Dissertatio iuris naturalis De iure retentionis quam in vsum iuris ciuilis conscripsit atque preaside ... Philippo Iacobo Heisler ... publice propugnabit Bernhardus Intelmann ... mense martio a. 1751

발행: 1751년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

CAP. II. DE IURE RETENT.

, istilla μου retentionis inter gentes quoque Deum habet; rex με μ' quae quoad requista et modos tendi iuris retentionis ba-μ ctenis iacta , etiam ad ius retentionis inter lentes exercen

dum applicari possunt. Gentes, quod ad ius retenti nis attinet, ut homines singulos in statu naturali viventes non inconcinne consideramus L. B. DE wo LPF InstI N. et G. j. 977.). Enimvero gentes tenet naturali: obligatio non minus, ad homines singulos, ad se suaque conseruanda, et damna quaevis prudenter propellenda. Ergo et ius eis esse ad media debet, quibuζ, quod suum est, atque ab aliis gentibus sibi debetur, consequi, tergiversantes ad explendam obligationem adigere, quantaque issicit, securitatem sibi parare possint. vid. demonstri ad g. IO. . . Retentio vero est tale medium β. 3. . Dubio igitur caret, ius retentionis inter gentes aeque locum sibi vindicare, atque inter singulos homines in statu naturali viventes. vid. demonstr. ad s. II. . Ecce

primum.

Principia, quibus supra de requisitis iuris retentio. nis modisque illius finiendi inter homines singulos ratiocinantes usi sumus, generalia sunt, atque ita comparata, ut et gentibus conueniant, id quod singulas demonstra tiones, singulis paragraphis subiunctas, quas hic repet re non vacat, examinanti statim patebit. Quid ergo impedit, quo minus ea, quae supra de hac re dicta, etiam ad gentes applicemus ' Ecce secundum.

32쪽

CAP. III. DE IVR. RETENT. IN STATU CIVILI. 3I .

Si itaque e. g. gens vim ix militem aut ealtrum, bello eaptum, retinet, donee victa, promissi sei immemor, praestiterit, ad quod praestanduin obligata, iure agit. Discedite iam in statu naturali viventes , cives locum occupate. Sit itaque

IURE RETENTIONIS

IN STATU CIVILI.

g. XXIV.

Coiisse homines, variis necessitatibus adactos, in ci- Sto multates, et, qui pro communi salute conseruanda '' 'atque tuenda in quavis ciuitate excubarent, sibi constituisse, translata in eos potestate, publicis legibus, . quae ad hunc finem obtinendum necessaria atque profi-cua visa fuerint, ordinandi; ciues vero hoc pacto necessitatem hisce legibus parendi sibi imposuisse, atque ex hoc instituto narum esse ciuile imperium, natos superiores et subditos, passamque deliquium veterem illam libertatem naturalem, haec quidem ex Compendiis iuris naturalis tam nota sunt, quam quae notissima, hoc loco tantum in memoriam reuocanda, ut sequentia facilius capi ac intellisti queant Plura de hac re vide apud L. B. DE voLFP in Inst. I. N. et G. P. Ill. Seet. I. Cap. I.

33쪽

3a CAP. III. DE IVRE RETENT.

p. 63. ιι Cum imperio ciuili in superiorem quoque translata essiudiciarisse iudiciaria et ex hac emanaus iis rudicia constitu rum origo. endi. CVm imperio ciuili in superiorem translatum estius , omnia ea determinandi, quae ad publicam ciuitatis tranquillitatem atque securitatem conseruandam ac promouendam pertinent fg. 2 q. . Atqui ad hanc omnino pertinet, Vt suum quiuis quiete sibi habere, ab alio. rum iniuriis ac defraudationibus defendi, et, quod ab iis debetur, consequi sine iurgio, sine rixa, sine vi poLsit. Ius ergo esse superiori debet, controuersias ciuium dirimendi, morosos debitores ad solutionem cogendi, et, verbo ut omnia complectar , modis omnibus efficiendi, ut suum cuiuis tribuatur. In hoc vero consistere Potesatem iudiciariam cum perspeetiam omnes habeamus, consequens est, Ut cum ciuili imperio etiam iudi. ciaria potestas, Utpote illius pars, in superiorem simul isit translata. Et hoc erati primum. Cui ius est ad finem, ad media quoque, sine qui, hus finis obtineri nequit, esse debet. Iam vero fieri non potest, ut superior, tanta existente subditorum multitudine , tantaque pressus Publicarum mole curarum ius omnibus ipse dicat. Alios ergo ut in vicem suain sub stituat, necessum habet, ius reddituros, quibus opus erit. Tales vero eum Iudices appellentur, palam est, ei, in quem imperium ciuile traoslatum , simul factam. esse

34쪽

IN STATU CIVI M.

33 esse iudicia constituendi potestatem. Et hoc erat s

eundum.

g. XXVI.

.sibi ius dicere dicitur. qui sine superioris vel iudi. t '

Cave igitur, putes, praecise vim requiri, ubi nobis ipsi ius dicimus. D. liis. Potius eum quoque sibi ius dicere in i ure praedicamus, qui debitori suo, nam L Lea soluere nolenti, line iudice etam pignus surripit, tametsi nulla vi adhi- socon. bsta. Et legatarium, instio et inuito herede legatum, licet sine vi, pro-μm x prio tamen ausu oecupantem, in poenam ius sibi dieentium ineidere et DD. affirmant, et leges volunt. Vide B. n OBM E a r Disc de poena ius 'sibi diremis sine iudice cap. I. I s. ibique in hane rem leges. Omnium maxime arridet Lo 23. J quod met. cavs Ibi CALLI sva Avus ex De-ereto D. MARCI haec verba recitat: Optimum es, ut, si quas puras rehabere peritiones, actionibus experiaris. Cum Marcianus diceret, vim

ntilium feei: Caesar dixix, tu vim putas esse solum, si homines vulneremiury vis es et tunc, quoties quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcis. Puisquis igitur probarus mihi fueris rem ullam debitorii oel pecuniam debitam non ab isto sibi sponte datam, sine olla iudice temere possidere, vel accepis, isque sibi ius in eam rem dixisse; tui ej.diri non habebit. En duo ad eonceptum ius sibi dicentis requisita, a ut ius suum quis persequatur Aue iudice. Ait enim I Cttis: non per iudicem reposcit, item: sine ullo iudice; b)vthoe fiat debitore inuiso, id quod innuunt verba: non ob lso scilicet debitore sibi fros ra

datam.

f. XXVII.

Constitutis in Gitate iudiciis nemini lire di si di μῆ- ruidi cere, nisi via, auxilium I pcraoru Tri iudicis habera ne lariter

35쪽

34 C A P. III. DE IUR E RETENT.queat, vel brauperior ex iusta casa in eertis casibus id permittat. In ciuitate cum ciuili imperio potestas quoque iudiciaria in superiorem est translata s. a J. Iam Veroetues , potestatem iudiciariam in superiorem transferentes, non potuerunt non pristini illius, quod in statu naturali habuerunt, iuris priuata auctoritate ius suum persequendi exercitio renunciare, id quod ex contradictio. nis principio luculentum fit.). Atqui iuris, cui semel .

Tenunciatum, .Vsus est illicitus, quia pacto contrarius.

In manifestis itaque est, in ciuitate nemini licere sibi ius dicere. Accedit, quod ciuitatis maxime intersit, esse iudicia, per quae suum cuiuis tribui possit. Haec enim si tollis, publicam tollis tranquillitatem, amplissimam aperiens viam rixis, spoliis, caedibus, latrociniis, de

quibus satis testantur turbulenta illa Germaniae tempora, quibus ob iudiciorum bene ordinatorum defectum inuissum illud ius manuarium, ius et aequum cum publi- ca securitate penitus euertens, deuastauit omnia. In his vero, quae ad communem pertinent ciuitatis salutem, institutis ac legibus superioris non parere nefas est, ae fini ciuitatis directe contrarium. . 24.). Haec autem superioris, iudicia publicae tranquillitatis causa con stituentis . est voluntas. hic finis, Ut nemo ciuium priouato et usu deincepq ius sibi diceret, nemo sine iudicis ope. quam vult omnibus aeque Patere, persequeretur,

quod ab aliis fibi putat deberi. Quis ergo non videt, ciuium

36쪽

IN sTATU CIUILI.

uium esse, set uberrimo iudiciorum instituto se submiti

tere, atque ab omni Privata iuris sui persecutione penitus abstinere8 Et hoc est, quod L. B. DE KOLFP Inst. I. N. et G. s. ΙO28. ait, rn Republica ruateia saceedere in locum belli prauati. ORQTII de I. B. et P. Lih. II. cap. 7. g. a. n. a. sententia haec est; legibus ciuiishm scimus -- ritum esse, sibi ius dicere. Imo etiam Ia lex estistis hoc non directe prohiberet, ex i a tamen iudiciorum in tutione sequeretur, hoe esse illicitum. Consentit v As Q v I v s Lib. I. Controv. Illustr. c. II. n. 3. Vt nemo, inqUit, in camsa sua iudicet, vel ruWibi dicat, es regula iuris non solum civilis, sed etiam nam lis. Placent etiam verba ICti: non es Musis concedendum, quod per magistratum publice pessit eri, ne occasio sit maioris eumtilius iacteudi L. r S. I . de R. I. En demonstrationem regulae.

Εκ ciuitatum instituto patet, ciues singulos faculta. t , ius suum contra morosos debitores Persequendi, neutiquam renunciasse, sed eius tantum exercitium in manum superioris resignasse. Quare si superioris vel iudicis auxilium haberi nequeat, puta tempore iustitit, vel si de. bitor est in fuga, vel alias in mora periculum , iuris sui executio se periori refignata non intelligitur. Ergo tunestatum naturalem redire necesse est, et , quod alias seretillieitum, iam ius sibi dicere fas erit. Egregie itaque .

o Roae Ius c. l. Libr. I. cap. 3. g. 2. n. I. Certe quin reis syricta multum sit ea, .quae orate ιuarcra consituta fuerat, E a , licenis

37쪽

:6 CAP. III. DE IURE RETENT. licentia, dubitari nou potest. - Est tamen ubi Deum nunc quoque habeat, nimirum ubi cessat iudicium. Nam lex vetans sine iudicio Dum consequi, intelligi commode debet . -υbi evia es iudicii. En primam limitationem. Quin superior, iusta causae suadente, possit in certis casibus priuatam iuris sui persecutionem, modicam prae sertim, et nullas turbas eXcitaturam, priuatis permittere e. g. ad lites serenses, quae alias forent infinitae, cum maximis saepe litigantium sumtibus coniunctae, praescindendas, neminem dubitare autumo. Hoc verosi permisit, ius nostrum sine iudice persequimur lege permittente, modo ab excessu nobis caueamus. Ergo tunc ius nobis dicentes licite agimus, nihil in superiorem, nihil in ciuitatem peccamus. En limitationem δε-

eundam.

g. XXVIII.

Resi mihis, aut in retentioni me iudice exercet, sibi iis die . tu birici: Qui ius retentionis exercet, rem, causa possessionis pri- ' ' ore quamuis finita, debitori tamen non restituit f. I. , hae via compulsurus morosum atque amicas interpellationes flocci pendentem ad soluendum s. 3. . Ergo qui ius retentionis exercet, id agit, Vt ius suum persequatur contra inuitum, eidemque denegatam dehiti expletionem extorqueat,sumto sibi pignore. Quod si igitur hoe sine iudice vel superiore faciat, in numerum sibi ius dicen

tium sine dubio incidit S. 26. .

38쪽

Ne quid nimis dixisse videar i atque ab usu loquenfli inter ICros L L. eteonsueto alienum, iuvat DD. assertis, quae mox in medium protuli, DO IUVerba confirmare. CLvDIus in Tr. de condictione indὸbit, eap. r. n. 6 6 f Ψρη K. haec verba habet: Retentio regulariter est probibita; es enim pecies Exscv-

TIONIS PRIYATAE, quam creditor propria auctoritate facit. Eodem re tentionem modulo metiuntur. eo LERus in Tr. de proce si execut. P. I, cap. a. n. I 34. I 88. et scri AvMavRO in Comp. Iur. Dig. Lib. XVI

tit. a. 8. in fin. Et certe priuatam pignoris eapionem ICti ad casus reserunt, quibus ius sibi dieitur. Vid. B. B si H M E R e. l. eap. I. l. I s. num. 3 Quidni igitor et retentionem reseramus 3 Quid enim distant, ereditori priuata auctoritate pignus eripere, et rem eius, quam restituere debebamus, priuato ausia retinere Τ Vtroque easu debitore inuito ipsius remnuobis habemus in erediti securitatem, utroque ius nostrum sine iudiee per- . sequimur. Sane D. MARco in iam laudata L. I 3. quod mer. caus non solum is vim facere, et in poenam ius sibi dicentium, nimirum priuationem crediti, incidere videtur, qui pecuniam debitam, non a debitore sibi sponte datam, accepit, sed et is, qui rein debitoris sine iudice. temere possidet, h. e. eam quamuis a debitore sponte datam , eausa tamen possession is finita, non restituit. Adde, quod in L. 34. C. Iocas. rerum alienarum conductores eadem iuris sibi dicti poena ad similitudin/m im Maseris alienae possessionis coerceantur, si domino eas recuperare volanti, non resi uerius. Vid. etiam Nov. I 4. c. 7.

f. XXIX.

cinsistitu in civitate iudiciis, iin retentionis priuata R/i misauctoritate exereere secundum im naturae illicitum es, ni Nutar

I iel ab per Iuperiorem aut iudicem tuu no rum persequi . i. neqtieamus, vel bo leges ciuiles id permittant. Constitutis in ciuitate iudiciis, illicitum est, ius sibi dicere g. et . . Atqui ius sibi dicit, qui ius retentionis priuata auctorita-

39쪽

Laudatur

38 CAP. III. DE IURE RETEMTIONIS

te exercet 3. 28 ). Ergo, constitutis in ciuitate iudiciis

illicitum est priuata auctoritate ius retentionis eXercere. Et hoc erat prιmum.

Ius sibi dicere in statu ciuili licitum est, quoties Per superiorem aut iudicem ius nostrum consequi nequimus, vel publicae leges id permittunt β 27.). Ergo et ius retentionis, utpote per quod ius sibi dicit . qui id exer- .eet g. 28. , duobus hisce casibus licitum esse debet.

Et hoc e secundum.

t Rectissime itaque scri AvMava G e. I s. s. ius retentionis sa- cultatem vocat iege concessam, hac ratione addita: hos autem ancitoruare ideo opus erat, ne rerinens sibi ipsi ius dicere velle videretur. Histe verbis proseeto satis perspicue innuit B. Vir, usum iuris retentionis, nisi legibus ciuilibus munitum, esse illicitum, et ad easus iuris sibi di Etrprohibitos referendum, . . a Non aeque a nostris partibus stat κ1MNG, qui in Diss. de Re-rιntisne in deposito licisa, Sech L ν 6. pro aequitate naturali iuris retenistionis militat, contra nos sequentem in inodum disputans: Iure naturae unusquisque ad conseruationem sui, ergo etiam ad aequi reudas opes, utpote sine quibus vita conseruari , et suaviter traduei nequit, est obligatus. Hactenus bene . Ergo nemo cogendus, ut hona Ra, vitae conseruandae suauiterque tradueendae cauta parta, alteri gratis relinquat, sed potius quouis modo licito ea persequi quilibet potest. Resp. utique nemo eogendus, ut alteri bona sua gratis relinquat, sed ea persequi quovis licito modo quilibet potest. Ast nego, in ciuitate, ubi iudicis auxilium omnibus patet, priuata auctoritate sibi ius dieere esse moduin licitum, ius suum persequendL Sed pergit Aduersarius Sest II. l. s. Qui, quod nobis debet, denegat, ius nostrum interuet. tere, adeoque nos laedere cupit. Atqui ad laesiones auertendas quilibet. Diutinod by Corale

40쪽

libet legitimo modo sibi prospieere potest. Ex hoe eonsequitur, ut in

re debitoris tamdiu ins retentionis nobis eompetat, doneo ab eo, qu0d debet, simus eoiaseenti. Quid ad hoc 3 Resp. iterum, negando, in 'tentionis in statu ei nili esse modum legitimum laesionem amertendi, sed iudicem, exceptis duobus easibus in *vo nostro eommemoraris, ems adeundum propter ea, qu .ie θ. 27. demonstrata legimns. Praevidit Vir aeritus hane 'responsionem , quam ob rem eidem obuiam iturus, Sect. I. l. 13. negat ae pernegat, retentionem esse speetem imis sibi dicti, per eonsequens eam ex hoe eapite a nobis perperam damndri. Quod vero non sit species iuris sibi dicti, ex eo patere, inquit, quoni'

o. am ius retentionis exercens causim controuersiam propria auctoritate

non deeidit, sed hoe tantum agit, ut rem eousque e sua possessione non dimittat, donee, quod sibi debetur, obtinuerit, adeoque restitutionem rei non plane tollit, sed tantum differt. Hactenus nERINO. Nos contra,' non eum tantum ius sibi dicere, qui proprio marte eontrouersiam decidit, aut restitutionem rei plane tollit, sed eum etiam, qui sine in- 'diee extorseras solutionem, rem debitoris siti temere detinet, priuata audacia eius possessionem domino denegans, exemplis, legibus ae DD. testimoniis eonfirmatum dedimus supra I. 26. et I s. praesertim in scholiis. Denique alii aequitatem erepant naturalem , eui obesse putant, si quis, morosium habens debitorem, per diuturnae Iitis molestiam et multo eum sumtu potius, qnam per plaeidam retentionem consequi, quod sibi debetur , necessum habeat. Verum hi aequitatem sngunt, ubi nulla est. Aequum profecto in Republiea diei nequit, quod eiusdem tranquillitati ae iudiciorum fini eontrarium. Sumeit, per iudicem et ipsum debitum et litis impensas, si quas Reere ob debitoris im- aprobam morani oportuit, consequi nos posse. Ad statum naturalem haec aequitas ableganda; in ciuili frustra laudatur.

g. XXX. . 'Teges estilles, quae ius retentionis permittunt, temere a casibus a Iegislatore expresu ad non expresossiant e prim sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION