeta prodirem I Heliconiadasque, pallidamque Pirenentilis remitto quorum imagines lambunt derae sequaces: ipse semipaganus

Ad sacra vatum carmen assero nostrum .

cuis expedivit psittaco suum , Pisasque docuit verba nostra conari' Magiser artis, ingenἰque largitormenter, negatas artifex sequi voces.

Quod se Misse spes refulserit nummi ,

Corvos poetas, poetrias picasCantare credas Pegaseium melos.

At Persii quidem temporibus, quum poetae aliquo in pretio erant, rebus suis non pessime consulebant qui animum ad scribendum appellerent: nunc Vero mutata est ratio ;si quis enim cum egestate luctatus, esurire ac sitire semper velit, eum poetam fieri oportet : nihil enim minus pecuniosum , &cui Plutus divitiarum deus tantopere sit iratus, quam res poetica. Hoc tempore didieii jam dives avarugTantum admirari, tantum laudare disertos . Venit in mentem Versuum Iuvenalis e Satyra 7. Non habet infelix Numitor quod donet amico gQuartillae quod donet habeto nec defuit illi R a Unde

275쪽

Unde emeret multa pascendum carne leonem

Iam domitum e conseat leviori bellua sumtu mirum, o capiunt plus intestina poetae. Qui artes βαναυσους & sellularias exercent , mercatores , institores , publicani, villici , negotiorum actores; ne de scurris, lenonibus , & reliqua hominum faece aliquid in praesentia dicam ; quae ad victum & cultum suppeditent, abunde possident, laxe habitant & magnifice, aurigas & equos nutriunt , purpurati etiam & aurati in conspectum prodeunt: soli poetae in sordibus plerumque Versantur, algent, sine spe, sine lare vivunt. Quum igitur per haec tempora fames nonnullos impellit ut versus faciant , Vere malesuada Vocanda est, quo coingnomine illam Virgilius ornavit. C Ain

276쪽

ΡOETICE S. CAPUT XVI. α6r CAPUT XVI. Πευ, ' ιασμώ ν , sive de rudimentis incunabulis Poetices . Praeterea , de illis qui ex tempore carmen fundentes, non tantum sibi. poetae videntur, sed, si diis placet, soli poetae. Eπιλογηκ, CP cohortatio ad poesisa sv.

excolenda.

HAc τε Nus de furore poetico Veraba fecimus, & quae illum caussae potissimum essiciant, consideravimus. NunC aliqua dicenda sunt de poematum rudimentis , quae a GraecIS αυπχεδιασμα- , σμα αυαγοχέyια vocari solent: has autem voces interpretari possumus cantica incondita, num

res inconditos. Quum igitur, teste Cicerone in libro de Claris Oratoribus, nihil sit inventum simul atque perfectum, homines illi antiquissimi , priusquam ars componendorum carminum excogitata esset , numeris impolitis & rudibus inter se ludebant, ut ipsa ferebat natura . Subito enim calore alisque impetu animi ad canendum & versus fundendos invitabantur, sine ulla meditatione . Quamobrem necesse fuit, omnia horri.

277쪽

xεa LIBER DE UTILITATE

da, informia, inculta, ornamenti ac decoris expertia provenire . Pastores praecipue hoc genere versuum otium suum oblectabant, amoreS exponebant , amicas laudabant , vel de illarum superbia, levitate , perfidia querebantur, diis agrestibus gratias

agebant, cum aemulis denique certabant .

Ad hujusmodi pastorum poesin Virgilius respexisse videtur Ecloga a. quae sc incipiti

Formosum pastor Co don ardebat Alexin , Delicias domini r nec, quid speraret, babebat . Tantum inter denos umbrosa cacumina fagos rigidue meniebat. ibi haec incondita I olus Montibus oe sisis sudio jactabat inani. incondita, nimirum incomposita, nulla cerinta lege , ordine, rhythmo colligata , quae a Corydone sic effusa per aestum amoris atque insaniam , ipse Μaro postea numeris incluserit, expoliverit, perfecerit, figuris nimirum & ceteris ornamentis adjectis, quae ab arte proficiscuntur. Ita quidem exisplicat hunc locum Virgilii Hadrianus Turia nebus libro ra. Adversariorum capite 7. Vino autem largius epoto Μusicae , Poe-seos , & saltationis in v cntionem tribuit sua.

vissimus Tibullus Elegia 8. libri 1. quum scilicet agricolae perfuncti laboribus , per dies

278쪽

po ΕΤΙCES. CAPUT XVI. as dies sestos Genio indulgerent. Sic igitur de Osiride seu Baccho rLli jucundos primum matura sapores Expressa incultis uva dedit pedibus.

Ille liquor docuit voces inse6Iere cantu, Movit m ad certos nescia membra modos. Porro, inconditis poematum rudimentis valis

de similes fuisse crediderim versus illos quos olim Fauni vatesque canebant, ut ait Ennius apud Varronem libro 6. de Lingua Latina . Hos appellabant Saturnios, teste Pom- pejo Festo : quoniam Saturni temporibus,

Fauni ac vates eo metro in edendis oraculis uti consueverunt: quemadmodum Apollo Delphis, & aliis in locis, heroico carmine per multa saecula usus fuit. Antiqui autem illi, praeter quam quod durissimos & asperrimos eos versus secere, non eamdem semis

per syllabarum & metri legem in eo genere servavere , sed inaequalem prorsus : nam alios breviores, longiores alios ediderunt. Numeri Saturnii, tamquam horridi & agrestis, mentionem facit etiam Horatius Epistola l. libri a. his versibus: Graecia capta ferum victorem cepit, artes Intulit agrest Latio . se horridus ille Desuxit numerus Saturnius, oe grave virus

279쪽

xδ4 LIBER DE UTILITATE

Munditiae pepulere e sed in longum tameu

aevum

manserunt, hodieque manent vesigia ruris . Paullatim igitur hujusmodi ιά εδιώμασι meis ditatio aliqua & cura accessit, deinde sermo& spiritus poeticus: donec ratio metri habita fuit , quum antea solo rhythmo constarent : quae lex quum initio rudis esset atque impersecta, stabilem tandem certamque forinmam accepit. His sere gradibus & picturam crevisse, historici tradiderunt. Primi enim pictores, ut AElianus resert libro Io. Variae Historiae capite I o. tam rudes fuere, ut i maginibus quas pinxissent, necessarium existimarent subscribere nomen, aut hominiS, aut leonis, aut . arboris, aut aliud; ne picturae argumentum spectatores ignorarent. Quis autem crederet , nonnullos adhuc superesse qui frugibus inventis , glandium esu delectentur Hi sunt videlicet qui carmen fundunt ex tempore, vel in conviviis , vel stato & indicto die, magna populi corona circumstante , admirante, plaudente . Homines hujuscemodi confidentes , fugacis gloriolae cupidi, ore atque ingenio promto, non solum se poetae nomine dignantur, sed

praeterea, si Apollini & Μvsis placet, se

280쪽

POETICE S. CAPUT XVI. los poetas haberi volunt , quasi amatuinstinctuque divino carmen fundentes, &natura magis quam arte formatos . Legitimorum etiam poetarum curas & labores jocis perstringunt: vigilias, lucubrationes, limam flocci faciunt: quum ipsi dena millia versuum tribus horis effutiant, numquam subsistant, numquam pluteum caedant, caput scalpant, ungues de mordeant, quod conintingit meditantibus. Hanc sibi nimirum legem indixerunt sacram & inviolatam, nullas orationis ineptias formidare, nullius e roris poenitere: sive curtos aut redundantes Versus protulerint, sive mutanda syllabarum quantitate peccaverint, sive barbarismis &soloecit mis praesentium aures pupugerint, sive denique inanium & nihil significantium

verborum acervo bonarum sententiarum inopiam & jejunitatem suppleverint. Alacres& perfricta fronte ulterius progrediuntur :& nihil timent magis quam suspicionem meditationis, ac ne versus fortasse ullos domo attulisse videantur. Quum vero, ut olim Hippias Eleus, & Gorgias Leontinus tamquam si omnia scirent , quod nemini praeter Deum concessum est se de omni re proposita copiose atque ornate dicturos pol

SEARCH

MENU NAVIGATION