Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Is A Ae t C A ullo MI optime intelligis, qui de praestantiam illitis ingenii noras, Ac more tuosi ἀώ αξ- , non ex aulicorum sermonibus, aestimabas. Habuit bi Elio thecam instructissimam , sed variis loeis dissipatam. eam colligi cuia pio a D. Petavio . is thesaurus Galliae nostrae pereat. Parabat alia teram partem operis a se suscepti, cujus prior ante annum prodi ita Memini cum is liber mihi ellet allatus , incredibilem quandam v luptatem cepille me e lemolie praefationis , summae pietatis, probitatis, esuritatis erga patriam & exquisitae eruditionis notis reseriatae. Quo magis dolui non esse plura a tanto viro edita. Qui si in Germania diem ultimum obiisset, habuissent docti viri rationem sineris ejus, dc ornandae illius memoriae pro meritis ingentibus --του. Eia vivet Bongatili memoria in animis bonorum Sc cruditorum. Ego incipio observationes meas describere , dc habeo jam quaedam descripta, quae utinam pollem ad te mittere. Sed nemo est ad manum qui manum commodet. quaeram tamen, de omnino 6. Gis aliquid mittam. Initio occurrit disputatio de prophetia ilia Iacobi:

Non auferetur Iceptrum de Iuda, &e. Nam Cardin. Baronius Cum vulgo Patrum dc multis hodieque putat tu Herode alienigena adimpletum csse oraculum. quod figmentum est vetustissimum , sed eorum qui neque sacram historiam, neque Judaicam polleriorem norant. Tractavimus accuratissime illum locum , brevius tamen nisi fallor quam Pererius in Genesim. Ibi etiam caussa Scaligeri magni agenda fuit contra Serarium. Nam cum scribsisset Scaliger, Herodem alienigenam falso filiise creditum a veterinus I Serarius Scaligerum non multo aliter excepit, quam si alter sudas Dominum nostrum prodidisset. Ego Serarium non parvi facio; doctus vir fuit, multarum litera rum , multae iii histriat, in hoc tamen libello contra Scaligerum virum profecto bonum non egit, falla tuetur, falsis argumentis, de si-. ne eaussa verillimam viri incomparabilis 'bservationem is ηlinistre interpretatur ἔ quasi nefas esset hac in parte a sententia

veterum discedere. Et tamen ante alterum tertium Ve annum Tor-niellus Italus in media Italia in eadem re longius nullio a Patribus discessit quam Scaliger: de tamen nullus est inventus Serarius,. qui illas tragoedias excitaret & clamaret : Tom Quirilies Utinam propius a te a tam de a clarissimo viro in Fabro. Vos essetis mea-r m oblematiuncularum . - . . Occurrunt 'ii aestiones giavissimae

in trus principiis, ubi nillil temere pronuntiamus, dissicultates nostras

362쪽

proponimus, Ac lapidem omnem movemus, quo bonorum exspectationi opus nostrum, Deo propitio . respondeat. Factiosorum certe palatis parum sapiet, scio. Jc jam adversus illorum judicia animum obduro. sed desino Deum immortalem venerans quanta maxima possum pietate, ut te, vir amplissime, servet & magis magi seque in dies fortunet. Φ re, με s. Vale meum decus. Londini Iai. Nonas August. c I o I γ c x Ii. V

N. M

EPISTOLA CCXCVIII.

ILlustrissime vir, etsi jure possum vereri ne frequentia mearum tibi sit taedio, non potui tamen Camdeni epistolam ad te mittere quin te paucis assaret. Puto autem significasse me tibi de epistola ad D. Carerima quam ipse detuli , qui etiam animadverti tuas esse ipsi longe gratissimas. Ipse quid agam noli quaerere. quinoris susceptum opus, no sti omnino qua in re totum tempus collocem. Equidem nullum tem pus intermitto; etsi quantum promoveam me sane paeniteret , nisi ea esset dignitas materi ἰ quae morae longioris excusationem facile mereatur. Sudavi plus satis per hos intentissimos calores: nec dum tamen pars aliqua μιμ operis totius est consecta. Utinam quae scripta int videres. desectaret te Iosephi Scaligeri adversus hostes veritatis defensio. Nam in illis antiquitatibus primis . de quibus in Apparatu suo Baronius, incredibile dictu est quantum ille a P-- si viderit , quantum alii caecutiant. Ego nullam ex professo suscepi Apologiam pro Scaluero, cujus ipse aliquot hallucinationes insignes saepe observo, quas Serarii Sc Detrii non viderunt: sed quia veritas mihi proposis inest quam in plerisque divinus Scaliger vidit, non possum nisi ciningratus, praeterire ejus mentionem. Sane unicus libellus eontra Serarium tanta doctrinae reconditae copia est refertus , ut omnes inimi Maligeri, si in unum conveniant oc capita conserant, parem si mnunquam sint daturi. O si isthic essem quanta cum voluptate de his rebus tecum & cum praestantissimo Fabro agerem l obtunierem vos mea loquacitare. sed amorem operis incepti dissimulare non possum. Vale amplissime vir, de si tibi'molesta est ulciscere te, &diccum Platone: Hip- --M αδε, ἐγώ νοῖ Hur Iterum Vale. Loudiui die x a r. Aug. C a DCXI I.

EPIST.

363쪽

I Llustrissime Praeses, binas tuarum simul cepi. Ago tibi gratias

gratissimas pro tanto hoc tuo studio respondendi ad omnes meas. Curabo mandata tua qua debeo fide Re dilitentia. Spero de Cam- denum de Cottonum desiderio tuo facturos latis. Rex gaudio triumphat, tantam suam diligentiam tibi fuisse utilem. Simpliciter tibi dico &-e αλήθως haec literarum negotia non levi esse ipsi curae. Oblitus sum jam aliquoties cum tibi scriberem petere a te , quod

nunc etiam atque etiam pein, ut cures pro tua auctoritate conseren

dum in Regia bibliotheca locum Iosephi talia seriptum cum M S S.Codd. Magni momenti est ille locus ad investigationem annorum F Σ me . Mihi certo constat male scribi . . pro κλ. idque certissime demonstravimus. Sed sunt quidam cervicosi squibus placet re inventis fiugibus. Vidistine Bavari illius, qui ante sex menses prodiit in lucem, novam Chronologi m montes auri pollicetur, dc postquam exspectatione magna nos implevites, quisquilias plani Anniani imputat nobis in solutum.iIs Scaligerum cui marulam porrigere dignus non filii, a quo habet si quid habet botu, nunquam nominat nisi ubi est quod reprehendat. Baronius vero Deus illi quidam est terrenus. Quem quidem stultissimum , semissimum

allatinum errorem nos multis adimemus , etiam ipsi rationis modo sint capaces. Et hic Bavarus, 3c alii errorem librorum Iosephi pro certo sundamento ponunt suarum nugarum. Qtsii autem cie Veritate mihi liquet lectionis in qua magni viri conscirirunt, Scaliger, Calvisius, Κepplerus ,.Tomiellus L veleus Anglus : beaveris me tamen si ope tua pollum discere qx sit restiorum M S S. lectio. Ego de Labbaeus pauca contulimus , &habeo cur gematri tam bonis libris necessario meo tempore esse me privatum. Sed moror te. Deus immortalis te servet, vir amplissime, cum omnibus tuis. Lond. pridie Kal. Non. stylo vestro Cloiocxii. Josephi libro xiv. cap. xv M. pag. 43o. Nos contendimus Se clarissime demonstramus scribidum ella αλ. nee movemur Iibrorum consensu, aut Photii assensi.

364쪽

EPISTOLA CCC. EIDEM.

ILlustrissime vir, quod non temere alias mihi evenit, ternis tirarum tesponsum debeo. binas simul accepi. tertias nobilis a Duce Bullioneo missus paulo post reddidit. Satisfaciam omnibus paucis verbis. V m M. Egi de tuo proposito cum D. Cottonio. Ivietiam ad Camdenum qui longe hinc summotus ad tertium milliare habitat. sed eum domi non inveni. Non dubito Cottonium qui tuas legit , cum illo de omnibus egisse. Ille mihi saepius dixit, atque hoc iam aliquoties scribere ad te memini, si tu dignareris ad se scribere ,& mentem tuam sibi aperire, datairum se operam ut rebus ipsis quanti te faciat, probaret. Quare auctor sum tibi, ut illi scribas , vir optimus est , candidissimus & vere nobilissimus. Canadenus dubio procul quod in se erit, omnia praestabit. est enim tui magnus admirator. 6- -υ 1. Quas misiti ut traderem M M M ipse attuli, non multo propius habitanti quam facit Canadenus. frustra fui : domi non est inventus semel atque iterum. Scripsi igitur illi , & rogavi ut horam mihi condiceret. me velle ipsum convenire. dies jam multos frustra exspecto. ne quid dissimulem, nihil inde exspecto. Ego mores Anglorum non capio. quoscunque ipse habui notos priusquam huc venirem , jam ego illis sum ignotus, vere peregrinus, barbarus. nemo illorum me vel verbulo appellat. appellatus silet. hoc quid rei sit non scio. Hic 'κ m vir doctissimus, ante annos viginti mecum Geneva vixit: & ex eo tempore literis amicitiam coluimus. Postquam ego e Galliis ille Venetiis huc convenimus, desii esse illi notus. meae quoque epistolia responsum dedit nullum , an sit daturus

nescio. ego omnia experiar , quo voluntati cilae mos geratur. Qua

scribis de illustris limo Domino Caii cellati per mihi grata sitiat. quod ille cupit ego discupio. sed adhuc tenet me propositum ipsi non

ignotiam- Itaque peto veniam ut differre adhuc lieeat.Tu per Deum immortalem serva mihi illius voluntatem integram. Plura de ea re brevi vi , Opus meum ad tempus interruptum est. Memor enim

mortalitatis ne peliret quicquid jam scripseram, repentino consilio cursum abrupi, & ad describe da illa me contuli quae jam composueram. In eo nunc sum, & fissurus sum totum Novembrem. ad cuius finem si dederit Deus mihi perve ire , extra periculum erunt illa saltem qua iam sunt composita. atque ea , Dei beneficio , operis

365쪽

opus, & parata ad scribendum materia non videtur decrescere. Ditis gentiam nostram , aequitatem & studium bene merendi de Ecclesia, nisi fallor , prcbabis. sortasse etiam φιλεπη admiraberis. Det modo. perficere quod inceptum est. Sed heus tu, vidistine Al storis Seioppii Ecclesiasticum Ibi illa infernalis Furia plenis velis in te invehitur. quod si iniquo animo fers , indignus es illo honore , tuo te Deus immortalis assicit, quando ab illis quoscis esse Diaboli instrumenta, certissimosque Dei hostes. Parricidae in hoc libro defenduntur, coelis inferuntur. Alibi P H. herum nostrum Henricum Magnum certa manu Francisci Ravuillari Mesuis es scribit, & factum non obscure laudat. Deum immortalem l in quae tempora reservati sumus i qui haec tuentur, illi mihi Paganis &M humedanis longe pelores. eam, valeant, pereant- In eiusmodi libro tuum nomen cum ignominia legi non minor tibi gloria est quam lati dari a bonis. Sed moror te. Ego autem hac scriptione dolorem meum solor, quem bonis omnibus attulit nobis inopinata mors Principis Walliae , quae nullis lacrimis satis defleri queat. Amisit At glia principem multis nominibus admirandum. dotes de corporis de animi in eo excellebant: animus ingens et pietas supra annos : ad pe stetendam magni Principis ideam nihil temere desiderares, cum illum cerneres. En homunciones quid sumus λ μ us s. MM . . Deus pater Jesu Christi te servet Reip. Vale & me ama. Londini, nono die nostri Novemb. C I o I o C x a I. Clausam hane epistolam recludi oportuit ut haec adjicerem. scripsit tandem ad me D otion, in cujus cpistola haec verba habentur. Legi prae ad me I xi Domati simus PMyes , misi voluntati ne obtemperem , hoe inum olytit quod

ipsi idem meduamur. Conveniam illum de videbo si est & pi

ta scribam. Iterum Vale.

ILlustrissime Praeses, proximae literae quas ad te misi de obitu minismi Principis Regis Magnae Britanniae filii te certiorem faciebant. Quo die illas dedi, obiit vis primarius in hoc regno bonis omnibus chaius D. Κarrevi, quem isthic legatum vidisti & qui te summa veta

ratione prosequebatur. Eodem die, cum maxime . GH an

mam Deo redderet, allatus est in eiuω domum tuus fasciculus, cui in

366쪽

rant etiam ad me literae ipsae quoque funebres; nam ex iis cognovi de Nicolai Pabri V. Cl. transitu ad meliorem vitam. Etsi autem is fuit atque ita vixit incomparabilis ille vir, ut ipsiim lugere Tγῆ. his. nihil aliud sit nisi sitam ipsi selicitatem invidere : paucos tamen arbitror futuros probos de pios, quibus sine gemitu dc iuspiriis mors

ipsius sit audita. Male enim cum rebus humanis agitur, cum id genus exempla lingularis virtutis & pietatis e conspectu nostro subducuntur. Ego sine lacrimis recordari non pollum, quo amico sim orbatus: cujus sola recordatione contineri in ossicio potui , ne ab illis sinerem me abripi, qui hodie in Ecclesia Dei viventis, dum extrema sectantur,& Ecclesia dc veritate coelestem,quae ejus anima est, sceleste eunt extinctum. Ab horum furore quam fuerit alienus a

Faber, nemo scit melius quam tu, illustrissime Thume; qui eiusdem ipse quoque sententiae quum sis, merito de amasti illum temper plurimum , de exquisitissimam doctrinam pari pietate junctam jure optimo suspexisti. Quantam in eo viro jacturam fecerit, hoc praesertim

tempore cum in dies crescit impietas, patria nostra quis exprimere verbis queat i vereorque ne multa sint lapsura tacula, priusquam talis prodeat Theologus -- η comparandus. Soleo cum incredibili voluptate sermonum recordari, quos ex illius ore in communi colloquio aliquando excepi. sed dolet mihi, prius creptum elle terris tantum virum quam potuerim cum ipso de opere, quod jam paro , scrio communicare. Hoc ego quanta aviditate expetiverim , scit Deus

immortalis, S puto me non unis literis desiderium illud meum tibiligitificasse. Nunc igitur ejus rei facultatem mihi esse ereptam vehementissime doleo ,- de quanto praesidio sim destitutus, dies noctesque cogito. Consilium mihi est , si Deus operis finem dederit videre , cum viris probis, eruditis &piis scriptionem communicare dc priusquam mea edantur, in eum praecipue finem isthuc

α ν Ss, ακεια - iter suscipere. Sed quem inveniam

n M peritia Fabro parem l quem inveniam aequum judicem uni ad- dictum veritati i Itaque animum prope jam despondeo , dc ad pertexenda quae restant defecit me prior alacritas, quae omnes labores res debat mihi leves. sed obfirmabo tamen animum, si potero, de qua in-

diu spiritus hos reget artus, ta Marmo κωσμευ conabor. Deus im

367쪽

I Llustrissime vir, binas tuarum simul accepi, quibus respondere ha-ehenus quum non potuerim , ne nunc quidem id postum. obruor im cui is per quas spiritum ducere vix mihi licet. Serenissimus idemque optimus Rex ea flagrat cupiditate videndi edita quae iam scripsi , ut urgendi finem nullum faciat. Ego quum vehementer ejus voluntati morem gerere cupiam ,l rerum tamen difficultate impedior ne tantopere festinem. Interim Omnia temporis momenta recte occupare conor. de est gratia Deo , quod partem aliquam in tuto jam collocavimus. utinam exitum videre huius curae liceat. Sane aut animi fallor aut partem aliquam publico dare postumus circa illud tempus,quo editurum accepimus D. Card. Perronium quae adversus epistolam no- .stram scripsit. Magna teneor cupiditate id opus videndi, in quo si propositum habuit auctor veritatem antiquam sistere redivivam, facile illi nobiscum erit certamen. Id enim solum quaerimus, id tota mei te optamus, eo diurnas nocturnasque omnes nostras cogitationes roserimus. Sin aliam . - . ingressus est viam , non est quod

laboris sui magnum fructum speret. Sed de his alias. Quae scripsisti mihi, vir amplissime, quae item ad Do. Legatum de me, addi cunt me in spem, non pessimo loco meas isthic res esse. Et quidem si pacis de concordiae certa spes est sita multi jam existimant abesse a patria sine crimine vix mihi videor posse. Semper dixi, postquam hoc quasi aes alienum expunxero, ut Regi mei amanti gratias egerim ; de caetero nulla in me mora. Quod si epistola ad p-- Cardinalem reditus mihi spem non ademit, non puto caussam esse curea quae jam scribo suspicer eandem spem fore ademtura. Hoc igitur viderimus ,& quidem, uti spero, brevi. Vale vir amplissime , de euram' tui clientuli ne depone. Ego & uxor assiduis precibus

ς Si ν , ut te & primariam taminam Domin. uxorem tuam cum pignoribiis Vestris omne genus bonis cumulet & servet αυρο s ἀπυ-rri. Lond. I i. Eid, Fcor. C ro cx O i.

368쪽

EPISTOLA CCCIII.

aelum nosa Vita contra animi tententiam multa velit experiri. Dilco

enim quotidie, quod nemo unqua satis didicit, μέλια veram patriam sedulo meditari. Hunc ego maximum, imo fere solum fructium percipio diuturnioris hujus in itioiς in . Ubi ad

caeteras molestias illa etiam accedit, quod toties cogor olim test apud Platonem, a me separare. sed serendum cst aequo animo quod mutari non potest. Nam cur me auctore hoc iter uxor susciperet,gi aves caussae fuerunt. Nunc igitur peto a trivir amplissime, ut cupienti illi de nostris reculis tecum communicate aliquid tui temporis concedas, &prudentissimi tui consilii copiam facere digneris. Mandavi illi disce denti, ut ex tuis linius sermonibus penderct, & in posterum quid sit opus facto ex uno te disceret. Sperabam futurum ut illa tibi aliquot solia deserret operis nostri: sed id propter cauilas nonullas prelis adhuc subjici non potuit. Perveni tamen Dei beneficio ad ipsum fere jam finem

ejus partis, quam nunc sum editurus. Que etsi satis erit magna,ultra vitam Domini tamen non pertinget. Visa mihi illa epocha commodissisma dividendo operi,quod adversus primum tomum paro. Inter cauusas dilatae editionis fuit absentia Bilii, quem audio jam rediisse. Itaque si faverit coeptis Deus , scito non ita multo post inchoandam operis nostii editionem. Edita autem hac parte quid me suturum sit, quaeve studiorum meorum sutura sit ratio, ego juxta scio cum ignarissimo. Nam aut illo tempore ad vos rediturus sum, aut, . μὰ GS, ἡδ' ις'. Me in hac deliberatione imica sere impedit cogitatio, quod inter malevolos vix vitalis vita videatur futura. vides quo furore illi in me insurgant. Ego tacere possiim si tu mihi silentii auctor sueris, sed non deerunt scio qui meam innocentiam tueantur. A viris bonis qui piimaevae antiquitati deferunt plus quom novitatibus insecutis,eqnidem nihil mihi metuo. Haec velim a te expenda, α quid videatur uxori indicari. na editio ubi fuerit inchoata, brevi ut spero, consummabitur.Nolo nescias, vidisse me hic Hugone Grotiti, virum probitatis&doctrinae admirandae. Multus mihi cum eo fuit "idie est sermo de tua dignitate, teque ille, uti par est,& amat & suo spicit. scripsit historiarum libros xxi. de rebus gestis in patria ab annis circiter Dpauca adhuc legi, sed quς valde mihi sunt probata. Sunt aliae X 3 virtuae t ra

369쪽

is Is AAci CAs Auao Nivirtutes illius, propter Das pluris etiam illum iacto . Nam de Eo diemis contentionibus in negotio relisionis S docte & pie judicit, dc in veneratione antiquitatis cum iis sentit, qui optime sentiunt. Dominus Iesus hunc animum det istis qui per vias diversas eodem tendunt , hoc est, ad novam doctrinam stabiliendam. Idem te quoque servet, vir illustrissime, &una tecum faeniinam primariam Dominam uxorem tuam & quicquid vobis charum. Vale. Londini

EPISTOLA CCCIV.

ILlustrissime vir, novi quod ad te scribam nihil habeo. scribo tamen , ut scias me in summis curis dc occupationibus tui semper vivere memorem. Operis nostri editio Dei gratia postquam est iu-choata, nullum diem est intermissa. Qiastidie folium uinam editiir. ita duratura est haec editio dies CL. plus minus. tertia pars jam profligata est. Mirabuntur multi prolixitatem scriptionis nostr , sed fortalle si lectione sua qu ae scripsimus dignati sucrint, invenient nonnulla de quibus ante ne cogitaverant quidem. Certavimus diligentia cum homine diligentissimo. Iudicio Sc eruditione uter sup rior fuerit, vos docti judicabitis. Unum spero me allecuturum, ut modestia desiderari in me non possit. Errores sic castigavimus ut ii hil esset mollius. Tunc demum pio telo abripi nos passi sumus, cum aliquid occurrebat, quod scripturarum majestatem labefactaret aut gloriam Dei palam imminueret. Titulum operis Billius noster tibi, spero, ostendet. Ignosce mihi, vir amplissime, quod tuam dignit tem sermonibus huiusmodi detineam. Nullum enim aliud jam ueli-bendi argumentum suppetebat. Vale. DEus immortali te servet

EPISTOLA CCC v.

II lustrissime vir, scribit ad me uxor , nullam esse aliam suae inladiuturnioris morae catillam , nisi quod dudum exacti semestris stis diu a recipere nequeat. Quantum ejus absentia meis studiis ais

370쪽

rat detrimentum , Vel propter curam rei familiaris , vel propter tristi sisimam solitudinem in qua hic versor , Rege absente & paucis illis viris doetis quibuscum aliqua mihi intercedit consuetudo , facile ipse intelliges; qui non ignoras contentionem in studiis omni prorsus amoenitate destitutam dc corporis & ingenii vires atterete ac penitus conficere. Quo impensus a te peto , vir amplissime , ut velis

illi in tua anetiuitate aliquod cita praesidium. Adjeceris prioribus tuis in me meritis cumulum longe maximum. Quil tibi has reddidit, Scotus est, adolescens eruditissimus de probissimus. Is tibi narrabit quam acerbam vitam hic agam, quod suavissimo tuae consuetudinis nudita tamdiu mihi sit carendum. Sed Deo gratia quod urgetur strenue in dies editio libri, qui ancipiti huic meo statui finem ira, Θεέ est impositurus. Oro Deum immortalem, vir illustrissime, ut te servet eum foemina primaria D. uxore tua dc liberis vestris. Londini. x. Kal. Sept. e o cxIO. Habui librum e bibliotheca Heides-bergensi Arabicum, quem suspicor illatum in bibliothecam. oro te sipplex ut liceat per te illum investigare. repetitur mim a me acriter, dc aequissimum est latim cuique.

EIDEM.

ILlustrissime Domine, non quia oblitus sim tuorum mandatorum, quae edita sunt de meo opere ad te non mitto; sed quia accipere illa a typographis adhuc non potui. Bilius enim quum hinc di scederet, adeo severe denuntiavit suis, ne solium ullum domo sinerent efferri , in eo absente efficere quod petiisti, quum maxime cuperem, non potuerim, Videbo postquam redierit quid sina ab illo impetraturus. At tu, vir amplissime, o meam in deteriorem partem noli interpretari. Nam si rem adeo pusillam tibi denegatam a me existimo iis , non potes quin tua benevolentia indignum me opera eadem judices. Avertat a me Deus hoc infortunium, quo vix aliud infus mihi queat contingere. Narro autem tibi vergere jam opus ad finem. ultra dimidium certe νῆ-οῦ ω, est perductum. Haec editio de liberatione difficili me liberabit, quae animum meum tot jam ann

tenet suspensum de miris modis exercet ac cruciat. Oro Deum im mortalem , ut te servet incolumem tuis atque universe Reipublicae.

Vale vii illustrissime. Lond. Eid. Octob. ca D CXO I.

SEARCH

MENU NAVIGATION