Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

mum quadam molestia eonstringat: deniquo Ioannem Casam, quem nostrorum oratorum principem esse Itali omnes uno ore consentiunt. Nemo enim illo copiosior, nemo beatissima siuiditate exomatior. Mirabili exorditur arte, dividit, narrat, 'probat, refellit. Hic unum sibi imitandum Ciceronenile proposuit, et tantum ingenio polluit, ut aliquando. morationes perlegens, Ciceronem ipsum exavdir centem pro rostris credas. Aliquando tamen mriatur, et OV eam ipsam peccat imitati eiu dum vestigii sullii ingredi semper imitationius

demonstrat, saepe frigidus, arte detecta, et oviail; ita ut ab eodem, peno dicam, sonis et vilia et virtutes hausisse videatur. Persectus tamen ora. tor haberi potest, dummodo servilitatem illam imitationis, quao interdum illi obfuit, cauto scirigerque caVeamus. Commendare possem et debereti Bernardum: Davangatum, Benedictum Varchium, tum Tassum, Salviatum, Salvinium aliosque milius qui postea vixere ei eloquentiae laude viguerunt; sed cum . hi academico quodam modo oratores non in con-ei0num tempestati- , sed in umbra cito in Iudo se exercuerint, elegantes ac diserios persaepe suisse, non tamen persectos oratores assirmabimus. Νune venio ad illos qui sacram eloquequauin Italia coluero, et qui omnibus aliis praestant ove doctrinae sanctitate, sive eloquentias ubertates n0d enim historiam retexere, sed exempla quaedam aula oculos ponere in animo est. Horum primum esse. Omnes consentiunt Paulum Segnerum qui ex Sui sae culi ludibrio emergens, sacram eloquentiam Si Ve re

secit, sive reue'ic Nam in illo et Magni Basilii at . ticum Iem . Gregorii Nagiangoni com

52쪽

pressionem atque Sublimilalem, Chrysostomi denique felicissimam copiam ac lacilitatem invenies. Omnes Oratoriae virtutes in illo reperiuntur. Perspicuus in narrando, in pugnando acerrimus, in commovendo ardens. Assectus omnes Vel illos miles, vel h0s concitatos in sua potestate retinet. Nihil est tam dissicile, quod argumentis non Vincat, nihil iam vulgare, quod verbis ac Sententiis non illusiret. Noli enim pluvias, ut olim Pindarus ait, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono qu0dam proVidentiae genitus, in quo tolas vires Suas eloquentia experiretur. Quod si aliquando aetatis suae vitiis indulgere videtur, ignoscendum sane h0mini, cujus ingenio ab irridendis et inanibus nugis eloquentia emergens, ad pristinum dignitatis gradum pervenisse videtur.

Franciscus Cassinius Segnerum imitatus, novam concionatoribus Viam stravit, laudemque Summi oratoris sibi peperit, evangelica quadam liberiale insignis: idem energia, ut Graeci dixere, et facili.cultu

orationem acuit.

Joannem Granellium, Quiricum Rossium, Hiero- nTmum Trentum, Iacobum Bassanum inter concionatores bono jure laudaverim, quamquam omneS imitatione Segneri virtutes assequi non potuerunt. Hos, me judice, antecellit Hieronymus Torniellus, ornatus et ardens, in descriptionibus evidens, Verborum et actionis genere caeteris commotior. Is tamen nimium imaginationi tribuisse videtur, poetis quam oratoribus assinior. Veninium, Pellegrinium, Turchium, Luinium, merito esseram encomtos dicam tantum Pellegrinium et Veninium stylo nimis elab0rato orationem soruisse, Turchium vehementem, c0mpressum, et quasi Phil

53쪽

sophorum more disputantem, nescio quid Gallici sapore, exemplumque, ita Vivam, periculosao orationis praebere saepius enim de humanis civilibusqne robus quam de divinis disserit) quod vitium maximum

in sacro oratore plane assirmarim: Luinium ambitioso quodam verborum ambitu orationem saepe circumducere. Quod si de recentioribus quoque nobis dicendum sit, amrmabimus aetate nostra homines Vel sublimitatis amore, vel novitatis studio, saepe nubes et inania captare; alios magis verborum quam rerum sollicitos, inanem et frigidam orationem reddere, alios verborum cura posthabita, incomptam et rudem, et pene dicam balbutientem eloquentiam adhibere. Nec desunt qui ex academiae umbraculis sacrae eloquentiao sontes deducere studuerint, vi pro- sano quodam ausu Vim omnem et nervos et uentiae inIringere; quibus hoc unum dicemus, sacri e-ciotiatoris ossicium esse, docendo animos hominum

salutari assectuum commotione perstringere, pietate imbuere, divinaeque charitatis sammis accendere, iquod quidem nemo praestare poterit, nisi et ipso ad dicendum ardens. et finflammatus accesserit.

54쪽

Ouid est Eloquentis 2

R. Est lacultas apto dicendi, ut quod oratio nostra postuIat id facile assequatur. Dicitur facultas quia facile dicunt qui hac instruuntur: apte disendi quia in hoc praecipue vis omnis orationis sita est: denique ut id quod posιulat oratio assequatur, quod hic eloquentiae finis est. Quare optime Tullius nihil aliud esse eIoquentiam affirmavit, quam Sapientiam ipsam copioso loquentem. Sunt qui definiunt eloquentiam artem dicendi apposite ad persuasionem : Belle quidem, cum officium oratoris sit ad

persuadendum dicere accommodate. Sed cum non solum oratoriam verum etiam artes scientiasque omnes eloquentia complectatur, potior nobis ea visa est definitio quam proposuimus. Quomodo diei potest eloquentiam artes scientiasque Omnes eo leeti Τ'B. Quod in artis cujusque et scientiae praeceptis eloquentia dominatur, cunctasque res ornat. In epistolis familiaribus, in disputationibus philosophicis, in historia locum eloquentia oblineis dicentemque de

quaque arte vel scientia optime adjuvat. Quare nos antea tres esse orationis fines docuimus, nempe docere, delecιare, movere, idest suadere. Eloquens igitur erit is, qui cum aliquid docere velit, doctrinam accommodate praebebit, cum delectare, delectationem, cum denique movere, suasionem. Delectare pOSSumus Si sententias, ac imagines, verbis selectissimis expressas figurisque exornaias in medium prosera-

55쪽

mus: docere, si argumentis ei testibus convineamus; suadere denique, si assectuum titillatione, et perturbatione quadam voluntatem impellamus. Quid disserunt inter se eonvincere et presuadere ΤR. Hoc disserunt quod convincamus ratione et argumentis, persuadeamus motu et impulsu. de convincere proprie pertinet ad intellectum, persuadere vero ad asseclum et voluntatem. Convincimus docendo , eoque oratio plus habet argumentorum: persuademus inflammando, as propterea plus habet caloris. Convincendo assequimur ut auditores sciant quid facto opus sit: persuadendo ut velint et amdeant; quare persuasionis partes sunt veluti saces ad inflammandos animos, ut rem bene, idest ad oratoris Voluntatem agant. Potest oratio id sibi tantum proponere ut convincat; potest ad suasionem quae proxima est accedere. Sed hoc custodiendum in primis est, ut cum ad persuasionem processeris, MIeargumentis sit confirmata. Nihil enim assectim perturbat, nisi antea comprobatum sit; neque oratio ulla persuadere homini aliquid potest nisi antea convicerit. Convincere ergo prima persuasionis pars erit in qua multum elaborandum est: saepe enim accidit ut voluntas urgeri non possit quum adhue ambigat intellectus. Num eloquentia ab arte ortum duxit pB. Νon ab artificio eloquentiam sed ab eloquentia artificium natum esse salebimur. Cum enim homines animadvertissent quosdam oratione quod vellent assequi, sermonem illorum ad artificium traduxerunt. Omnes homines cum aliquid magni momenti agunt, copiose et eloquenter, natura docente, fgunt, et istorum observatione ars orla est. Quare nos na

56쪽

turae ipsius vestigia sectantes artem . docemus, quae nihil aliud est quam ipsa docens natura a qua recedere nefas est.

. Potestne in partes eloquentis dividi Τ .

R. Potest in partes veluti gradus dividi , prout dicentis finis erit. Prior gradus est cum delectatio-

nis causa orationem habeamus: hoc enim eloquen-

tiae genus quod in voluptate moratur infirmum ac tenue dicemus. Quamquam autem Voluptatis causa dicamus, aliquid utilitatis oratio prae se ferre debet: ' quidquid enim inutile est, spernendum eSt. HujuScel modi sunt praelectiones academicae, sabulae , nar- rationesquo ex ficto compositae, in quibus etsi omnia ad delectandum sint accommodata, tamen nisi aliquid succi et saporis habeant, insulsa et nullius ponderiserunt. Ornatu itaque verborum et imaginibus delet clationem, sententiis utilitatem quamdam asserre debent. Seoundus orit gradus eloquentiae cum ad docent dum vel convincendum aggredimur, in quo sorensis eloquentia maxims versatur. Nihil enim hodierno judiciorum more sibi proponere potest orator, quam sive accusationis sive defensionis veritatem comprobare, ita ut judex argumentorum vi con incatur. In quo non parum artis inest, cum non solum invenire et disponere, sed etiam inventa exprimere et exornare oporteat. Eloquentia etiam quae in. docendo consistit hoo loco collocanda est: praeceptis enim et ordino lucido t0la continetur. Tertius sublimiorque gradus eloquentiae est cuml ad suasionem orator contendic Postquam enim argumentis rem comprobavit, instammatis assectibus id conatur ut voluntatem audientium nectat, et ad so

57쪽

trahat, in quo maximus est orationis triumphus. Nam hic non exorare sed dominari videtur oratio, quae nisi magnis ingenii animi quo viribus sussulla sit hodassequi nequit. Magnos enim assectus ab oratoro inauditores descendere quodam naturali et prono alveo videmus, vivasque voces imis pectoribus inhaerere, ita ut eloquentis dictum audientium animos ad se ra- .piat. Quod certe evenire non potest nisi inllammatus et ardens orator ad accendendos auditorum ab sectus accedat.

g. I. l

Quaestionem esse vel infinitam τοι finitam. Quotvleae est quaestio quae oratori ad dieendum proponi potest R. Duplex. Alia est infinita seu universalis, alia finita seu singularis. Quaestio infinita quae vocatur etiam thesis ea est quae nullis alligatur temporis, loci, et personae circumstantiis: ut si quaeratur generatim atque universo: Sitne bellum gerendum, set puae facienda. Quaestio finita, quae etiam vocatur hypothesis, et

cau3a, Sive controversia, ea est, quae universalem quaestionem restringit, ac revocat ad certas quasdam personae, temporis, loci, reique circumstantias: ullsi quaeratur: Sitne hoe anno nobis pax facienda, iis quae ab hostibus feruntur legibus ac eo uionibus rQuomodo dividi possunt quaestiones sive infinis sius finiιas sint Z

58쪽

21 R. Quaestio sive infinita sit sive finita dividitur

quadrifariam. Primo in quaestionem cognitionis et aetionis. Quaestio cognitionis ea est, quae instituitur solius scientiae gratia: ut in Quas sit causa defeetus solisy - Sitne terra major quam luna Quaestio actionis ea est cujus finis est aliquid emcore: ut in In Isteat sim vi repellere 2 - In inimisis sit ignoscendum 7 Praeterea quaestio vel est prineipalis, vel ine dens. Principalis dicitur ea, quae praecipue Venit in controversiam; incidens Vocatur quae tractatur propter aliud. Ila in Ciceronis oratione pro Sexto Roscio principalis haec quaestio est in In Sextus Roseius oeciderit Patrem Incidens in In parricidae quiete somnum ducere post eaedem patris

De statu causae.

Quid est status eausae pB. Status causae est id quod et orator praecipuo sibi obtinendum, et auditor , vel judex spectandum maxime intelligit. In hoc enim causa consistit. Quare necesse est ut orator statum proprium ac defini-lum sibi proponat, illumque continuo ante oculos habeat. Nam qui sine lege vagatur, nil certi sibi Statuens, neque orationis, peno dicam, ictum dirigit, nullum fructum dicendo percipit. Auditor enim aciem oculorum mentis eo intendit, omnia perpendit, animoque reponit, et delectatione quadam recolid. Q

59쪽

uotupleae est causae status

R. Triplex: 1 eonjecturae, 2 finitionis, 3 qualiιouis.

In his Cicero omnia quae aut in controVerSiam, aut in contentionem venire possunt contineri putat, nempe se sitne quid sit - quale εiι factum. Conjeeturalis causae status is eSt, in quo quaeri- . tur, et conjici debet an factum sit: ut in Oratione Ciceronis pr0 Coelio quaeritur - Utrum Coelius Se num Clodiae paraverit. - Definitivus is est in quo

quaeritur et definiri debet quid sit quod factum est: ut in Tullii oratione pro Plancio, αα In laraitio pecuniae facta ab ipso sit ambitus. - Qualitatis denique is est in quo quaeritur quale sit id quod factum esse

constat: ut in oratione Τulliana pro Milone quaeritur in Iure neene Milo Clodium Deciderit. Quid observandum est in statu ca ae ramum-endo pR. Hoc primum, ut nihil dicat orator eui non insit ratio, et quo judicium reseratur, et quod reni maxime contineat. Deinde etiamsi pro cauin multa dicturus sit, eo intendat ut quid maxime auditoribus liquere velit declaret. Denique si eligendi sa- cultas datur, argumentum praeserat in quo ut sinis

sic status sit minime communis: quo et aventionem auditorum novitate, et animum melius eaptabit. Cum igitur Tullius. de Orat. lib. 2. 27. iaccepto saugae genere et cognito, rem remetiare coepi

nihil prius constituo, quam quid sit illud quo mihi

referenda sit omnis illa oratio, quae sit propria quae μεtionis et judieii: deinde illa duo diligentissime considero, quorum alterum commendationem habet no-

stram, aut eorum quos defendimus . alterum est aG-

conmisdatum ad eorum animos, apud quod distinua,

60쪽

- 23 ad id quod volumus, eommovendos. Ita ratio omnis dieendi tribus ad persuadendum rebus est nixae ut probemus vera esse ea quad defendimus: ut eo illemus nobis eos qui audiunt: ut animos eorum, ad quemcumque cau3a po3tulabit motum, vocemus. S. III. De diversis orationum. generibu3.

Quot sunt orationum genera' n. Quamquam non ut singulae artes certis finibus eloquentia contineatur, sed ubique longo lateque dominari possit, tamen quon iam hoc loco oratorem Praesertim instituendum suscepimus, de illa eloquentiae parte, quae ad artem oratoriam attinet, breviter lucidoque ordino loquamur. Cum itaque oratoris ossicium sit dicero de his rebus quae ad civilem vilao usum pertinent, et moribus ac lagibus sunt constitutae, tria causarum genera in quibus orator versari potest, esse statuemus: nam ex Cicerone et Fabio quos magistros assumpsimus, facile patet, omnes quae haberi possunt orationes ad haec tria dicendii genera reVocari, nempe 1. ad DemonstratiVum, cujus sinis honestas est: 2. ad Deliberativum, cujus sit nis utilitas: 3. ad Iudiciale cujus est sinis justitia.

i cur veterum divisionem his sequuti sumus i R. Mirabitur sortasso quispiam me ab illa, a re- . centioribus proposita, divisione, quam et ipse alibi sum Sequutus, nunc abhorrere: cui ego facile rei spondebo, me tantum ab illa abhorruisse, quod no-i his non in senatu, neque in principum civium coetu,

i neque in popularibus concionibus loquendi unquam

SEARCH

MENU NAVIGATION