Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tamen naturam ipsam arte subegit: nam eum vitio linguae quodam laborasset, arte et studio superavit, humerique motum inconcinnum ensis acie cohibuit, novo quodam singularique miraculo, quod animum iis addere debet, qui haud optima natura utuntur. Hujus etiam exemplo nos naturam arte Vincere Posse plane compertum est. Ille enim qui primum inconeionem sibilis et convicio Venerat, Omnium Saeculorum prineipem Oratorem faciIe excessit. Omnia ita industria et arte domuerat.

Huic Hypperides proximus et Estarnes suit, et

Lycurgus, et Dinarchus aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam, et, ut opinio mea fert, Succus ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in quo naturalis inesset, non sucalus nitor. Phaleraeus postea successit eis genibus, adolescens eruditissimus illo quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palestra. Itaque delectabat magis Athenienses, quam inflammabat. Hie primus inflexit orati0nem, et eam mollem leneramque reddidit; et Suavis, sicut suit, videri maluit,

quam gravis; Sed suavitate ea qua perfunderet animos, n0n qua perfringeret; et tantum, ut memoriam concinnitatis suae, non cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esSet a ditus. Cum hoc apud Graecos eloquentia pene inte mortua est: nullum enim postea laude aut memoria dignum oratorem .habemuS.

g. III. De Latinis oratoribus. Multi quidem apud Romanos, si Ciceroni credamus, oratores extitero; sed cum pauci ad nos por-

42쪽

. 5venissent, nomina Solum recensere possumus. Quid

enim nobis dicendum de Catone, quid de Crasso, quid do Antonio et Hortensio 2 sint isti laudati, sint

laudandis nos vero nullum de e0rum scriptis judicium proferre possumus. Novimus ollam alios ex Quintiliano, cujus verba hic referre nobis sat erit: Iaudat enim hoc modo et In Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam nimia etiam videatur: et consilii et animi satis: a nitore et jucunditato Ciceronis longe abest. Messala nitidus et candidus, et quodammodo praeserens in dicendo nobilitatem suam; viribus minor. Crius vero CaeSar,

si soro tantum vacasset, non alius ex noStris contra a Ciceronem nominaretur: tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatis, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat. Exornat tamen haec omnia mira sermonis, cujus proprie studiosus fuit, elegantia. Mullum ingenii in Caelio, et praecipue in accusando multa urbanitas. Inveni qui Calvum praeserrent omnibus: et Servius Sulpicius insignem non immerito famam tribus orationibus meruit. Multa, Si cum judicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus. . Sunt alii multi, quos prosequi l0ngum esset. Oratorum vero omnium facile principem dice- .mus Marcum Tullium Ciceronem, qui apud posteros id consecutus est, ut Cicero jam non hominis, sed

eloquentiae nomen habeatur. Nam mihi videtur Marcus Τullius, cum so totum ad imitationem Graecorum contulisset ut ait Fabius in eminxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, jucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus. est tantum, sed plurimas, Vel potius omnes

ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatis- .

43쪽

sima ubertate. Nam quis docere diligenitus, movere vehementius potest cui tanta unquam jucunditas adsuit P ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas; et cum transversum vi sua judicem serat, tamen illo non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus quae dicit lania auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec advocati studium, sed testis aut judicis adserat fidem. Cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi pos- .set, si uunt illaborata, et illa qua nihil pulchrius auditu est, Oratio, praesesert tamen felicissimam facilitatem. Hunc igitur spectemus; hoc proprium sit no-.bis exemplum: ille se profecisse sciat cui Cicero valde placebit. Post Ciceronis tempora, eloquentiae studium vel declinavit vel pene interiit. Adsuere homines qui re bis eIoquentiam docerent, re delerent, quare, nescio quo lato, ut jampridem in Graecia, sic postea Romae istis percussoribus eloquentia oblanguit. Ex istorum ludis Marcum Seneeam exiisse perspicuum e St, hominem et sapientem et elegantem, sed nimio studio m0llem: salibus aliquando frigidum, et in compositione saepissime fractum. s Multae in eo, inquii Fabius, claraeque sententiae; multa etiam morum gratia legenda; Sed in eloquendo corrupta pleraque, at lus eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno judicio. Nam si aliqua contempsisset, si parum concUPiS-Set, Si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum, quam puerorum amore comprobaretur. Plinium Secundum meliorem eloquentiam Coluisse non insiciamur, quod facile patebit Iegenii Pa-

44쪽

negyricum, quem ille coram Traiano habuit; studio tamen nescio quo delectandi, saepe vires illi desciunt et cum artem nimium sectatur, vera dicendi arto caret. Quintiliano nonnullas declamationes multi tribuunt, si vo illius magistri indignas, si vo numquam ab illo descriptas. Praetereundi sunt et Cornelius Fronto ot Aurelius Symmachus OratoreS, ita Vi Vam, . inconcinni inelegantesque, de quibus assirmare pos-SUmuS, siccum et asperum dicendi genus suisse. Sed do his hactenUS.

Demosthenes et Cicero. Demosthenis et Ciceronis virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem dividendi, praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversilas: densior ille: hic copiosior; illo concludit astrictius; hic latius pugnat: ille acumine semper, hic frequenter et pondero: illi nihil detrahi potest, huic nihil adjici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe et commiseratione qui dito plurimum asseetus valent .vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed ot nobis illa, quae Attici mirantur, diversa

Iatini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quamquam Sunt utriusque, nulla contentio est. Cerdenduin vero in hoc quidem quod illo et prior fuit et ex magna parte Miceronem quantus est, secit. Quintiliano Institu ι. Orat. lib. X.

45쪽

Eloquentia Sanetorum Patram.

Christianae fidei lumine recreatus orbis noVum quoddam dicendi genus, quod Romanae eloquentiae jacturam pensaret, optimeque mortalium saluti consuleret, Deo lavente, audivit. Νam ut a Graecis initium faciam, eloquentiae laude statim viguit Athanasi , quem Verborum perspicuitate, rerum copia, et mira argumentorum vi omnes commendant; Posteaque Basilius ille Magnus, quo nemo in perpes,onda oratione exquisitior, in amplificanda uberior, in exponenda vehementior. Nervis et argumentis convincit, incredibilique suavitate auditorum animos Imnit et capiti quare jure meritoque Demosthenem Christianum appellare possumus. Gregorius Nari angenus brevis et compreMaera Thucydideo more, angusto ambitu orationem c Strin gens, aeriter pugnat, attim et pereleganti stylo si ret, atque Verborum numerum sententiarum nUmero Pene consectatur. Orationes suas ad artis praecepta facili studio revocasse Videtur. Gregorium Nyssenum quoque Basilii Magni fratrem, oratorem optimum dicere velim, habet enim in Verbis gravitatem, in dicendo facilitatem, in sententiis copiam: nemini secundus est eruditione vel doctrina, multis anteferendus genuino styli splendore et concinnitate. Sed quis unquam Ioanne Chrysostomo Vel Vorbis disertior, vel sententiis densior, vel numeris gra tior, vel totius orationis complexione jucundior rquem non Solum Tullianae cloquentiae nuvium ap-

46쪽

pellarim, verum Christianorum Ciceronem. Sunt qui . nonnihil asiani ot redundantis in illo reprehendant; et

sit ita sane, dummodo omnes hoc unum Tullii vitium cum caeteris omnibus oratorum principis dis cendi virtutibus illum habere consentiant. Nos Grae-s cia Christiana patres atque oratores praeeipuos imis latione omni tempore dignissimos tulit; sive sermo-j nis candore, sive sententiarum et doctrinae copias laudandos: ut qui illorum lectione se expleverint, cloquentes, et Sanctae Dei Ecclesiae utiles suturos sperare p0Sse, et assirmare crediderim.

Latium quoque Christianum suos protulit oratores, Graecis quidem certa dicendi munditie si politiore elegantia inferiores, non tamen Vi, ac Sermonis doctrinaeque gravitate. Quis enim neget Minucium Felicem eloquentiae laudo praestitisse P Dialogus, quem ille inscripsit Octavius, puram et germanam, paucis exceptis larmulis, latinitatem sapit. Quis neget eloquentem fuisse Tertullianum, qui affricana, ita dicam, securi persutil, serit, evertit; virum omniliterarum genere eXcultum, quamquam asperum in eloquendo et incomptum; atque ob eam ipsam causam interdum subobscurum 3 Quis neget disertum aci eloquentem fuisse Arnobium, cujus libri adversus, gentes splend0re et elegantia norore ita mihi vident tur, ut praeter Lactantium, quem Arnobius audit i rem habuit, siFli cultu neminem huic praeserre aut sim 2 Lactantium vero Firmianum Hieronymus ipso Tullianae eloquentiae si uvium appellavit, verbis et i sententiis n0bilem, ut neminem post Augusti aetat tem habeamus, qui majori serm0nis elegantia, et nai liva quadam simplicitate niteat. Praeteream Stilpicium Severum, qui Supra Saeculi sui captum latinu

47쪽

Iintuitur, ut cum legens stantis reipublicae senatorem aliquem do divinis rebus disserentem audire videatur: et Cecilium Cyprianum qui, teste Lactantio, admodum multa scripsit in Suo genere miranda, erat enim ingenio facili, copioso et suavi, quaeque Sermonis maxima est virtus, aperto, ut discernere nequeaS, utrum ne ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an polentior in persuadendo fuerit. Sanctus Hieronymus vero laniam in eloquendo sa- cultatem habuit, ut omnes prope eloquentiae numeros expleverit: ci, si Erasmo credamus, non Christianos modo omnes Iongo post se intervallo reliquit, verum etiam cum ipso Cicerone certare videtur. Hilarium otiam, quem eloquentiae impetu atque rapidi late Rhodano similem dixerunt, et Rufinum et Ambrosium eloquentes ac disertos fuisse omnes facile latentur. Habet Augustinus suum qiioddam dicendi genus, quo propius Senecae, quam Tullio accedit, doctrina maximus, et cum paucis eruditione compa randus. Utinam meliore arte c0piam et rerum gra-Vitatem exaequasseti Leo et Gregorius Pontifices, ennomento Magni, doctrina, facundia et sublimitato quadam commendantur; sed allor interdum humilis et incomptus; alter saepe lumidus et fraetus ac suctuans a nitore incorruptao Iali nil alis nimium abhorret. Caelerum priusquam finem imponamus hoc monitum Volumus, Graecos anteferendos Latinis styli et locutionis gratia. Latinos quidem Patres eloquentiSSi-m0s cSse non contendimus; sed non tam voce ut dictione , quam rerum pondere et dignitate : horum tali nitas, si paucos demseris haud integra est, nee emunciae naris h0minibus semper probata.

48쪽

Da Italorum eloquentia et Oratoribu .

Gothorum aliarumque barbararum gentium irruptionem, undique ab Italia extorres humaniores litterae luerunt, quae postea C lo Uagno vindice, Romanisque Pontificibus bene adjuvantibus, barbariem paullatim exuere coeperunt, atque in tanta rerum perturbatione, veluti ex veteris latinitatis cineribus nova quaedam lingua enascebatur. Cum enim barbari latina uti oratione conarentur; nostri vero - barbarorum. voeabula in quotidiana sermonis consuetudine usurpat u 'innes elocutionis formulae et latinae voces ex tanta permixtione et propriari simi- sicasionem, et syntaxim et sonum pene amisero ita, ut diversa prorsus emerserit lingua. Quae.eum rudis quidem initio et informis esset, summorum hominum ingeniis exculta et perpolita, ad eum persectionis ac dignitatis gradum brevi pervenit, ut eum omnibus Euro 'ες linguis de principatu decertaro is posset. Decedissi, nim saeculo decimolertio extitit Dantes Aligherius, qui linguam non solum, sed eloquentiae et poesis genera omnia mirabili quadam magnificentia essormavit; ita ut ab ipsis incunabulis

italicus sermo splen dorem, gravitatem, et numerum latinae orytionis, simplicitatem et Atticismum graecae obtinuisso videatur. Dantes enim nulli magis quam Homero comparandus rerum inventione et copia; nulli magis quam Virgilio verborum delectu et potentia, inter oratores et poetas omnes emicuisse, immo et eloquentiae ac poesi ortum et exemplum dedisse assirmaro possumus. Nam ille novo naturae

49쪽

12 . veluti miraculo, coelum et terram ei inferos carminibus divinis complexus, tantum de se praestitit, ut humani ingenii modum excessisse, omniumque gentium admirationem et studium in posteris sibi con ciliasso dicatur. Quare cum virtutes ejus non aemulatione, sed intellectu tantum sequi possimus, unum prae aliis magistrum et ducem habere, hunc omni studio et totis viribus colere, qui caeteros longo intervallo post se reliquit, apprime debemus. Franciscum Petrarcam quoque italicae eloquentiae parentem alterum assirmarim, qui omnibus d cendi veneribus, et suavi quadam dulcedine linguam ditavit; sed cum majorem operam latinis litteris navasset, inter poetas solum aditumerabimus; dicemusque vulgaris eloquentiae ab Aligherio principem suisse Ioannem Boccaccium, qui et copia et elegantia, et longiori quodam orationis circuitu eum Lati- nis interdum contendere posse videtur. Utinam iste castigatiore stylo usus esset, neque libidinis et petulantiae magistrum se praebuisseti Ioannem Villanium simplicitato et candore Herodoto similem judicamus, italorum historicorum sa- .cile principem, qui et veritate, et genuinae eloquentiae mundilio nomen sibi conquisivit; et post hunc quoque longus ordo idem petentium decus venirct Posset, si nobis non do scriptoribus optimis sed de oratoribus sermo esset. Agamus igitur pingui Miner-Va, ut riunt, et ex oratoribus primiores excellentioresque, non omnes adamussim adnumeremus, neque

illos quorum elegantia parum caloris et sanguinis habet; sed scio verborum delectu et perspicuitate quadam continentur. Quis enim eloquentiae laudibus ornabii Beatum Iordanum, cujus oratio illa rata ni-

50쪽

. 13hil aliud quam felicissimam nudi talem praesesert Nequo hic nobis dicendum erit de illis, qui latinit

lis studio et amore abrepti romanum eloquium qu dammodo instaurare adnixi sunt, ita ut Leonis Decimi aetas, quid aureo Augusti saeculo invideret non habuisse videatur. Itaque praeteream Sadoletos, Palearios, Murelos, Biccios, Barbaros, Longotios, Sigonios, Manutios, aliosque sexcentos, et solum do illis, qui italici sermonis pulchritudine capti, recentis pene dicam latinitatis eloquentiam illustraverunt. Primus omnium ratione temporum habita, adest nobis Bonae ursus a Monlemagno cujus orationes ad populum Florentinum nervis et viribus valent; posteaque Petrus Bembus Venit, qui cum utramque Iinguam optime calleret nonnullas orationes italicostylo descriptas reliquit, quae Ciceronis imaginem quamdam referrent, nisi imitationis studium saepe eloquentiae vires infringeret. Ioannem Georgium Τris- Sinum, Polum, Commendunum, et Guidiccionem oratores fuisse assentiamus; vel ubertate vel rerum pondero vel copia argumentorum, Vel storibus dicendi; nec inficiemur inter bonos oratores recensendos esse Bartholomeum Cavalcantem, Scipionem Ammiratum, Paulum Parutam: quamquam hi omnes

vel parum pressi, vel nimis redundantes, vel aliquando incompti, vel interdum etiam nimis verborum solliciti judicarentur. Inter caeteros, doctorum hominum consensu, eminuisse fatemur Alberium Lollium, qui tamen et ornatu nimio, et quadam Ve borum luxurie saepe frigescit; et Speronem Speronium, qui dedita opera periodi structuram ita con- secit, ut paribus complexa verbis oratio plerumque numeris iisdem aures adimpleat, atque lectoris ani-

SEARCH

MENU NAVIGATION