Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 a I sAAe I C As Aullo NI Regem post tuas lectas, quibus saris iacere ipsi optaveras, adeo occupatam animi mentem habuisse in iecente quodam libro Vorstii, ut perplures dies alia de re sere nulla mecum ageret. Postea accepi ab eius Majestate mandatum , ut tibi lignificarem , tuis illis literis nihil ipsi potuille gratius accidere. abunde enim te votis suis satisfecisse. Dolet Regi materiam sibi eme suggestam secius suspicandi de tua summa integritate de erga se benevolentia. jam intelligere se ait , Anglum qui ejusmodi suspicionibus occasionem

praebuit tua loquentis verba audisse sortat se , at certe non intel-ioille. Petit Serenissimus Rex , ut in cadem mente & volun- rate pergas. petit autem non quia existimet id opus esse : verum ut scias de tibi persuadeas Majestati suae hoc tuo erga ipsam animo nihil gratius polle contingere. Nam ut altas Virtutes tuas nemo

e libris tuis melius ipso Rege intelligit sic profecto nemo est , qui pluris te faciat , quam ipse facit. Pollem in hanc sententiam plura addere , sed novi mores tuos. Mea studia quo loco sint scire si cupis , cogita hominem magni aliquid molientem & neces.sariis instrumentis carentem. Significavi tibi rem mihi jam esse cum Cardinale Baronio. sic est , atque gliscit opus. sed me librorum meorum enecat desiderium. Multos hic non invenio. illis ipsis quos invenio , non sic possim uti ut meis , quos longo usu prope contrivi. Itaque eo nomine miserrimm sum, eo magis quod deri huic malo non possum, neque inVenio quid consilii capiam. Hoc ni esset, auderem polliceri opus non contemnendum fore quod jam paro , faveat modo ceptis Dominus Iesus. Quicquid sit, spe ro , si inceptis Superi faverint, id me assecuturum , ut eorum Annalium admiratores siue pudeat stultitiis. Verum haec tibi uni di ista sunto. Quod superest, veneror Deum immortalem , ut te omni suarum magnarum benedictionum genere cumulet. Vale vir illustrissime. Cl.virum Fabrum & doctissimum Rigestium , nisi grave est , salvere a me iubebis. Londini v. Non. Majas hio Gallico

EPISTOLA CCLXXXIX.

EIDEM.ΙLlustrissime vir, heri aceepi quas exeunte Martio scripseras de

Chabanaeo meo tradideras. Puto jam tibi esse redditas , quas iussu Regis ad te dedi ante hos x v. dies. Eas ego D. Legato tra-

. . . didi,

352쪽

didi , qui affrmat jam misisse. mod li eas accepisti, ea cura penitus es levatus, quam aliae meae jus Iu item Regis scriptae tibi attulerant. Omnino Regi optimo ita satisfecisti iis literis , quas ad me seripsisti illi ostendendas, ut nihil magis ex animi elus sementia fingi potuerit. Hoc ego & scripsi ad te nuper plutibus, & nunc peto a te, ut tibi sic plane perluadeas. Nihil aequius, nihil mi ius hoc principe, qui te propter literas & virtutem suspicit S a te amari cupit. Illa eadem epistola tua monebat me sermones quosdam de me tecum sabui s- se illustrissimum D. Cancellarium, quem mei adhuc meminisse gaudeo , et si non puto multum illum de me revocando esse sollicitum. Quod si ea lege sum revocandus, ut non liceat mihi modesta scriptione errores Card. Baronii detegere, etiam atque etiam deliberandum est, quid sit opus facto. Airo patriam meam, & ut in illa mihi liceat diem ultimum claudere, peto a Deo quotidie. An tamen ea sit justa satis causa,cur susceptum bonae caust patrocinium debeam deserere, ad . huc dubito & non liquere pronuntio. Mihi in opere quod molior, propositum est- γμ non attingere, aut parce; N peccata accuratissime persequi de oculis spectanda exhibere. si hoc scelus est, cavendum mihi. sed hoc alias pluribus. Agam ea de re cum illustiissimo Duce Bullioneo, quem nuper aureo carmine Spartes tuae etiam illustriorem reddidisti. Scripsi haec raptim. Vale & vive felix. Londini

EIDEM.ILlustrissime vir, plures paucis diebus dedi ad tuam dignitatem epi

stolas : quod ut sperem λre tibi non ingratum, facit tua singularis erga me benevolentia,toties tot certissimis argumetis mihi comperta. Nunc sane quod scriberem nihil ad modii erat, quum ante paucos dies de meis rebus prolixas ad te literas dederim. sed quia D . Scaeva de sua ad vos prosectione me secerat certiore, haec raptim exaravi, ut cognosceres nullum me te pus jucundius ponere quam quod literis ad te scribendis impudo. Utinam colloquii esset facultas quς olim suill regeres me in eo quod jam habeo prae manibΗs opere. in quo si quid excidetit, quod vere piis & bonis sit minus gratum, plane invito exciderit 6 νβηλ. . Consilium enim mihi est ita stylum temperare, ut unius veIitatis studiosum esse me omnes facile intelligatar. Paucis, scio, placebo tplures offendam, qui veritatem volunt elle quicquid amor par-

353쪽

a Is AAes C As Au BONIlium suadet. Caeterum in hoc nobili incepto quanta quotidie

crucier librorum inopia , piget commemorare. Itaque didici μ--- , τM e. ινλ. Uerum de hac mea miseria pluribus alias. Constitui , si bonitas Dei permiserit , opere confecto aut affecto via ad paucos menses vester fieri , ut sitim meam si possit in expleam Interim veneror Deum immortalem , ut te Francorum decus servet de quacauid tibi charum. Londini κ. Κsci ae sun. C i γ i Mot.

EPISTOLA CCXCI. ' l

V Ie illustrii lime, ex iis literis quas Iustello Capello dedi, praealentem rerum mearum starum confido tibi esse notum.'Ego animi suspensus haereo , exspectans quid D. Cancellarius super rebiumeis dignitati tuae responti dederit. si sedet animis rme invocate , de id serio agitur, non , ut suspicor Q. - - - sequar omnino consilium tuum. Interim opus susceptum.de quo ni per scripsi, ut possiim urgeo. infeliciter sane& dura prorsus lege. careo enim libris meis , quae est insignita meorum studiorum calamitas. Hic enim neque omnes pollum nancisci , quos isthic habeo ;neque alienis perinde uti queo ut meis, quos longo usu contrivi. Et est tamen inceptum nostrum ejusmodi, quod librorum subsidium requirat vel maximum. Amplissimum namque est argumciatum, de genus omne literarum attingit. Vidinis παν--- ξυγκαφῶ- loca plurima serio tractata, ritus Ecclaliae multos illustratos, figmenta stultis- sinia te et prosecta modeste quidem sed solide tamen confutata. Hoc vero opus este me aggressum neces Iariis subsidiis destiturum ita mihi aliquando videtur ablurdum, ut cerebri satis la uus suisse mihi 1 aepe iam ipse non videar. Igitur si, ut puto, veniam Rex Ctitistianillimus est mihi concesiuius manendi in hoc regno ad ver proximum , suis Chabanaeum meum paucos libros seligere emdis, quias ad me curaret. Qua ramen in re praecepi illi ut consilio tuo pareret. idque fore mihi gratum crederet , quod placuisse tua illustri dignitati intelligerem. Potin id negotium & paucis consciis transigi. , Vestia vero persuasum esse omnibus, si de me re . ando isthic serio fuerit cogitatum , tam facile id futurum etiamsi libros onuin meos hic haberem, quam suturum esset facile, si nullum haberem. Omnino aatem Serenistimo Regi rem feceritis longe gratii simam , ii ad pertexendum opus incliorum , quod superest hujuui qi ,

354쪽

E O s et o L AE Ianni, &pineos menses mihi concesseritis. De moderatione quam toto opere servabo, nihil addam ad ea quae nuper scribet e memini. Quod si quos isthic veri amor tangit, res ipsa . Opinor , facile ab iis consessionem presserit, postquain nostia legerint . non fuisse quae observavimus tenebris damnanda. Te quidem , φιλαλῶ - Thume . non sine aliqua voluptare nostram hanc lucubrationem confido este lecturum. Age igitur per Deum immortalem , veterem tuum clientem, quod dudum facis, perge amare , 5 tuis prudentissimis consiliis regere dignare. sic te Dominus Jesus adiuuci, servet, for-ttinet. Vale, Praeses illustrissime. Londini Nonis junii c i ni nexi r Vellem abesse propius a praestantissimo viro D. Fabro, cuius judicio observatioi es meae aut starent aut caderent. Sancte assiimo tibi plus licte eruditionis in unica illius epistola, quam recitat primo Annali Card. Baronius, limenire me quam in quovis x ira illorum crassi lΓ- morum tomorum. Deus servet venerandum senem , & Axit ut doeistis litetis cum ipsa conserre aliquando possim meres κν. virum quoqueeruditissimum Rigestium opto valere & me amare.

ILlustrissime Pi aeses , puto accepisse te partem promita historiis,

quam in libro grandi descriptam Rex misit ad re cum meis litetis per Dominum de Vitri. Peto vero a te , si liber ille probe cui alus est, ut eius facias nos certiores. Potes autem ex eo conjicere qaanti Rem Serenassimus tuas historias faciat, cum illarum ergo tantum opus curavit suscipiendum. Ex omnibus tuis literis cognosco propensum er ejus Majestatem animum tuum . quod scito ipsi esse pergratum; Demeo isthuc reditu cum admiratione accepi, quod nuper est hic decretum fuerat. Quod irid agitur ut malevolorum potestati subjiciacin ano amicus suadebit, ut hunc splendorem omittam & me illis dedam Hoc dico . quia scio eorum iuggestione exortam in animo Reginae voluntatem mei revocandi. Et illud est quod maxime Regem male

habuit. Postquam isthie visiis suerit libellus quem hic scripsi dc d dum misissem, si per gravem morbum licuisset, in sciemus quanti illis

aestimentiar veritas , fides , ingenuus candon & animus erga princitas cere devotus. Nam fi is hic his virtutibuslacus non cit, optabilius -mihi exilium patria, cujus alioquin desiderium vix fero. stat de his Meva plura. constitui aenim aiun consiliis, quae te et Lim expertas

355쪽

6 Is AAer C As Au BONI fidelissiliri S saluberrima, pendere. Optimum & α ἐ-- pabrum convaluisse gaudeo, & Deo gratias ago. Legi non sine magno dolore quae de elus morbo ad me scripsisti. Veneror Deum immortalem ut tetervet. Vale. Londini a. d. x I I. Kal. Iul. CIII o cxi i.

EPISTOLA CCXCIII.

EI DE M. IDE Serenissimi Regis in te animo , Praeses amplissime, binas jam ad te iussit ipsius literas dedi. Quae si ex fide fuerunt curat , omni

iam te cura liberatum esse oportet. Optimus namque Rex e tuarum

lectione eam voluptatem cepit, iisque lectis adeo ubertim dc Gai ται in tuas laudes sese effudit , D. Episcopum Eliensem dc me compellans , ut videatur infrunitus ille qui huic gratiae, ut sic dicam , reconciliationi occasionem praebuit, non sine caussa factum illud suum tibi imputare posse, de gratiarum actionem a te exspectare. Ego quoque multum tibi debeo, qui vates non vanus per illam epistolam

tuam sum declaratus. Dixeram enim Regi dc πων confirmaveram , fore omnino ut ad primas, quas a te acciperem, literas aequissimus Rex te multo etiam magis quam antea amaret. plane ita evenit de tu, Praeses amplissime, fidei, ingenui candoris dc constantiae laudem retulisti ingentem, ego aliquam s--Quare gloriari possum κωλυν - αφώ. esse me, in hac re certe filisse conjectorem non malum. Accepi vero ternas a te epistolas quibus sermones mihi ponis, quos . --μ- de illustrillimus Do. Cancellarius prosita erga me benevolentia habere apud te eli dignatus. Narras enim junsam esse dignitatem ttiam mihi lignificare , placere Majestati Regis Chri itianissimi in patriam me revocare. tum autem jubes ipse me eiusdem illustrilli mi Domini verbis, ut animi mei exponam tibi men tem. Parebo igitur tibi, amplissime vir, petamque a te etiam atque etiam vehementer, ne clientulo tuo hanc itullita.z noram inuras. ii novero impietatis, ut me exillimes propter locum mutarum animum mi lasse, S: illius suavissimae dulcedinis cile oblitum , quam paridae Charitas scuentibus patria sua etiam barbaris hominibus solet conciliare. Crede, obsecro te, de illustii simo Domino confidenter petiuiae , qaidvis potius eventurum quam ut illa h sem: sis animo excidat mihi. Et apestis aliquis ac serus homo pat . iam tamen sitam horri iam licet ac gelu rigentum amat, dc transi uus in mitiorem te ram Iacte dc melle manantem, miserum se crudit, Z: mala exilii com

356쪽

EPISTOLAE. 3 7 memorat: ego non penitus ab humanitatis cultu alienus patriae meae desiderio non assiciar , aut quanto caream bono , quanta jocula

ditate , parum intelligam i Non obtus adeo gestamur pectoraGalli. Quod si tam essem Stoicus, hoc est, ut equidem censeo, bardus 6c communis sensus expers , habeo sedulam monitricem uxorem meam, quae ejusmodi stuporem facile mihi excuteret. Verum crede mihi , nihil est opus -- δε- s v i . Hec eo pluribus expositi tibi , vir integerrime , ut de mea cupiditate, ne dicam voluntate certus, illustrissimo Domino Cancellario sine dubitatione spondeas vere Sc ex animo scribere me quod jam scribo, dc saepius memini scripsisse, non pendere nimirum a voluntate mea reditum meum,

sed a junione Regis Christianissimi de Augustissimς Reginae. duo tamen petere me quanta maxima humilitate oc submissione animi posissim, ut & Serenissimi Regis habeatur ratio , de familiae meae quae maxima est. Ego quantum debeam optimo huic Principi, ne vos quidem puto ignorare. opto igitur, Sc supplex a Majestatibus Regis de Reginae contendo, ut mihi liceat bona cum ipsorum gratia, priusquam ex Anglia pedem effero, librum perficere quem Regi Serenisi simo est animus nuncupare. Id opus cujusinodi ut , non semel indieavi tibi proximis literis meis. Nam ut immunitatem aliarum ansariarum mihi eararem , de maximo tamen Regi satisfacerem ,

dii putationem suscepi adversus illustrissimum Cardinalem Baroniam : quam fore illis non ingratam spero qui jura Regum MPiincipum adversus Roman. Pontificem sine ulla ipsius Pontifiei, injuria defendi non nolunt. neque enim potest iure Summus Pontifex queri fieri sibi iniuriam , si tantum illi tribuitur quantum vetus Ecclesia dc concilia oecumenica tribuerunt. etsi fatemur adulatoribus Papae parum hoc videri. Scis edi libros quotidie de Romae de alibi , qnibus Monarchia vere in Imperatores ac Reges dc principes Papae attribuitur cum pleni sima potestate capitibus eorum ludendi ex animi libidine. Nisi ,se libros legerem assidue Romae de aliis in locis scriptos quique scribuntur quotidie , calumniari crederem si quis hoc dicerer, quod ego jam dico. Quum igitur observaverim illustrissimum Card. Baronium totos x I I. suos tomos eo praecipue fine scripsisse, ut hane perniciosissimam doctrinam in animis legentium ingeneraret ; disi putationem adversus ipsum institui, non de aliquo religionis Christianae capite, sed de ista Romani Pontificis infinita potestate , sive potius , ut ejus parasiti loquuntur , omnipotentia. Quae ad dogmata religionis Christianae hodie conti overta pertinent in V v Annali-

357쪽

nem ea moderatione temperavi, ut aequis lectoribu satisfactur rime sperem. hoc unum opere toto egi, ut erranti viro do sto comisermonstrarem viam. Utinam viveret illustrissiimus ille Cardinalis , si minus rem at modestiam certe meam ipsi probarem. multa enim illi exciderunt ne mediocriter quidem docto viro digna. Spero ad finem

anni hujus aut non multo post editurum me quae in primo Annali obiervavi. Hunc librum si Magnae Britanniae Regi dedicavero , quod vehementer cupio , nihil est quod me in hoc regno vel horam unam teneat. Si igitur tantum me Superi amant, & Regem Christianissimum aliqua tangat mei cura, qui postremus sum subditorum ejus M ietatis & plane iis, puto equidem, ubi semel hoc quasi aes alienum expunxero, facile hoc a Rege iri impetratum, ut patriam repetere mihi liceat. Tum vero illud solum supererit, ni illustrissimi Domini Cancellarii & tua commendatione impulsus Rex Christianissimus aliquam mei rationem habeat & honesti otii spem mihi faciat. o utinam illum ego diem videam, dc det mihi clementia divina ea perflucere incepta, quae honori Regis mei in animo meo dudum destinavit nam hic quidem ves cogitare de prioribus studiis non possum. Itaquemident opera interrupta mituque Murorum : quod sequitur verbum , de meis lucubratiunculis non ausim usurpare. Deum immortalem lupplex vetareor, se et Regem, Reginam matrem , regiamque domum totam ; servet etiam fideles ejus Majestatis ministros, cum primis illiustrissi lim virum & singulari observantia mihi colendum D minum Cancellarium, & te, Praeses amplissime, acquiequid tibi charum. Vale. Londini v I x. Gl. Julias ut tempora isthic numerantur

EPISTOLA CCXCIV.

I Llustrissime vir, post reditum ad vos Ducis Bullionii unas tuarum, accepr; idque hesterna die, quum ante x x. dies essent scriptae. Scri pseram binas ad te discedente Bullionio Duce: unas Capello Theol go tradiderrum, alteras sustello qui Ducia secretis. harum epistolarum alteram periisse ex tuis didici. doleo non una ex causa. sciti's tam multis cle rebus familiariter di neque consultum est ejusmodi lite- vas in manus alienas incidere. Erant in eodem fasciculo plures aliae de te familiati nostra scriptae. periit mihi opera ,,pertu tameus, jus

358쪽

unius rei Inopia laboro ut qui maxime. Vettio ad tuas. QDdscribis de illustrissimo Cancellario, gratum est. Exposui tibi causas non semel, cur opus adversus Baronium sim aggresIus. dc puto consilii illius habuisse me justas rationes. metui tamen ne dominum Cancellarium offenderem , quo nihil molestius poterat mihi contingere. Liberasti me sollicitudine, cum verbis illius nuntiasti, non propterea fore me illustrii plius dignitati minus gratum. Ego dabo operam quantum fieri poterit , ut neminem bonorum offendam. Optallem potuit Ie sine meo nomine librum edi. sed hoe qui fieri potuerit non video. Eam pro vinciam mihi esse demandatam omnes hic sciunt. ut libros mihi pararem , qui meis careo infelix , omnes Londinenses bibliothecas excutere opus habui. ego vix sum apud Regem unquam, quin pensi rationem exigat. idemque ut me juvaret, magnam sibi parare bibliothecam instituit, quae tota in aedes meas insertur. hqc quomodo pote tant dissimulari r Adde quod a principe optimo vix putem impetrari pol se ut meum nomen taceretur. Scriptio denique ipsa, nisi fallor , ἔ- au P - προ statim arguisset. Multa Scaligeri mentio , multa e Graecis auctoribus deprompta, & id genus alia scriptorem certo de-sgnassent. Racherius nomine abstinuerat. quid prosiit Z Quod igitur stiperest, Deo exitum permittamus. Ego mihi conscius sum nihil quaerere me praeter gloriam Dei, defensionem veritatis, causae regiae patrocinium . propter ista si me calamitas manet, dolebo, Stoicus enim non sum.in mediis tamen suspiriis vocem illam usurpabo, Fiat igitur Dei Opt. Max. voluntas. Me cum vitae hujus taedri diu est. Scripsi aliquoties ad te. Cottonium ab urbe abesse, in contexenda historia occupatum. Nupet quum mihi Serenissimus Rex indicasset ipsum esse in urbe, memor tuorum mandatorum sta tim adii respondit, se totum in eo esse ut coeptam historiam absolvat, quam ipse Anglico sermone componit, Camdenus Latinam facit. Schedium a te missiun ei tradideram, ut de re illa cogitaret. post pau cos dein dies rei pondit. sibi compertum esse Mareschallum de Reta semel post lanienam Parisiensem in Angliam venisse: se enim ut certorem exploraret, omnia scrinia de tabularia sedulo inspexisse. Addidit tum , si quid aliud occurreret in quo pollet ejus opera tibi esse utilis, α dignaretis ad se scribere; daturum operam ut tibi satisfaciat. Oro

Deum immortalem,ut te,vir illustrissime, servet ac magis metisque iudies fortunet. Kal. Iul. Cio Incrat. Permittat mihi oblecro tua benignitas,ut Do m. Fabrum,quem ex animo colo & observo, hic chitem, & D. Rigestium ac Puteanos fratres merito suo mihi cha

359쪽

EPISTOLA CCXCV.

V Ir illustrissime , heri scripsi ad tuam dignitatem , neque erat

quod vellem additum. sed amico huic petenti -- - ad te non potui denegare. quum praesertim ex uno aut altero colloquio compererim virum esse doctium, de judicii in lireris non vulgatis. Ille enixe petiit a me, ut fores aperirem sibi amicitis tuae. Qua si illum ex commendatione mea fueris dignatus: mox niti, talor, dignum pronunciabis, quem referas in eoru numerum, a quibus velis coli. Hoc volui: neque nunc plura licet. Vale vir illustrissime, decus tui seculi prope

EPISTOLA CCXCVI.

EIDEM.VIr illustrissime, accepi responsum ad illas tirarum quas mihi D.

Siceva reddidit. Putabam epistolam meam periisse, quam justello tradideram. haec tua epistola illam potius periisse me docuit, quam Capellus acceperat tibi deserendam. Si bene memini, illius argumentum erat de me ad vos reditu. hujus varium & multiplex ; quantum tamen animo repetere possum, cum meam memoriam interrogo,pars maxima ejus scriptionis erat de opere instituto ; cujus scopum cupio esse tibi perspectum. Doleo intercidisse illam epistolam,non quiasilium chartae raptim exaratum tanti faciam; sed quia familiarem striplionem in alienas manus devenire periculosae aliquando plena res est aleae. Ego Detus humanitate tua & erga me benevolentia sic soleo tocum per li terra garrire, ut solitum facere memoria teneo cum isthic ensem. Quae refers mihi illustrissimi viri D. Cancellarii verba, incredibili me laetitia affecerunt.Nunc videor mihi cognoscere serio de me revocando esse isthic aliquando actum. nam hactenus quidem mentio aliqua ejus consilii fuerat facta. sed hoc ita frigide, ut sepe dubitarim quo fine illa dicerentur. Postrema liqc illustrissimi Cancellarii responsio persuadet mihi illustrem eius dignitatem de eo negotio secio esse quando cogitasse, non enim putem. e renata dixisse illum, quae adjicis de duplici incremento commodorum meorum, si Deus dederit isthuc redire. Siquidem igitur illa vera sunt oc sitis certa, accipio lubens confiitionem,& bene mecum agi tu credam, si dederit aliquando . in

illa

360쪽

uidest incrementi perendum videtur ex illa pecunia, quae in usum se holae est assignata, causam suspicorcsse luilam cur ego metuam ne exitu res careat. neque soriasse aequum suerit, ut ipse ex alieno incommodo capiam commodum. Nam ut ipse doceam, vix credam posse fieri, ut tempora siqnt & hominum ingenia. QVne peto a te, vir amplissime, ut quant 'm sit in istis firmitudinis diligmter explores,de,nisi trave est, mihisgnifices.Non sum ausus D. Cancellario obstrepere, cui tame gratias agere Optavi, imo, ut puto,debui. Omnino perluasum ipsi esse cupio,si illa simi rata & certa quq scripsisti, dc tempus mihi conceditur perficiendi opus quod Serenissimo Regi nuncupare est animus, nullam postea fore in me mora. Arcto enim cupiditate incredibili colophonis imponendi operibus variis,quq isthic incepta aut perficienturissilie cum bono Deo, aut, sed noli, male ominari studiis meis. Nonnihil tamen movent me inimici, quos videor apud VOS habere plures qua putabam. sed de his alias pluribus. Interim oro Veii immortalem, ut te servet,vir amplissime, dc quicquid tibi chariam. Lon.Ix.Kal. Aug. vestro more numerandi. Scribebam haec in tantis caloribus, ut dubite an in Gallia Narbonensi majores sim unquam experius. sed scito postridie quam haec scripseram alsisse me vehementer. .

EPISTOLA CCXCVII.

ILlustrissime vir, respondi nuper ad oblatam conditionem per illustrissimum Dominum Cancellarium: qui si re praestare potest quod verbis spondet, & pax mansura est in nostra Gallia, nae ego stultus sims exilium hoc charitati uera et praetulero.' sed plura scrip i nuper

ea de te. Audiveram de obitu viri clarissimi Bongariti pi iusquam tuas acciperem. Quam tristis autem ille nuntius mihi fuerit, ne tu quidem,vir amplissime, noras. Anni sunt sere viginti, ex quo primum in Germania amicitiam contraxeramus, a quo tempore Vir optimus de vere publico bono natus nullum finem fecerat Denedeme de studiis meis merendi. nam qui esset longe doctissimus quibus ipse subsidiis opus haberem ad ea quae parabam in hiciis optime norat ἱ dc qui me vehementer amaret, ea mihi sponte sita saepe providebat, non exspectatis precibus meis. Sed me non tam privata , stura angit quam damnum ingens , quod universum nomen Gallicum in

obitu illius secit. Haec vero jactura quanta sit ipse omnium V v 3 optime

SEARCH

MENU NAVIGATION