In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

INTERPRETATIO. MIeo, tolle, est accipiendum, quo apud Virgilium: Accipe

nunc Danaum insidias,id est, audi. Quemadmodum vero pro audire & tollere & accipere,eadem ratione, pro dicere,dare, dicimus, cum sint haec correlativa, ut apud Virgilium in Bucolicis, is Sed tamen isse Dein quissis da Tatire nobis. certis medium G tolerabile rebus eoneedi Est propotatio, quam sequitur assumpto ab exemplis. Cenio Quibusdam. Eodem modo & apud Ciceronem de Diuinatione,sed ita a principio inchoatum esse mudum, ut certis rebus certa signa praecurrerent. Cobsultis ii ris Quid

de iure ipso consulitur,cuius ars inter eas numeratur,quq ad necessitatem comparatae fiant. Atque ideo in ea mediocritas toleratur. Et actor eausarum medioeru Ouod

attinet ad patronos causarum. Exemplo igitur iurisprudentium & patronoru ostedit mediocritate ipsam certis in rebus serri posse. Abes virtute γ excellentia M ssala)Hoe est,abest 1 sium mo gradu,non tamen ideo in infimo positus, sed mediocris, & hoc quod attinet ad actores causarum. Neescit quantum Goeliu Aulus) Quod attinet ad iurisconsultum. sese mirtute diserti Messala Eloquetissimi de disertissimi oratoris, de quo ita Ouintilianus At Messala nitidus & cadidus & quodamodo praesi ferens in dicendo nobilitatem. Neescit quantu Cussetis. culm) Nee est in iure illius praestantiae & excellectiar, cuius Aulus Cassetius,de quo ita Valerius Maximus: Se uola Elarissimus legulator quotiescunque de iure pridiatorio consulebatur ad Furiu & ad Catalium consilliores reiiciebat. Sed tamen in pretio est Propter necessitatε. quae mediocritati locu relinquit. Mediocribuι essepoeistis Excipit ab hac propositione poetas ipsos,quib'minime cocedi mediocritate ait: cu poema no necessitate. veiurisperitoru & patronoru ars & imultae aliae, sed ad animorum oblectationem inuentum sit. Aliter sentire videtur M.Tullius in oratore, cu ait: An in poetis nisi Homero soli locus est3aut Archilocho3 aut Sophocli aut PyndaroZoc no horum vel secundis,uel ecia infra secundos

222쪽

22 DE ARTE POETICA

Sed certe,si ut vere est,maximum est argumentum experientia de posteritatis iudicium quod sine arrogantia dictum velim non recte sentit, cum ex Horati j sentetia solus Homerus ex heroicis,solus ex tragicis sophocles; atque Euripides, uterque alius alia de causa in hoc setiabendi genere &summus & princeps, solus ex Lyricis

pyndarus usque ad hoc tempus peruenerit.cuius rei haeesse rationem nemo ambigit:quia scilicet passim semper apud omnes prae manibus habebantur. Caeteri aute ne-iligebatur. Quare cum scriptores librari; &impretaretos rescriberent, hos imprimerent,ex his lucrum qu erent, soli remanserunt. Reliqui, quia mediocres,quasi ad extremam senectutem peruenissent, vetustate interierunt,ut nihil apud nos praeter nomen & vix etiam nomerelictum sit.Idem de Latinis de iam videmus fuisse & λ-

re omnino vaticinamur, clim & no multi eorum ad nos peruenerint,& ex iis eti1 nullus legatur praeter eos, qui in artis poeticae ratione summum gradum obtinuerunt. Nam clim omnes Virgilium ex heroicis 3c ediscant &imitentur & admirentur, nemo statium,nem Lucanii, nemo Silium Italicum,n5 solum legendos,sed ne nomionandos quidem putat.Ex Tragicis,quia solus Seneca fato quodam seruatus est, legitur aliquando propter necessitatem, quia nullus apud Latinos in eo genere scribendi reperiatur.Ex Lyricis solus Horatius Pyndaro pene par. Quare ita omnino statuendum est,eos tantumodo & poetas nominandos de nunquam de manibus deponendos,qui propria aliqua laude fulserunt. Eode modo de pictoribus, quorum etsi tanta multitudo fuit, fuit etiam cuiusque in suo genere laus propria, ut in eo prae is

staret caeteris,quod tacite etia affirmat Cicero, clim ait: Quorum tanta multitudo fuit, tanta in seo cuiusque genere laus, ut clim summa miraremur, inferiora tamen

probaremus. Na qui horrida pictura delectabantur, euqui in eo genere excellentior videbatur,commendabat: qui inculta, qui abdita, qui opaca simili ratione abii atq; alium in ea re summum. De reliquis artibus nihil dico,

223쪽

INTERPRETATIO. 22s eam n5 ad delectationem, sed ad necessitatem Inuentae

excultaeque sint,quibus etiam Horatius cocedit me di critatem. Summos autem poetas ,& non mediocres appellat Horatius, qui aliqua propria laude fulserunt, eum in aliqua re principem locum tenerent, ut alius alia de causa probaretur: quod ita intelligendum est, ubi plura niteant in carmine. Nam aliter semel, aut bis tantummodo lammu in toto opere derideremus: ut infra seipsum Horatius explicans attestatur. Quare cum comuniscosiensius, & iudicium teporis in rebus omnibus optim & verissimum esse soleat, Horati j sentetiae potius assentiendum videtur, quod a teporis iudicio minime discrepet. Neque vero est existimandum , expertem iudi-cij fuisse Ciceronem,ut mediocres poetas laudauerit:sed clim intelligere e summum quiddam esse, quod his, qui persectam eloquentiae laude spectarent,in eo libro proponeret , deterreri neq; Brutum ipsum, ad quem scribit, neque alios a facultatis oratoriae studio voluit. Itaque etiam mediocria laudat,idque non in poetis soldm,sied etiam in reliquis artibus. Non bomines, nom dij, noueoncessere lum sunt qui singulis verbis propriam tribu- aut significationem, ut homines audientes intelligant, deos depictos in atriis: columnas autem pro ipsis atriis,

in quibus poemata defigebantur, illud Iuvenalis affe

rentes:

D Frautonis platani eonuul que marmora clamantis Semper O assiduo rupta lictore columnae.

Ego per amplificationem dictum putauerim, ut Intelligatur, neminem omnino cocedere poetis mediocritatem. Eade ratione dixit Plato in Euthidemo,ipsas Lycei columnas conclamare, plaudere, gestireque visas fuisse. Et M.Tullius in oratione pro Marcello, parietes Caesari gratias agere gestisse. Vt Iratas inter mensas Θ bonia disrara) Probat exceptionem per similitudinem, non dati scilicet mediocritatem in his rebus,quae ad delectationem, non autem ad necessitatem comparate sunt. Na

224쪽

21ς DE ARTE POETICA

summa illa esse oportet, aliter praestat non adhiberi. Ita& poema,cum ad voluptatem conscriptum, inuentum aq te sit,aut omnino in summo eruditionis & excellenti gradu illud esse debet, aut omnino non esse. Nisi enim huiusmodi lit,minime laquam mediocre tolerabitur,sed tanquam infimum pro nihilo reputabitur. Omphonia discors) Hoc est,dii nans consonantia. Vtitur autem eo antitheti genere, in quo adiectivum nomen opponitur substantiuo,ut apud Virgilium pinguis arista, apud Ho ratium insaniens sapientia, strenua inertia,apud Ovidiuconcors discordia. Cratas ister melios Delicatiores,d sumptuosiores. atque ideo quae in illis ad augendam voluptatem adhibentur iucundissima esse debent, aut non

apponi, cam & sine illis gratae iucundaeque sint. Me

erassum unguentum Mos enim erat apud antiquos in c5- uiuiis haud discumbere, nisi unctos. Quare unguenta quae ad hoc adhibebantur, leuiora esse oportebat,no autem crasitora, & male olentia. Nam huiusmodi non parum conuiuas offenderent. Quod autem Romanis ungedi antequam accuberent,mos fuerit, Ciceronis verbis probatur de Mamura: non mutauit, unctus est, accubuit. Crassum Odore obtuso,& non satis acuto. Acutiora autem redduntur vn guenta costo, amomo,ut ait Plinius,

rae maxime nares feriunt. Papauer ) Plinius ait canidum papaueris genus esse, cuius semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos edebatur,sed oportebat mel illud notardoum,quod erat pessimum,sed persectissimum esse. Erat aute Sardoiam pessimum propter herbas amariores, de quibus Virgilius:

M Imo ego Sardois videartibi amarior si rebis. Inter mensM Hoc est, inter unam & alteram mensiam

Nam papauer tostum cum melle in secunda mensia apis ponebatur, ut iam ex Plinio demonstrauimus. osseudunt Quia imminuunt mensarum iucunditatem.' a poterat duri erua siue sis , Ratio offensionis. Neque enim ad necessitatemsed ad deIectationem conui- Mantium,& ad pompam adhibebantur haec huiusmodi.

225쪽

INTERPRETATIO. 22 Sis anImis natum, iuuent Imque poema iuuaudis P Redit ad rem ad poema ipsum deducens similitudinem. Ait auteillud, si paululum a summo discesserit, ad imum vergere: cum non ad necessitatem,ut reliquae fere artes sed ad animorum oblectationem natum inuentumq; sit. Ex his igitur Horatij verbis colligere possum', poema ab omni parte venustum,decens,doctiimigraue, elegans esse debere,ita ut omnia in eo sint summa, nihil mediocre, aut tenue. Iumandis) Ad delectationem, non autem ad vitalitatem referendum est, quemadmodum , supra, Iuuar, aut impellit ad iram. Si paulum summo discedit, vergit ad imum in Non enim tanquam mediocre toleratur , indvergit ad imum. I

Ludere qui nescit, campestribus ab tinet

armis:

Nessisse risum tollant impune Coronae. Qui nescit , Persius tamen audet Angere. quidni' Tiberi ingenuus,praesertim censium eque frem Sumar nummoru, Pilioq; remotus ab omni. Tu nihil inuita dices facies e Minerva. Id tibi iudiciu es, ea mens.siquid tame olim Scripseris,in Metj descendat iudicis aures, Et patris, nostra , nonumque prematur

in annum

Membranis intus positis delere licebit Quod no edideris:nescit )ox missa reuerti.

226쪽

213 DE ARTE POETICA

deberet, scilicet no mediocria,& tolerabilia,sed in silmmo gradu positarcam ad delectationem, non autem ad

necessitatem reperta sint.Nunc breuite r explicat ratio nem huiusce rei consequendae. Consequemur autem, ut

praecipit, si nihil nisi prius artis illius praeceptis penitus

cognitis,atq; perspectis, hoc est, si nihil invita Minerua fecerimus, si facta imma cum diligentia, & studio vel nos ipsi perdiu cosiderauerimus,vel doctoribus tradid rimus emendanda,semper aliquid mod4 addetes, modo detrahentes, quemadmodum illis videbitur: si denique post refrigeratum inuentionis & compositionis ardorem,quae scripsimus diligentius repetita tanquam lectores,perpenderimus,non tanquam authores. Utitur autead probandum,nihil invita Minerua faciendum, inductione a simili, more Socratico Sc Platonico, quasi eos reprehendens,qui cum poeticς facultatis penitus ignarisnt,tamen audent versius componere. Inductione vero

hoe modo δe forma ordinabimus: Ludere qui nestit capestribus abstinet armis: indoctus pile abstinet 3e quieta est a pila: indoctus disci abstinet a discor indoctus trochia trocho. Et hoc, Ne spisse risum tollant impune coronς. Eodem modo de qui poeticae artis ignorant rationem, abstinere debent a carminum compositione, nisi se pariter velint a lectoribus, vel auditoribus explodi, ac de rideri. De hoc genere argumetationis plura M. Tullius primo libro de Inuentione,de qua aliquid ex ipso video tur repetendum,ut plane perspiciamus, an optime executus sit Horatius hoc genus argumentationis in hac reprobanda. Inductionem igitur definit esse orationem, qua rebus no dubiis captant assensione eius qui cum instituta est, quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedares propter similitudinem earum rerum quibus assensit, probetur. Huic argumentationi tria simi necessaria: primum ut illud quod inducimus per similitudine, sit eluta modi,ut sit necesse concedi deinde illud cuius causico firmadi fiet inductio, videndu est,ut simile his rebus sit, quas res non dubias ante diximus: extremum autem

227쪽

INTERPRETATIO. 22

aut taceatur Oportet,aut concedatur. aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda est similitudo earum rerum,quet ante concessae sunt,aut alia inductione utendum: si conis cedetur,concludenda est argumentatior si tacebitur elicienda est responsio ,aut quoniam taciturnitas imitatur consessionem, pro eo,ac si concessum sit,concludere oportebit argumentationem. Ita fit genus argumentandi tripartitum: prima pars ex similitudine constat una,pluoribusve et altera ex eo quod concedi volumns, cuius causa similitudines adhibitae sunt e tertia ex conclusione, quae aut confirmata concessionem, aut quod ex ea con sciatur,ostedit. Haec omnia adhibet Horatius in hac inductione. Ait enim: si ludere qui nescit pila, abstinet a pila,si indoctus disci & trochi abstinet a trocho & disco,

nonne debet & qui artis poeticae rationem ignorat,abstinere a carminum compositione λ si igitur debetitu nichil in uita dices faciEsve Minerua. Prius itaque similitudines affert: deinde illud, cuius causa similitudines adhibitae siunt:vltimo conclusionem .sed illustrat ornametis nudam argumentationem. Addit enim similitudinibus rationem, dum ait: Ne spissae risum tollant impund coronae. secundam partem ornat subiectione,& ironiar subiectione, dum se ipsum interrogat, interrogationI-que subiicit tesponsionem: ironia, dum huiusinodi homines deridens ait. Quidni 3 liber & ingenuus adhibet& conclusionem deducens inductionem ad rem per apostrophen. Hoc genere argumutationis utitur saepissime Horatius, ut in epistolis etia de eade re sub his verbis:

,, Non audet, nisi qui didicit dare,quod meditarum em, , promittunt medices,tractant fabrilia fabri. M Scribimus indocti ,doctίquepoematapamm. Et in Sermonibus etiam ,quamuis in re obscoena: ,, Num tibi eum fauera urit sitis, aurea quaeris , Pocula ' Num esuriens fassidis omnia praeter ,, pauonem,rambumque ' Tument tibi eum inguina,num sis Amida, aut τerna spraeso puer, impetus in Dem

228쪽

23o DE ARTE POETICA

is Continuo fiat, malis tentigine rumpi'Ludere qui nescit Quos ludos intelligit,enumerat insequentibus: quod enim generatim dixit, mox nominatim subiicit. Campestribus absiliet almis ) Arinorum

nomen aequivocum est,atque ideo nominibus adiectivis distinguitur. Nam si dicas arma Cerealia,ea intelligere oportet, quae ad panem conscicdum spectant, arma rusticorum pro instrumentis rusticis, arma campestria pro instrumentis quibus in campo Martio iuuenes utebantur. Quoties vero non addimus nome adiectivum semiser in excellentiori parte sunt accipienda, ut arma mi-itaria intelligamus. Campestria vero arma, pilam, discu& caetera huiusnodi intelligit, quae mox recenset. Discus est moles rotunda, vel saxea, vel plumbea, vel ferrea, cuius iactu apud Romanos iuuenes inter se

certabant in campo Martio in sublime, vel in longum iactantes: unde in Odis de Sybari, ,, Neque iam liuida gestat armisis Brachia saepe disco, G Saepe trans nem iaculo nobilis expedito. Ochi Instrumenti lusorii genus, quod latine rota dicitur,quq ut ait Acron, a ludentibus pueris scutica as batur, de qua & in Odistis Nescit equo rudis., Naerere ingenuus puer, ,, Vmarique timet ludere doctior, Seu Craeco iubeas troebo, M Seis malis vetita legibus alia.

Tangit autem tria ludorum genera robustioris aetatis. Vt discum, puerilis, ut trochum, communis & pueris &robustioribus, ut pilam. Guiescit omnes enim i3 lusus in continuo motu corporis versantur, atque ideo qui ab hoc ludorum genere abstinent dicuntur quiescere. Ne spissae risum tollant impune coronae Ratio enumerati nis propositae, quare ludere qui nescit,campestribus ab instinet armis. Impune)Hoc est sine stultitiae infamiae,el reprehensione. Qui enim absque ulla ridedi causa risum

229쪽

emittunt, stultithe infamiam subeunt, cum in huiusmodi hominum ore risum abundare videamus, ut est in prouerbio. Spissae Grava Eadem elocutione spissa theatra dixit in Epistolis. mersius tamen audet gero Quasi per indignationem admiratur, quid sit, cum Omnes ab his rebus, quas nesciant penitus abstineant &quiescant, qui tamen versuum rationis ignari sunt, versias audeant confingere. Quidni ) Quasi dicat & cur non audeant fingere si liber est, si ingenuus, si diues, si summae dignitatis & probitatis haec autem ironice dicuntur ab Horatio,quasi velit inserre,minime in liberi te, in ingenuitate , in opibus, in dignitate, in vitae morumque integritate fingedorum poematum ratione , sed in ipsa ratione doctrinae esse repositam. Videtur autem Horatius locum illum Platonis adumbrasse in Protag ra,cum Socrates ait,Video igitur quando concione congregata aliquid de aedis cando deliberare vult ciuitas, aedificatorum consilium expeti, 3c cum de nauiu fabrica, fabros nauium accersiri. Quod si quis alius de artis illius opere consultare pergit, quem eius artis expertem esse putant , clarissimus aliis in rebus sit licet, ditissimusque& nobilissimus nihilo tamen magis admittunt, sed exiis

bilant exploduntque. Liber ingenuus praesertim cen-f- equestremsummam nummorum Quod attinet ad bona fortunae. Vitioque remotus ab omni Quod atrinet ad bona animi.Est autem liber & ingenuus is, qui statim utinatus est,liber est, siue ex duobus ingenuis matrimonio constante aeditus est,sive ex libertinis duobus,sue ex altero libertino & altero ingenuo. Praesertim census num in

morum fummam equesrem Hoc est, quadraginta millia

sestertiuin.Vnde in Epistolis, ,, Si quadringentis sex, septem millia desunt, Plebs eris. MDe quare supra copiose disputauimu . Tu nihil invita diras jaeissme Minerua Concludit inductionem triplici

similitudine probatam, quas dicat faciat quisque quod velit,con fidat propria libertate, ingenuitate nobilitate, P. iiij.

230쪽

2J2 DE ARTE POETICA

opibus, integritate. Tu autem etsi liber, etsi ingenuus. risi clarioribus ortus paretibus,diues, integer, & ab om ni vitiorum genere remotus, nihil inuita dices faciesve Mineruar hoc est, nisi posi ideas rationem artis poeticae optime perceptam, quae hoc in loco Mineruae nomine continetur,clim Dea omnium artium doctrinarumque putetur inuentrix. Dires Quod attinet ad versuum copositionem. Facies) Quod attinet ad reliquas vitaractiones, siue utrumque ad carminu copositionem. Vnde 3c poetae απυ του ποιων, hoc est,a faciendo per excel-Ientiam quandam dicti sunt. Id tibi iudieium est, ea mes Qua si dicat scio te omnino ita sentire,nihil esse inuita Minerua dicendum atque faciendum. Hoc vero perparenthesim dictum est. Siquid tamen olim)Etsi ita existimas, inquit Horatius, nihil esse invita Minerua scribendum: hoc est,nisi prius artis poeticae praeceptis penitus cognitis atque perspectis, etsi ad eius rationem iam es optime consormatus: si quid tame olim scripseris, in Meo iij descendat iudicis aures & patris & nostras, non umq; prematur in annum membranis intus positis. Illud auo tem,olim,hoc loco futurum tempus designat, ut apud Virgilium, ,, Huueto olim coelo spoliu orientis onustamis Accipies. Et alibi, , Atque bae olim memIuisse iuuabit. Iu Metii deserendat iudieis aures Hunc Metium nonnuuli Metium Tarpam appellatum volunt, de quo & alibi,

iudice Tarpa. Horum opinionem nec affirmare,nec refellere in animo est, clim nusquam adhuc de hoc Metio Tarpa legerim. satis est ex verbis Horati, diligentisiimum & seuerissimum iudicem carminii fuisse, non ignorar; AEt patris) Poetam enim fuisse declarauit Horatius,elim supra de eo dixit,

, , o maior iuuenum quamuis O voeepaterna, , Fingeris ad rectum G pertesapis.

tat nosti s Non est arrogantis, clim prius Metium,

SEARCH

MENU NAVIGATION