Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

7α Is AAci CAs Auno Nitetis nosti. Siquid est in nobis judicii, intererat omnium o, ne exstingueretur, aut tenebris damnaretur quicquam ab eo ingenio profectum. Quod scribis de notis tuis in Thucydidem, non memini quicquam tua manu scriptum invenire, cum Stephanicae bibliotheea reliquias non poenitendas nuper recognoscerem. Sed fieri potest, ut id

exemplar aut manus aut oculos nostros stigerit. Spero Paulum Stephanum, ubi primum erit occasio , sub incudem magnum illum scriptorem esse revocaturum, & tuo beneficio usurum: me certe habebit hortatorem assiduum. De itinere Parisiensi dicam tibi πα-ν τα . Sic est profecto, ut ais. & vota multorum procerum eo nos vocant, & voluntas Principis nostii est , ut illuc cogitemus. Ipse disertiissimis verbis hoc nobis dixit anno, cum essemus in aula. Et cum inde pene furtim nos subduxissemus, mox regio diplomate iussi sumus A comicis Volcis Lutetiam iter instituere. Quod hietamdiu haeserimus, in causa fuit ingens desiderium publicandi nostras in Athenaeum Animadversiones. ducebamur enim magna spe posse id brevi tempore quam commodissime fieri, annitente praesertim viro 'maximo & nostri amantissimo Vicquio. In hoc luto adhuc haeremus; unde si dederit Deus Opt. Max. pedem unquam efferre, quid postea simus super eo negotio statuturi, ipsi nescimus. Nam etsi

honestissima conditio est, non pauca tamen nos ab eo incepto avertunt e utique si volente Rege pedem liceat referre: quod negant fieri posse, qui ad nos Lutetia & ex aula quotidie scribunt. Scito autem ita amari nos ab optimo de praestantissimo Vicquio, ut omnium nostrorum consiliorum is unus jure merito prora ut & puppis. Quicquid futurum est, faciam te, ut scias. Josephi Scaligeri verba, quae epistolae t iae inserueras, non sine rubore legi. Sed Deus meliora, quam ut hic summi viri in nos amor nos corrumpat. Nobis studia Sevigiliae nostrae non alium iucundiorem attulerunt hactenus fructum ullum, qtram ut nos &nostra nossemus. Fatemur q iidem 'tuisse illud aliquando tempus, cum de nobis fortasse poterat dici, quod de Olori filio scriptor Thurius: sed cona us nostros non fortuna destituit, verum arcana quaedam supremi Numinis providentia tardavit, ac prope fregit. Moties nobis per civilia nostra bella omnis facultas erepta est studia promovendi λ QIoties de nobis desperavit optimus parens, cui uni debemus, quantulumcunque est in nobis eruditionis r Mitto alia incommoda, quae cxperti sumus prope . Sed de uobis nimis multa: Ar haec ipsa melius suerat tacuisse. Nam infelicitas studioru nostrorum ex nostris lucubrationibus satis tibi cognita: si

non corrupto amore iudicio illa legeris. Amplissimo Vessero, si grave

792쪽

E s et o L AE. 7 3Mm est, plurimam a nobis salntem. Volebamus Sc ad illum literas dare, sed otium deerat. Opus nostrum ad colophonem vergit. Itaque mihi para. Photium tuum avidissime exspecto. non dubito. potuisse nostras Animadversiones aliquot flosculis ornatiores in luce prodire, si nobis ejus libri pellegendi copia suillet. Si opera mea uti vis, jure tuo impera. Sum enim tuus plane εξ α ρηει. λῆ-Lugduni a. d. v. Eid. Decemb. c I o I o 1 C. Amplissimus Vicquius & te& Velsetum αδ-m osticiosissime salutat.

EPISTOLA XL EIDEM

QVintus decimus,ssenor, hic dies est, cum redditus mihi fuit, vir

clarissime, Photius tuus. Cujus rei dum te ccrtiore facere paro, aliumq; exspecto, qui meas isthuc perserat, ecce literas ex aula, quibus lectis Lutetiam versus iter sine mora cogor instituere. Itaq; rebus relictis paullo mox dedi me in viam: eaque celaritate usus sum, ut spatio dierum quinque Lugduno Lutetiam pervenerim. Inde has ad te dedi in summis licet occupationibus. Sed nolui nescire te, quid agerem, & ubi locorum essem. Inter viaticas sarcinas Photium detuli per otium legendum. quod confide me facturum primo quoque die: mire enim allicit nos qua rerum Varietas, qua Verborum & orationis φιλο-λεν. pauca adhuc legi: videor tamen posse aliquam symbolam ad illius lucem : quod vel tua cauisa faciam lubentissime. Sed nos adhuc tenent occupatos Athenaicae diatribae: quarum ultimus liber erat in manibus, cum opus interrumpere sumus coacti. Id vero aequiore animo serimus, quia spem omnem jam ante amiseramus, posse vernis nundinis esse id consectum. Erit, uti spero .cis paucas hebdomadas. Ac statim ad te , de ad clarissimum nobilissimumque Vellerum promitia dudum, imo debita, mittentur exemplaria. Pithoeus, qui Photii bibliothecam habet penes se, facturum selibri sui copiam promisit: ut cum editione tua coferatur. Quod negotium curabitur a nobis non negligenter. Vale optime H ischeli, &me apud vellerum tuum magis magisque in giat iam

pone. Iterum Vale. Lutet. Paris. a. d. v O. Eid. Mart. cIoa c.

Quid nobis suturum sit, proximis literis juvante Domino tibi de amplissimo Velsero significabo.Utrumque vestrum plurimum salvere i MLoptatque fautor studiorum nostrorum magnus Vicquius.

793쪽

EPISTOLA XLLE IDEM.ACcepi, Hoescheli amicissime , quas novissime ad me scripsitu.

Quod studium meum erga te proximis meis tibi probavi, gaudeo non mediocriter. Non is ego sum, quem admodum delectet: offendit magis. sed initam semel chim paucis probisque amicitiam, religiose semper colemus omni ossiciorii genere

Libros, quos desideras , & inquisivi iani diligenter & pos

hac etiam vestigabo Sed non credas facile quam raro hic inter vaenales prostent auctores, quos mancas quaere dos. Libaniim chactenus reperire emendas neque mihi neque tibi

sum quitus. Pellegi nuper eum librum ante invisum mihi satebor in felicitatem studiorum meorum in & impetum' edendi coepi, si typographum in illo calore nactus essem. Verum, neque tum ad manum fuit, cujus opera uterer: & ex eo tempore molestissima negotia, in queis opera nostra Rex usus est, otium omne ad studia amoeniora nobis eripuerunt. Eo etiam factum, ut nuperis tuis Opinione mea, ac fortas te etiam voluntate tua serius responderem. Nunc vero cum pecvaletudinem nutantem plusculum otii essem adeptus, raptim ista ad te: ut voluntatem saltem obsequendi tibi, & egregios conatos tuos iuvandi perspectam haberes. Photium tuum, quanta poteram dii gentia inter aulicos strepitus, avidissime certe, percurri, Ostendi etiam munus tuum doetis magnisque viris: quorum in hac regia urbe num rus haudquaquam poenitendus. Omnes tibi &praestantissimo Veis ro gratias agere immortales, quorum liberalitate de industria utilissi mum scriptorem proximo autumno se habituros sperant. Principem inter hujus ordinis viros locum obtinet Pr ses Thuanus: quem ego virum divinitus datum censeo saeculo illi in exemplum pietatis, int gritatis, probitatis, & ut uno verbo dicam - 1s α ιτῆς Sunt & multi alii qua in aula qua in Senatu Parisiensi λά- ωπιι omnes vestri studiosissimi, de purioris i iteraturae amantissimi. Omnes hi Photium vestrum cupidissime exspectant. eaimie autem Franciscus Pithoeus, de quo nuper scripseram, esse in ejus manibus Photii exen plar : collaturum me tuum codicem cum illo, dc excerptas inde is illuc missurum neque ab illo ne i , a me insuper habita ea cura. Sed paucorum soliorum comparatione didicimus, nihil aut Parum omnino auxilii ad ornandam tuam editionem a Pithoeili-

794쪽

E O s T o 2 77ybro esse exspectandum. Quare aliud censeo agamus. Equidem s d mi in nauseo meo , quae sum a te missa , lcgi stem : aut otii plusculum habuissem ad id negotium, plura & meliora in eo scriptore obsiet vassem, & tecum communicassem. Sed crede mihi serio assirmanti, nihil occupatius, nihil a studiis alienius ea vita, quam in hac aula hactemis viximus. Ut scires tamen etiam in summis hisce occupationibus nostris Photium tuum nobis esse lectit m , paucula quaedam illevimus huic chartae, quae tum nobis in mentem venerunt. Vale vir coctissi-ine, & me constanter ama. Lutetiae Parisiorum v. Κalind. Junias

O tum nuncium, quem tuae mihi inerae nuntiarunt i Itane Geographica illa certe π .R- ,l si quid judico, -λα,-- proximo mercatu habebimus t Quantum alii eorum editione se tibi debituros existimaturi sint, non scio. Ego profiteυr magnum eum accessurum cumulum tuis in nos meritis. Maste, mi Hoescheli, hoc animo de diligentia ista. Opus nostrum cum superioi ibus diebus in ipso pene portu naufragium faetiarum esse videretur, tandem eo redactum est, ut faciente Deo post octo dies nihil futurum sit nobiscum illo : quod quidem ad hanc editionem attinet: quae eo minus grata nobis futura est, quod Prologomena nostra, quia paullo eranduberiora, edi nunc non potuerunt. Sed haec proximis literis. valeam cis me vir. Lugduni Nonis August. CI OI C.

EPISTOLA XLIII.

Non utar longiore excusatione apud te , vir amicissime, ut dici turnioris silentii culpam a me nunc amoliar. Confido enim penitus tibi esse perspectum mi . his πιν - βωμον I in are non dubitabis, vel si verbum non addiderim , quod plusculos menses apud te siluerim, magnis se continuis occupationibus. meis id esse seren- dum acceptum. Haec maxima ac prope unica esst caussa meae hac in parte indiligentiae. Accedebat, quod diu incerti de isturo statu nostro fuerimus. Itaque rerum nostrarum quis exitus suturus esset, priusquam

795쪽

6 Is AAci CAs A u BONI ad te scriberemus, exploratum habere volebamus. Ac fuerunt quidem

causae graves, cur millionem a Rege posse impetrare optaremus. Sed cum omnia experti alienam ab eo consilio voluntatem illius esse cognoverimus: mutare sententiam plane o μπια, o constituimus. Multum studiis nostris hae cogitationes incommodarunt: absque quibus futilet, absoluta jam foret, quae necdum inchoata Sue tonium ἰπνηῶν editio: nec non alia item non pauca: quae brevi vitam atque otium praestanti Domino emit Citi lumus. Sumus nunc in Commentario de lectis& veste stragula: qui ctsi majoris operis pars est,

seorsim tamen .ῶν γεμμα m edetur. Ita quidem constituimus nos , dc jam per nos parata omnia. Caeterum operarum nostr

rum ignaviam praestare haud possumus. De Photio tuo satis superioribus literis, de quidem non unis. Utinam, quod videris polliceri, Procopium pari elegantia & fide susciperes edendum. Habeo regium exemplar in manibus meis: quod publici juris facere, si te alia studia sibi vindicaverint, pedibus manibus contendemus. Sed age doctissime Hoescheli, subi huic quoque oneri, & me hae cura leva. Equidem ita studiosus lum ejus scriptoris, ut editionem ilius omni studio atque opera procurare constituerim. Vale amicissime vir , de me ama. Lutetiae Parisiorum v i. Kal. Aug. c Io ioci. Quas accepi nunc ipsum a nobili Pictavo, eccum tibi. Photii tui quicquid via Lugdunensimillum a te fuerat post meam illa ex urbe proscctionem,totum periit.

Quae jactura, si nullo tuo incommodo sarciri potest , quid codici meo desit, tibi significabo. .

. E Phrynicho magnas & habeo &ago tibi gratias. Nae multuma tibi meliores literae debent, qui lipsarum illustrationi tantum

operae impendas. Erat sane ille criticus de Nunnesii dc tuae etiam opis indigus. V tinam ita res serrchi tuae, ut omnes ejus generis criticos veteres recensitos a te, atque isthic editos, beneficiol tuo aliquando h beremus. Neque enim nescis quam multa sint apud Pollucem, Harpocrationem , Hesychium ἡν πανν, δ alios similes, qua comipta, qua obscura. Tibi porto facile futurum , hac diligentia, hac eruditione viro, ea praestare in editione scriptorum ejuimodi, quae temere ab alio, νιε νυν μοι, si forte unum aut alterum excipias, exspectati non queant. Aude igitur, mi Hoei cheli, dc fac obiecro, ut immortalibus

796쪽

E O s T O L libus tuis in rem literariam beneficiis accedat hic cumulus. Quod tamen non ea fine dico, ut ab editione Procopii, quam paras, te avo- cem. quin Oro te potius atque adeo obtestor, ut ab instituto consilio, . nisi te consecta, dimoveri te non patiaris. Ego cum de illius nobilissimi scriptoris editione coepi cogitare , idem & tibi venisse in mentem nescivi. simul ex Notis tuis ad Photium de Voluntate tua cognovi, mutata sententia de tibi & magnis viris, quos nactus es, cedere constitui. Sive te intueor, & eruditionem, quae in te est, sive elegantiam librorum qui isthic eduntur, cur tibi statione illi cedere debeam, justissimas caussas invenio. Satis hoc superque ad

nominis nostri commendationem futurum, si observatiunculas nostras non censueris indignas, quae operi tuo a te intexantur. - τη.

Vale amicissime &-Hcescheli. Auctores post Suetonium dudum praelo subjectos propediem a nobis ςxspectare te jubeo. Lutet.

Patisiorum x.V. Kalend. Decemb. CIPI OC I.

HAM Hoescheli eruditissime, &salve a me. Quid agas nunc rorum , ut valeatis tuque dc praestantissimus Vesserus, scire vche menter cupio. Iam enim multi fluxerunt menses, cum stetis vos. Ego scripta interea saepius. etiam ante dies oppido paucos ad vestrumuttiimquoliteras dedi, multarum aliarum comites,quas e Pictavis acceperam ad vos mittendas. Eum fasciculum an acceperis, velim facias

me certiorem. Iam enim mihi via Lugdunensis incipit esse suspecta De rebus meis atq; studiis satis nuper. Mitto tibi quas fidei mea om- misit homo de de facie & de nomine naihi incognitus. Vale amicissime vir, Jc amplissimo Velsero plurimam a me salutem, nisi molestum cst. Iterum vale. Liuet. Paris. x I. Kal. Api il. cI IDC l.

, E Homitiis Chrysostomi magnas ex animo gratias. Lugeram' u superioribus diebus plerasque illarum in Regis Christianissimi bibliotheca: ubi beatissimi illius patris scripta extant quam plurima , antiquissima descripta manu ut plurimit. Id eo dico, ut si quid posthac se jus

797쪽

ν 8 Is AACI CAsAu BONI , ejus generis sis editurus, de Regiis libris uti velis, scias licere. Dabo

enim operam, ut codices nostros, quoties postillaveris, non desideres. Sed de Chrysostomo minus te jam laborare opinor: qui totus sis in Procopii editione adornanda. Laudo consilium, teque horior, ut non prius, quam re consecta, quiescas. Curaveram describendum e Regio codice elegantissimum illum scriptorem. Nactus enim semel tam insignem thesaurum, parum me putoi consecutum, nisi extra periculum ponerer ejus quandoque carendi. Si putas futurum e re tua, ut

mei exemplaris tibi faciam copiam: ubi primum dabitur occasio , id ad te mittam. Scio Iosephi Scaligeri codicem indidem esse descriptum: sed illum homo imperitissimus, ut a Thumo accepi,descripsit:

meum non multum variare a regio possum tibi affirmare. Ad telam& notas meas ad oram libri, si per tempus licet. Fac igitur nos de tua voluntate quantocius certiores. Ad autumnales nundinas, aut si pose sum maturius, Franco surtum mittam ad clarissimum Bongarsium, quem scio curaturum ad te antiqua fide. Tuas igitur exspectabo. Valeamicissime& eruditissime Hoeicheli. Lutetiae Parisiorum a. d. i ii . Eid. Mali c I cI I.

TErnis tuis unis meis respondebo. non solum, quia occupatissimi, ut semper, sumus, sed etiam quia prope & tempore

eodem illae nobis redditae. Gaudeo non mediocriter, perstare te in proposito tuo constanter: recentesque subinde animos adsumere & novas

quotidie palmas meditari. Deus tibi, mi Hoescheli,& magno Velsero, caeterisque tuis longarii firmamq; valetudinem, de omnibus numeris persectam selicitatem. Hadriani Lugduni vidimus in Verdenti bibliotheca. eo nuper defuncto, quid factum si illo codice non scio. Sunt enim distracti omnes illius libri, de a pluribus Episcopis coemti. Et hic liber, de caeteri, quorum spem facis,elegantia typorum vestrorum παρ' in Ni sunt dignissimi. De Procopio

per mihi gratum est , quod longioris temporis moram nobis concedis: neque enim recuso in partem aliquam honestissimi laboris venire. Esto tu in hac militia tributius: ego vel unius manipularium locum implcbo. Sed tempore, ut jam dixi, opus nobis. Privilegium speio nulla dissicultate me impetraturum tibi: quod si in rem tuam extenderis , νη με α μαρτηις δ συπου. Issi auctores iuris sic docent, sic jubent.

798쪽

E F i e T O L R. 77, DeEpirectris si monitore opus haberes, instarem tibi , ut quam primum illum opiac nobis proseras. Exspccto avi-- de quid eruditissimus N ad N suum. nam habet sane in illis scriptoribus , unde luculentas nobis dapes concinnet. Sed vidisti illius deliteris Graecis judicium nuper in epistola quadam proditum

Decoras vult non necessarias esse. Hoc tu illi concedes 3 non facies: neque ego certe , qui de eodem atramento ante unam alteramve horam serio illo nomine cum ipso expostulavi. Et vis dicam, mi Hoe- scheli quod res est ροχιν Memini Plinium alicubi sc : Naturale est cuique , ut ea quae quis adeptus es es quam amplissima exbsim,ri velit. Vir optimus, si quantum in Latinis operae posuit, tantum& in Graecis sudasset, nunquam ita pronunciasset. Eclogas Π: σων, oro te per Musarum sacra, ede quantocius. Memini ante xx. amplius annos videre illa ipsa Excerpta in Darmarii Graeci hominis manibus. Non dubito, multa ibi latitare, quae ad Caesareos scriptorcs meos pertineant , maxime in Dexippo, cuius mentionem toties Graeci, Latinique Historici faciunt. Juvenis, quem mihi commendasti, si opis

meae ulla in re indigus ad me accesserit, Ac iam experiatur reapse, qui meus sit in te animus. Sed heus tu de Herodoto, quis tibi hoc retulit Z non enim memini scribere. Proximo Septembri cum amicorum rogatu in privatis aedibus ejus interpretationem suscepisIemus horis succi sivis, initio convenere sex septem, quorum gratia, atque adeo rogatu, ut dixi, res insti tuebat ur: deinde ubi rumor emanavit, concurrere omnes, qui literas hic amant, etiam viri graves omnis de

dignitatis & aetatis. Sensi rem apud bonos gratam, apud malos invidiosam qui praetextu Religionis non me sed etsis ει γ υ Maecenatem meum obtrectabant. Ille quidem ut est benignissimus, & quod istis de ludi magistris e trivio non loquor in dolet mei amans, meum ac

bitrium csso voluit, docerem an non Sed caussas graves habui cur Valetudini meae consulerem & abstinerem. Rex & Maecenas clementi se

simus paullo post codicillos misit ad nos, quibus bibliothecae suae curam nobis mandabat, ton sine benevolentiae testimonio haudquaquam vulgaris. Eos codicillos habemus nos, qui tamen onus illud nactenus subire noluimus. Ita nobis hoc ignavum otium placet, quod Dei bonignitas Regis liberalitas facit. Etsi quid dico otium Z quo nunquam adeo carui. Cogor.enim dies totos, ah miser, persaepe in nugis

ponere. adeo verum est: hamsi Lutetiae non essem, ca praestare non possem, qine spero praestituri mper hanc optimorum librorum copiam: rursus alibi si essem, multa perficerem, de quibus in hac negotiosissima otiosorum matre ne co

799쪽

8o Is A Act C As Auzo Nigitate' quidem post imus. Locum Ciceronis ab amplissimo Vessero indicatum videbo, de si possum, satisfaciam. nunc ne id quidem poteram: nedum scribendi ad illum er at facultas. Vale. Lutetiae Patis.

a. d. x I i. Kal. Sextil. Juliani C ι I ac i I. .

O Mnibus tuis respondi iis literis, quas ad Bongarsium ante triduum misi, neque erat nunc, quod ad te scriberem, nisi mihi ab alio praebita ellet occasio. Is est mercator ille honestissimus de probissimus, cujus fidei concreditus est adolescens Augustanus, quem mihi nuper commendasti. Venit ille nudiustertius ad me, consilium petens super eo juvene & ejus studiis. Post longam deliberationem de ea re ita visum nobis, futurum e re hujus adolescentis, si ad Galandium Gymnasiarcham notae probitatis dc eruditionis demigraret, istiusque eximii viri hospitio , mensa, & in studiis consilio atque disciplina

uteretur. Cur illum omnibus aliis praeseram, causas habeo miri ,

- - , τὸ γ Δ : amor denique erga nos : ut videatur vel eo nomine studio non mediocri traditum sibi a nobis discipulum prosecuturus. Audio opini se adolescentis patrem, ut illi psit mercatori maneret Sed cum longissime a studiis absit ejus domus, nulla hoc ratione fieri potest. Nosti enim huius urbis magnitudinem , ut taceam periculum valetudinis, si tam Ion nimiter toties sit conficiendum. Habet illum adhuc apud se merca rnon dii nissurus, nisi intellecta patris voluntate. Ille igitur statuat,&suae voluntatis filium admoneat: quem & tua gratia, & quia meretur ipsius indoles, futurum nobis curae debes confidere. Vale. Hoc in die ad amplissimum Velserum scripsi per alium, cui & ad te literas dedi. Vale iterum. LRtetiae Parisiorum a. d. i I x. Kalaad. Augusti

EIDEM.quam post asti, ecce habes, optime Hoescheli, ne que est, quod eo nomine magnas mihi gratias agas. Vix unum cadere cum amplissimo Thumo verbum commutatam: atque illo. statim

800쪽

. E O s Y o L AE. 73ι statim auctoritate sua , nullo labore meo. , rem consecit. scis enim, qui ille vir sit, quantus literatorum amator. Tui vero ita studiosus est, ut tua caussa omnia libentissime sit faetiarus. Porro quantum ego Scille tua in literis merita aestimemus, scires , si praescripta a nobis verba sormularii illi suis non mutassent. Histori et Augustae scriptores nostri publica luce adhuc carent: non tam prosecto culpa aut cellatione mea quo Operarum nostrarum. Nam equidem hac cura vehementissime cupio defungi. Procopium quia non urges, neque nos ad modqm urgemus. sumus enim impeditissimi. sed quod primum fue ro nactus otium , id ponam in relegendo codice meo, quem statim sum tibi missurus. Deus modo te, amicissime vir, & nos tecum servet, praestetque incolumes. Vale & me ama. Scripsi raptim Lutetiae Parisiorum. I v. Nonas Sept. CI III cI I.

CLarissime Hoescheli, salve ac scito redditu mihi tuum fasciculii:

quo nihil gratius , nihil opportunius poteras nobis contingere. Nam eo temporis articulo ille advenit, quo facta a nobis erat in Notis ad Lampridii Alexandrum tui mentio, cum de Dexippo aliquid scriberemus. Olim ea fragmenta in nostras manus inciderant, sed tantum ut oculis cerneremus, non ut frueremur. Cum igitur toties auctores , in quibus nunc sum, ejus meminerint, quo gaudii affectu me putas, cu ea accepi, quae fasciculo tuo cotinebanturὶ Perge vero,amicillime vir, de studiis nostris, & omnium φ sic mereri. Legam vel e quae milisti, Sc quicquid observavero, statim per literas hommunicabo. Opus nostrum fiat jam proximum beneficio Dei: qui si vitam de otium porro concesserit, & de Procopio fidem liberabo, & ita me comparabo, ut hujus honestissimi otii & Maecenati magno meo, omnibus bonis i ationem reddam. Literas tuas curabo, sed jam non ignoras , opinor, quid acciderit. scripsi nuper ubertim , Sc literas ad clarissim timvirum Bongaritum misi, quas an acceperis velim me facias certiorem. Scripsi & ad amplissimum Vel serum promisso libro gratias agens, Scde Privilegio scriptis nostris impetrando a lacra Maiestare Caesarca . consilium petens. Oro te, & saluta illum meis verbis, S ex commodo ipsus tuoque appella. Scimus ab eo non insuper haberi nostras nugas : has certe Notas fortasse luce nou indignas iudicaturus cit. Valechatissime vir, ac me ama. I l. Decemb. CI D. CI I.

SEARCH

MENU NAVIGATION