De chymico miraculo, quod Lapidem philosophiae appellant. Treuisanus. Dionys. Zecharius Gallus de eodem. Auctoritatibus varijs principum huius artis, Democriti, Gebri, Lullii, Villanouani, confirmati & illustrati per Gerardum Dorneum

발행: 1583년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nus quod hxpectabam obtigit, nihil. Nam etsi

Rex in animo concepisset remunerare labores . ineo S ut interim taceam de fauore Sc amicitia

per incolas &iaulicos, mihi demonstratis scilicet, a valde paucis tamen ) nihilominus dissuadentibus Regi bonam opinionem suis, ac maXimis nobilibus, praesertim illis, qui potissima

causa fuerant aduentus mei, dii nisi us tui a Rege Vacui S manibus, datoque verbo gratiarum, Se siquid esset confiscationii in suis regionibus, cuius potestatem haberet, perquirerem, hoc mihi dare pollicebatur. Tediosa responsione perturbatus, fidere nolui tam vanis promissionibus, quae mihi notissimae fuerant olim ad Abbatem non satis contentus redh, nec prius tamen quam inuise-

rem transeundo quedam religiosum Doctorem is xcellentissimum in philosophia, de cuius singulari doctrina rumor erat non exiguus, hic me plurimum retraxit a sophisticationibus. Postquam cosnouisset me pnilosophiae navasse operam, eo usque,Vt magistratus gradum quem vocant) recepissem,ut ipsi etiam n rraueram, dol re se plurimum, aiebat, me non 'iabuisse libros

Optimos quoscumque, priusquam ac tempus, &opes tam inutiliter consumpsissem in eiusnod L. sophisticationibus diabolicis. Narrabam ei de

hoc opere postremo, qui mox iudicauit in multis examinibus persistere non posse. Quapropter' suasit amicὸ,ut prorsum deinceps abstinerem ab istis erroribus, librosque legerem antiquorum Philosophorum attentius, ad cognitionem Verae suae materiae, in qua videbatur consistere huius

scientiae potissima persectio. Proinde accelera-

72쪽

bam iter ad Abbatem, vi r tionem redderem sumptuum, quos feceram Parisis, partemq; darem eiu S remunerationis, quam acceperam a Rege Nauarrae. Cumque narrassem omnia, contristatus est, & maxime quia nolebam in opere perseuerare: credebat enim industrium operatorem esse me, nes; tantum efficese s btuerunt bona verba, quibus utebatur, quin Doctoris consiliu amplecterer,ob euidentes rationes quas adduxerat. Calculo dato cum Abbate, utrique nostrum eae octingentis coronatis communibus, nonaginta residui sunt inuenti.Vale utrinque dicto, separati fuimus: ego vero domum reuersus, ut plureS nummos a meis arrendatoribus habere, quibus receptis, Parisios iterum me contuli, deliberatione facta mecum, postquam ed venissem, a domicilio quopiam non exeundi, donec optimam Sc perfeciam sectilem resolutionem, exlemira diuersorum au torum nostrae philosophiae naturalis , antὸ Q operi nostro magno manum apponerem , relictis omnibus sophisticationibus autori

suo nequam. Appuli Parisios itaq; postridiὸ Sanctorum, aseno Is 4 6.coinparatisque mihi libris aliquot pretio decem coronatorum, in hac philo

phia partim e cuserum,partim Uero non,cum antiquorum, tu in modernorum scribentum, ut

Turba Philosophorum,Treui sanus,l amentationaturae, & plaertq; alij tractatus nondu impressi,& locato cubiculo in suburbio Marceo, mansimus ibidem ego, & puer inseruiens mihi, neminem interea frequentans, atque assiduὸ studens, dies 3c noctes integro anno summacu diligetia. Primo mense vix absoluto, coepi iam unam reso. lutio aem

73쪽

llationem mihi proponere, moX aliam, hanc am pliare, modo mutare prorsum, idq; tantisper facere proposueram,usq; dum in una tandem incita dissem,inquam nulla yarietas,3c nulla contradictio sententiarum phi osophicam quadrare pos sit.In istis annus, Sc bona pars alterius praetersit, priusquam stabilem ali uam ex eis cognitionem elicere possem. Inter illas perplexitates constitutus, frequetare visum est, eXpediens bonos operatores in hoc opere cliuino, sophistis a tergo re. lictis, quos cognoueram toto coelo quod aiunt errare, & alios seducere. Veruin quae me tenebat ainbiguitas a studio,iam augebatur, ac magis duin considerare varium atq; diuersum operandi modum inter ipsos. Nam si hic in auro solo

operabatur,alter in auro cum mercurio, aliuS admiscebat plumbu, quod sonans Vpellabat, quia

cum argento Viuo per vas retortum transierat: alius item conuertebat metalla in argentum Uiuum, variis simplicibus atque diuessis per sublimationem: alius operabatur in atramento nigro, quod asserebat veram esse materiam, qua Raymundus L illius utebatur in compositione

magni sui lapidis.

Si quis operabatur in alembico, contra repe riebatur, qui in multis, atque alijs diuersis vi tris , aeneis nonnullis, cupreis, plumbeis, vel a genteiS, etiam aureis. Item nonnulli suas decoaetiones facieb/nt igne magnorum arbonia, alij lignorum, aliquis cibus racemorum, alij Solis radijs & in balneo Mariae alij. Adeo ut operatios num eiusmodi varietas,una cum libroru contradictionibus,eo me ferme redegerant, ut despon-

74쪽

DIONYsi I ZACHARII

derem animum, cum Spiritu diuino rursumere ditas; ad libroru seriam lecturam denuo me con tuli , diligentius Sc maiore cum animaduersione

relegi scripta Raymundi Luith,praesertim in Te-itamento Sc Codicillo, quae contuli cum epistola quadam,qua scripsit, propὸ mortem eXiliens, Roberto Regi, Sc cum scripto quodam a Doctore mihi dato, cui fuit inutile, ut contra praedictai

Omnes operationes, quas antea Videram concludens, ad unam tandem resoluissem, talemque reperissem, quae conueniret cum omnibus libris: item cum ea resolutione, quam facit Arnaidu'

de Villandua praeceptore Luliij in hac arte, sub finem magni Rosiarib sui. In hac itaque manenSopinione,aliud nihil operatus fui, quam assiduis

legere ac meditari circa meam resolutionem dies 3c noctes, donec terminus adesset mei census, Ut domum redirem operatum. Cumque iam essem domi, proposui quod resoluera in effectuin deducere, facta prouisione prius omnium quae necessaria sunt,ac primo furnum construxi, 3c altera die Paschatis laborare coepi, non sine multis impedimentis, quorum hic non faciam mentionem , nisi parentum Sc amicorum crebrarum in-Crepationum, ac vicinorum. Nonnulli dicebant

mihi, Heus quidnam versas in animo, minquid sat inutilium sumptuum in his nugis adhuc fecisti, quaeso: Alius admonebat nisi abstinerem a

tractatione tantorum carbonum, vulgus suspi caiturum de fabricatione monetae falsae, cum iam hac de re murmurare coepissent. Adueniebat alius, qui ciues omnes assterebat mirari,ac praeeminentiores, cur non facerem professionem IuriL

prudentiae,

75쪽

prudentiae, praesertim quod Licentiatus siem, Moo Act p eruenirem altius ad octificium aliquod aminii rationis e Republica. Qui mihi coniunctiores erant,ac familiariores,increpabant in dies absque intermissione dicentes: Quando tandem istis ineptiis finem impones, & bonorum pate Dorcina dilapidationibus ' potius seret huiusmodi scin xus inutiles ad solutionem creditorum ConMCrtere, sc emptionem alicuius offici . Nec id sat esse videbatur, quin minarentur mihi, nisi de sisterem', facturos ut ministri Iustitiae ruerenti in domu, & omnia perfringerent instrumenta cum reliquis. Si nostri nullus inquiebant nec caete rorum tibi amicorum sit respectus, tui saltem habeto rationem, considerans cum triginta,vel cir citer,annoruin sis,uideris agere quinquagesimu, sic tibi barba tingitur in albedinem fermὰ, praenimiis laboribus, v nae cuiusdam opinionis gratia perpessis a tua adhuc iuuentute. Vtruin haec verbg me pungerent asperrimὸ considerate: maxime cum viderem opus meum indies succed

re prosperitis, cui pertinaciter & constantissimoi sistebam absq; taedio, spretis etiana istis ac aliis interuenientibus impedimentis, & praecipuὸ peste, quae saeuiebat per totam aestate, ut etiam cecsarent omnes negotiationes. Singulis utique di bus conspiciebam apparitiones trium colorum,

quos Philosophi scribunt apparere debere anto perfectionem operis diuini. Eos omnes gratia Dei vidi successivos unum post alium, c dein ceps proprio die Paschatis alterius anni, vidi

perfectionem, experientia facta super vivum argentum calefactum in tigillo, dc conuersum in

76쪽

purum aurum prae meis oculis, breuiori spatio, quam unius horae, pauco admodum hoc puluere diuino. Deus nouit quato fuerim gaudio pem fusus. Nec propterea iactabudus,aut elatus inundo coram exiiij, sed clam Deo gratias agens immortales,qui meas preces exaudire dignatus fue

rat, per IEsVM CHRIs TvM filium suum Dominum nostrum,oraui latius, ut illuminaret cor& intellectum sua gratia, qua possem uti ad honorem & laudem sui gloriosi nominis. Altera die stastim accinxi me itineri versus meum Abbatem, quo promissae fidei facerem satis, at obierat sex antea mensibus : quamobrem dolore maximo asse tus fui, & ob mortem alterius Doctori S videlicet, de qua mihi relatum fuit in itinere, non longe transeuntia suo Conuentu. Proinde contuli me in quendam locum assignatum cuidam proximo parenti meo, priusquam discederem a

patria, ut eum ad me venturum expectarem: hunc reliqueram domi meae cum potestate procuratoria,vendendi omnia bona mea paterna,Ut meis creditoribus satisfaceret, ac residuum secreto pauperibus & egenis distribueret, utque mei parentes & alij fierent participes eius doni, quo me Deus honorarh voluerat. Plaerique, & fero omnes alii existimabant me tanquam despera bundum, & prae dedecore ob tantos sumptus inutiles vendidisse omnia, quo ad exteras regi nes fugiens, laterem incognitus, ut mihi retulit ille meus parens, qui ad me venit prima Iulij. Deinceps Lausanam iuimus, in Sabaudia sitam, ut inde nos conferremus ad celebre quodpiam ςmporium Germaniae, pauso admodum comi-

77쪽

OΡvs CVI v M. 69tatu, ne innotescerem etiam illis, qui hoc meum opusculum legerent, me vivente. Quod quidem composui solum, ut diuerterem bqnos piosque viros a sophisticationibus ad viam rectani perfectionis in hoc opere diuino. Pro conclusione. huius primae partis, in memoriam omnibus refero quod Poeta cecinit: Faelix quem faciunt altera pericula cautum. quo discant a meis erroribus inutiles sumptus fugere, qui fiunt in sophis icationibus contra,p tienter & constater prius legere 3c intelligere bonos autores, si operi manum admouere, Deum orando semper pro gratia 3c intellemi sincero. Siquidem no fato neq; sortuna huc peruenitur, at sola vocatione diuinitus facta, potitis qua studio. Quibus datum fuerit, dabitur pariter indugnis velandi modus, & alijs probisque reuelandi, ne omnes aequaliter intelligant: pariter & b

nis utendi gratia, in honorem Altissimi datoris

luminum. Amen esto.

OPUSCULI DION T S II Z A C Η rij secunda pars, qua docet autor legendorum Philosophorum naturalium ex facilia L ma methodo, modum 9

normam.

Ri Mo Physicorum libro Aristoteles,

contra negantes principia, non esse dinputandum, at benὸ cum ipsis, qui fatentur esse vera, per ignorantiam sed haec Valeant, quantum valere possunt incauti, non videntes anguem sub hac herba laten

78쪽

7o DIONYs I ZACHARII tem,ob laruam sibi antὸ oculos positam,prq qm

de falsis coloribus a veris discernere nequeunt, Sed autorem in hac parte intelligere non satvoὰ Iens, ad meliora transeo, qui prosequitur ad huc modum: Bonis inquit viris, de huius artis studiosis opusculum hoc volui conscribere,quo Ualeant inde fructum & utilitatem reserre non eXiguam in legendis autoribus, intelligendis obscuritatibus, & velamentis confusione per Varietatem inordinat instructis. Proindet ut obueniam illis,& meis subueniam auditoribus,ordine partiar nurationem, ac primo dicam per quos haec scientia potissimum inuenta, prodiit in aliquorum successivam notitiam, tum quibuS autoribus usus sum in compositione huius opusculi: causam etiam quare tam obscure scripserint. Deinceps diuersis probabimus argumenti S Ueritatem dc certitudinem artis,respundendo pariter mUis apparentibus in contr*rium adductis. Tertio docebimus artem nostra es. naturalem,& qua ex parte: item quamobrem diuina vocetur, ab operationibus principalibus, inibi declarando manifestos errores operantum hac tempe iastate. Tandem opera naturae sub terra per ipsam usitata, in generationibus metallorum declarabimus, ad quorum imitationem artifices opera- ri super terram oportet. Postea materiam ad hoc opus necesssiariam indicabimus: & postremo temini nos praecipuos usurpatos in hac arte, senten- tias quoque Philosophorum antiquorum apparenteS, sibi mutuo contrarias concordabimus, in filiorum artis utilitate,& in maximum detracto

79쪽

Οpvs CVLV M. gula per antiquissimoru & doctissimorum Phialosophorum autoritates, ne se putent a moderano quopiam detegi cum suis imposturis. Vt mea lius declaremus nostrae scieritiae primos inuen-

tores, beati Iacobi Apostoli doctrinam est, quod

reuocemus inmemoriam,quae sic habet: Omnis donatio bona, &onine donum perfectum e supernis est, descendens a patre luminum,&c.Haec sententia generalis est,quapropter Sc nostrae conuenit intentioni, maxim F quia scientia nostra est tant diuina, lainque supernaturalis in secunda quidem operatione) ut semper fuerit, ac sit adhue impossibile hanc innotescere hominibus. quocumque studio vel industria quavis,etsi omanium sapientissimi sint, atque doctissimi Philota sophi, nisi primum a Deo sit inspirata. Deficiunt

enim hac parte nobis naturalis omnis ratio Mexperientia. Quapropter merito scriptum est ataonnullis, arcanum esse reseruatum a Deo suis, ipsum timentibus 8c honoratibus, ut ait ille magnus Propheta noster Hermes. A' nullo alio iu-quit nec per alium, quam a Deo per diuinam eius inspirationem habeo. . Alphidius id ipsum confirmat, his verbis: Scito fili, Deum reseruasse hanc artem Adami posteris, & priesertini verδpauperibus. Id ipsum affirmat Geber in Summa, inquiens Nostra scientia est in potestate Dei,qui ex misericordia sua donat eam quibus vult. Non est igitur in hominum potestate, neque ab ipsis excogitata. Verum inquantu ipsa naturalis est, aut in primis suis operationibus naturam imita tur,eatenus Variq stant opiniones in demonstrando primum inuentorem eius imitationis. Non.

80쪽

nulli asserunt suisse Adamum, alij AEsculapiuini aliqui volunt Enoch primam eius habuisse cognitionem,quem dicunt Hermetem extitisse, cui etiam tantum honoris Graeci tribuerunt, ut omnium artium occultarum inuentorem appellarint. Ego pro parte mea libenter assentirempostremq huic opinioni,cum certissimum sit ipsum fuisse praecellentissimum Philosophum, ut exscriptis eius apparet. Causas rerum diligentissi-mὰ scrutatus est, per experietias in naturalibus, quibus cognitis, innotuit ipse pariter, materia

qua utitur natura in concauitatibus terrae etene. rando metalla. Quotquot enim hanc imitati fuerunt,omnes peruenerunt ad vera huius artis notitiam,vti PythagoraS,Plato, Socrates, Zeno, Ha

ly, Senior Rasis, Geber Morienus, Bonus, Arnaldus de Villanova, Raymundus, &plaerique alij, quos recensere prolixum foret. Ex quibus omnibus,tansi eri pretecipuis, composuimus hoc praesens nostrum opusculum, non site maximo labore, ut ipsorum libri testantur. Scripserunt enim ad hunc modum cum prae oculiS timorem

Dei sibi proponerent) ut impossibile sit ad coognitione artis huius peruenire, lectura sola Goruin librorum, quod Geber in Summa: Non est inquit) quod filius artis animum despondeat in hoc opere diuino: si quidem assidue meditans

causas naturalium compositionum, tandem eo perueniet, quo tendit animus eius. Contra,quicumque praetendit inuenire medio librorum nostrorum,tardd rem assequetur: nam ad eum scri

psere modum Philosophi ait alio loco ) ut sibi .

ipsis tantum videantur congratulari practicam

veram

SEARCH

MENU NAVIGATION