Commentatio de Euripide philosopho

발행: 1888년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

hominibus cum diis non esse pugnandum λ), sed hos potius missis aeutulis moditationibus simpliciter esse reverendos. Quae ex his omnibus non sine veri specie colligi possunt paucis complectar Euripides prope usque ad quinquagesimum aetatis annum a religione populari parum dissensisse sidetur; aut si jam tunc singula quaedam ei minus placerent, tamen nondum ita animum commovebant ut fidem labesacharon et palam enuntianda esse ei viderentur. um Vero, primis circiter bolli eloponnesiaci annis manifesto de religione dubitare, deο-rum antiquorum naturam imperfectam indignari, fabulis mythologicis fidem denegare coepit qua via cum pergeret, exceptis quibusdam temporis spatiis, per amplius Viginti annos eodem fere animo in vulgares deorum notiones fuisse videtur, donec ultima vitae aetate eos impugnare desiit.

1. De Euripidis indole. Ρerlegentem vel tenuia ostimonia ' veterum de Euripidis vita

non potest quin occupet persuasio eum a poetis aequalibus, iis praesertim qui aetate paulo superiores essent ingenio fuisκε diversissimum. Desideratur in illo animi bene temperati aequitas, cultus absolutus conηensusque perfectus omnium mentia corporisque acultatum, quibus omnino antiqui homines et in poetarum numero ante omnes Sophocles excellebant. Quae harmonia consummata naturae et sermae, qua uniVerse circumscribitur illud quod classicum vocamus, sive in artis monumentis apparet, sive in singulorum hominum animis sive in institutis moribusquo totius aetatis, quum semel est dissoluta,

1 Panoissimi loci in his omnibus sabulis, quibus lenissime et verecunde reprehenduntur intra explanandi erunt. 2 Quorum qua plurimam habent fidem supra brevi summatio collecta exposui.

32쪽

frustra revocatur. Si hoc principio posuimus, multa in Euripidis imagins intollectu saciliora ont 3.

Omnia enim quae ad corporis cultum pertinent, quaeque apud antiquos homines non solum in puerorum educatione sed per totam vitam tantam habebant vim a nostro postponuntur mentis

et ingonii ruditioni. Ipse sane in juvontute athleta fuit, sedo oraculo jubent et patro tum mox relicta gymnastice mentis excercitationibus totus vacare coepit, quibus qui emineat eum multo magis honorandum esse quam qui corporis robore insignis sit, Dequenter testatus est ). Nec gymnasia modo vilipendebat sed neque ad rempublicam umquam accessit. Cuius rei causa prosecto non inde repetenda est quod patriam nihil curaret Variae enim sententiae passim prolatae testimonio sunt plurimum eius interfuisse quomodo respublica administraretur, quae rationes inter eam ceterasque civitates Graecas intercederent ); sed omnino hominum coetum ubique vitasse videtur, quippe moribus tristis et morosus vitamque egit umbraticam, de omnibus rebus in secessu potius meditans ei disserens quam se ipse immiscens ). Ipse aliquando sua studia professus ost. In fabula Alcestide chorus testatur, v 962ἐγω καὶ διὰ μουσας

καὶ μετάρσιος β ηξα κώ

γηρυς κ. . ., quibus Vsbus et poe-

4 Summi poetarum Germanorum sententia nobilis et trita ingenium solitudine exeoli, antiquis viris nullo modo apta in Euripidem primum cadere videtur.5 Μετάρσιος poeticum est vocabulum pro μετεωρος significans id quod supra terram elatum est itaque translatum est ad coeli phaenomena hoc loco usurpatur de earum rerum studiosis, quippe qui cogitatione sublimes seruntur; ct Schol ad h. l. και

33쪽

tica et philosophica studia significantur. Nullus enim poeta haec Verba choro senum heraeorum admodum ridiculo tribueret nisi ipso in illis artibus versatus sumpta chori persona id prae se serre vellet δ). Non opus est monere quantum a Graecis hominibus distaret, qui eorum vitae tria velut principia, palaestram ludos reipublicae societatem communitatemque negligeret. Ρraetor illas mentis excercitationes et studia τῶν μετεωρων πραγμοετω haec quoque despicientia eius vitae partis, quae incommuni cultu specie rerum versatur, aliquid conferre potuit ut ei parum satisfacerent dii populares, qui ludorum hilari colebritate et splendor multo magis gauderent quam seriis precibus et cogitationibus, quas quis solus meditetur, γειςελθω εἰ τὸ

ταμιεῖον, καὶ κλιέσας iii θύραν

Verum praestat eius impietatis causam non quaerere. Quis enim indicare audoat quibus robus definiantur cultus humani cursus, progressio, mutationes, quorum vestigia etiam in rudium puerorum mentibus deprehendere possis 3 Satis sit dixisse proxima tempora tulisse antiquae religionis dissolutionem, nostrumque velut antesignanum fuisse inter primos rerum novarum sectatores Solet talibus temporibus in diversas vias distrahi communis vitae ratio et jam separari quae antea feliciter conjuncta fuerant. Exinde maior hominum pars eam Viam sequitur quae in agendo tota versata prae solidis bonis omnia alia vana putans quaestui et potentiae tantum studet; quo fit ut nulla officiorum cogitatione ei meditatione repressi in

effrenatam licentiam variaque voluptatis genera non raro proni rapiantur; - pars Vero, quorum multo minor est numerus, rerum Xternarum contemptione moti a vita publica animum

fovocant et nihil antiquius ducontos quam ut cogitando inda-gent certa vitae praecepta et agendi regulas, veritate neglecta plerumque nihil solidi consequuntur; - sive ut paucis verbis dicam: alii vitam agunt unam practicam, alii unam theoreticam ). Horum paucissimi tam eximio et splendido sunt ingenio

2 Dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis utamur verbis interdum inauditis' Cic. Aoad post I. 6.

34쪽

ut sibi disciplinam constantem excogitare et terminare Valeant, quae recto vivendi viam monstret. lerique vix progrediuntur ultra rerum traditarum improbationem, verum leviter ubique quaerentes, omniaque delibantes, nec tamen reperientes id quod volunt, fluctuant inter diversa, prout quovis animi aut corporis affectu agitantur i. Hisce autem poeta noster mihi adnumerandus videtur.

Nolite autem putare me homines prout agunt ei sentiunt in expresse descriptas partes distribuere velle nihil tantopere repugnat certae distinctioni quam mentes humanae, quarum multae divorsissimis sunt compositae principiis; - licet tamen generatim definire quo se quaeque maxime inclinent. Qua aetate Euripides operam dare comerit ut rerum cognosceret causas, quove modo haec studia cohaereant cum deorum popularium vituperatione, decerni nequit. Hoc autem auspicor eum, cum aliquamdiu scientiis variis studuisae et quasdam cognovisset disciplinas philosophicas, paulatim sabulas mythologicas

improbare et spernere coepisae, tum in dies magis in philosophiam incubuisse. Tunc enim quaestiones multas et novas ei

ante oculos hversatas fuisse necesse est; nec eas solum quae

sun de natura deorum. Licet enim religio Graeca non, velut Christiana, exponat quo tendat vita humana, quo modo recte sit vivendum etc., tamen multa quae ad rerum humanarum cursum pertinent justitia gratia studio ira deorum explicabantur. Quod cum irritum videretur animus andudum curiosus non poterat quin etiam vehementius stimularetur ut omnium rerum causas incientes investigaret. Sed, ut dixi, propto temporum ignorationem testimoniorumque inopiam non decernere possumus quomodo colligata sint illas cogitatione cum praeceptorum institutione. Quare pauca tantum

de his suppleamus. rocul dubio sophistas audivit et in eorum scholis studiis rhetoricis sedulo vacavit. rotagoras in eius domo librum suum de diis recitasse fertur ipsum narrat Diog. L. I 5, 22 Heracliti librum περὶ φυσεως aliquando Socrati commodasse, quo familiariter usus suisse videtur.

1 Observa quantopere illa tempora similia sint huic nostrae aetati, in qua sine dissiduitate eaedem sere rationes, quales adumbravi, cerni possunt.

35쪽

Cum nemine tamen amicitiae vinculis conjunctior fuisse s hibetur, uno Anaxagora excepto. Quamvis in naturali philosophia eius auctoritatem multo minus sit secutus quam vulgo creditur, ut infra ostendere conabor Ρart. ΙΙΤ, moribus tamen ei simillimus laisse videtur. Narratur enim ille quoque omnia neglexisse prae naturas eognitione 3. Uterque erat tristis, alienus a risu ), moribus castis et severis Euripides sane suum muliebris levitatis odium saepissime declaravit, castosque juvenes laudavit. Verisimile est eum etiam ceteris naxagoras discipulis iamiliariter usum fuisse. Quorum in numerum et alii reseruntur, sed testimoniis ambiguis is fidis vero auctoribus oricle ' qui non minus severis sui moribus, quippe θρυπτος εἰ γέλωτα secundum lutarchum), et, cum totam vitam consumeret in republica regenda, assidue tamen, quantum per hoc munus licuit, hominum coetum vitavit. Euripides non solum auditor disciplinas philosophicas cognovit eorum qui Athenis morabantur, sed superiorum quoque scripta

lectitavit, quod riuum bibliothecae commemoratio h declarat, tum partim ipse assirmavit. Vsbus supra laudatis, 965 sqq.

κρεῖσσον οὐδεν Ανάγκας ηυρον, ουδέ τι φάρμακον Θρψσαις si σανIσι τας 'ορφεIα κατέγραψεν γηρυς Orphica se legisse significat, quibus animus eius Valde permotus fuisse videtur saepe enim

scripta et mysteria Orphica respexitq).1 Diog. . ΙΙ. . . refert eum rogatum an patriam nihil curaret respondisse: Eυφήμει, μοι κω σφοδρα με ι τῆς πατροος, δείξας τὸ ωυραν v. atrimonium quoque neglexit v. Diog. L. II. 3. 6, lato Hipp. maj. p. 283 A, lut vit Pericl. c. 16. 2 Aelianus V. H. VIII. o. 13 ' Αναξαγουρα φωτὶ μη γελ ντά ποτε ὀφθηναι μητε

μειδιῶντα τὴν ἀρχην.

Aulus Gellius N. A XV. o. 20 citat Alexandrum Aetolum: δ' Ava αγιρου τροφιμος χαιο στρυφνὸς ψεν ἔμοιγε προσειοπετιν,

3 Plutarch. vita Periel. c. IV V VI, Plato Phaedr. p. 270 A. 4 Et derisio apud Aristoph. an. 943 1409. 5 Hippol 25, 5 sqq. I 55l Cyclops 646. D. 904. Bemhardius II, 2.3g. 400

hae dicit: Μan rahri das e auo die Schriste de Orphther las, denen e - geneto Nar.' Quonam iure Verba supra apposita isti sententiae non favent; nam ex eo quod Necessitatis remedium nullum in iis seriptis se invenisse diei non licet

36쪽

Si omnia delibavit ut de summis rebus fieret certior Numquam vero certior factus est, sed de singuli rebus animum saepe mutabat prout diversis temporibus sibi do iis videbatur. Attamen quas sibi in mentem veniebant universa semper concludebat sententia, quasi in omne tempus et locum rata unde factum est ut tantam sententiarum discropantiam apud eum

miremur.

Ea inconstantia, illud rerum novarum studium nulla re contentum, rerumque praesentium vituperatio, in qua quamvis ultima aetate paulo remiserit, tamen multos per annos e

severavit, vitam ei reddiderunt dissicilem et parum laetam ess ceruntque ut esset in illa animi aegritudine, sine certis causis suscepta, quae in antiquis rarissimo ), in nostrorum temporum hominibus frequentissime invenitur. 2. De arte Euripidea. Fuerunt qui mirarentur vel improbarent virum tali ingenio praeditum tragicam poesi sibi colendam sumpsisse, quippe cui mens pia deorum et mythorum veneratrix multo aptior sit quam sceptice philosophica. In quorum numero quum . . Mulierussi Bornhardius h obiter tantum rem attingant, vir clarissimus

noludere ea displieuisse, quod absurdum esset immo potiua dixit: ne in illis quidem scriptis remedium inveni V Hipp. 52 sqq. Theseus Hippolyto Orphica instituta exprobrati δει νυν- ει α δι' ἀψυχον opaei

Fabulae exitu doeet Orphicorum institutorum sectatorem non simulasse virtutem sed pie observasse Theseum igitur poeta ostendit ea instituta injuria derisisse. Non tamen assimare ausim eum ipsum ab omni parte orphica probasse, quoniam disertis verbis regis ocusationem refutare omisit. Verum nullus dubito uripidem ea non contemnenda sed quae observentur dignissima habuisse. Neque eum Cyclop. 646 sectatores

1 Volat in Hadriano imperatore. 2 Pg. 384: M ar igenthumlita und ne dam in Denheron Stilis die tra-oscho Poesi gum Orga Miner inexio machis.

37쪽

v. esu en copiose disputavit' eius ingenium tragicae scenae

non convenisse, eumque si vere suisset poeta magnus, qui si trita via non suffciat in nova itinera prorumpat, novae como dias futurum fuisse auctorem.

Juro missam sacit labellam qua Euripides sertur philosophiam

Anaxagoream populum de scena docero voluisso'. Similitorrojicienda est sententia testantium eum ut civium mores emendaret ad scenam tragicam accessisse. Num doleamus quod non

volut lato post primos conatus relicta poesi totum se in philosophiae studium tradidit Minimo videtur enim o ingenii constantia et subtilitate caruisse, qua omnia ad certas et inter se conjunctas leges redigat. Atqui nihil mirandum est praesertim tragicam usam eum coluisse, quippe qui natura ingenioque ita esset instructus ut nemo acutius perspiceret vitae asperitatem duramque legem ne sortes

quidem scelerisque puros virtute sua a fortuna casibus defendi, qua in scena repraesentata cum maxime movent ἔλεον - eum,

quo nemo melius intelligeret, gravissimas calamitates saepe imminere necopinantibus et laete viventibus, nemo aptior esset ad repraesentandam animi perturbationum vim terribilem et perniciosam quae omnia spectantium animis vehementissimum φ)βωincutere solent Aristot. oet. c. 13 p. 1453α). deoque sum Aristoteles omnium poetarum τραγικώτατον appellarii. JuVenis facultate poetica ornatus, uiua animus Vehementer movebatur rerum laetarum et tristium in vita spontina vicissitudine; qui insuper ita moratus erat ut, quum ab hominum celebritate abhorreret, ei tamen proinde ac poeta nostras de se praedicavit squaecumque imo pectore laterent e faucibus erumperent,' is vix fieri poterat quin ad tragoedias scribendas incumberet, nec mihi opus esse videtur ut aliunde quandam huius rei causam indagemus.

primis artis tragicas initiis mythi antiqui amplissimam

praebuerant materiem, neque ulla erat causa cur non Euripidea quoque eos, in quibus omnes calamitates affectusque humanos eximio Modo adumbratos cerneret, in suam rem OuVerteret.

1 In dissertatione literaria de Aristophane, Euripidis ensore o. I et .s Suidas in vita Bur.

38쪽

Νam docuit nos sabularum chronologia supra c. II g. 16 sqq.

eum non solum quo tempore primo tragoediae animum appulit sed per amplius Viginti annos insequontes usque ad Hippolyti volati compositionem de fabulis mythologicis non aliter sensisse atque plerosque aequalium. At has dum iterum hoc loco pono, ipse meam temeritatem reformido, et mihi paene ipse fidem denego, cum praesertim nemo, quantum scio, huius rei in Euripidis tamen ingenio explicando gravissimae, rationem habueri Euripidesne umquam fuerit deorum cultor ius neque incredulus cineredibile prope videtur.

Eum nobis non alium ante oculos proponere possumus nisi religionem vulgarem objurgantem. Nihilominus conclusio illa tuenda est. Dubitatio admiratioque ideo animum occupant, quod pleraeque tragoediae ex ea aetate servatae sunt, qua religionem improbabat, et cum ceteris paucissimis confuse lectae falsam perpetuas impietatis opinionem nobis attulerunt. Sed temporis ratione dispositae meliora docent. Optime igitur ei incipioni conveniebat trita via. Sed postea vulgarium deorum naturam improbare coepit, cuius rei primaas certa indicia observamus initio belli eloponnesiaci. Etenim verisimillimum est cogitationes, quae adhuc in imo pectore latuissent, a duris calamitatibus quibus Athenienses opprimerentur subito tantum incrementum tantamque vim accepisse ut eius animo summa vi et certa significatione se obtruderent neque amplius reticeri possent. regit amo ex iisdem fontibus argumentari bularum haurire absurdum enim fuisset temere relinquere eos, qui tamdiu se utiles praestitissent. Ipsum autem veri studium eum incitat ut eadem via perseveret. Hocul dubio genti quidem paullatim quantum opiniones suae materiae quam sibi tractandam sumpsit repugnent, sed tamen animi adhuc incertus

manet in iisdem mythis dii non raro justi et sancti apparent, ita ut non habeat cur venerationem iis deneget. Quapropter eadem tentare non desinit; at quoties in tractandis fabulis antiquis incidit in eo loco ubi sortissimi et innocentissimi heroea Olympiorum invidia pereunt, indignationis impotens atque ardore

abreptus exclamat deos tam impuros nullos esse.

Μultum abest ut ego hanc inconstantiam si animi imbecillitatem probem. Nam Euripidi simulatque a vulgaribus opini-

39쪽

onibus se discessisse perspexit, vulgaris quoque materies relinquenda aut prorsus disera modo tractanda erat λ), quam numquam profecto sibi sumpsisset si a prima adolescentia eodem fuisset animo quo postea. Nunc tamen quod non protinus ejecit quodammodo excusari potest i hac quoque in re si quis omnia diligenter γιγνώ κει multa potest συγγιγνωσκειν.

Etsi igitur Euripides quoquo mythos antiquos sibi illustrandos proposuit, tamen multum afuit ut Aeschyli recens mortui 3

ex me heres fieret, vel artem Sophocleam imitando exprimeret. Sophocles, homo constans, in omni re antiquis nisu vitae rationibus, ad mediam jam pervenerat aetatem cum religio, respublica, philosophia, vita privata in nova vias deflecterent; Euripides vero juvenis mediis in tempestatibus versabatur, et quae est juventutis natura ad nova recipienda aptior, penitus imbuebatur notionibus, quae maiorem natu poetam vix tetigisse videntur. Cavendum est ne hoc umquam e memoria excidero patiamur,

nisi iniquum judicium ferre velimus. Quod aequalibus hac in re non licebat, posteritati contigit, poetam judicare temporis habita ratione. Utilissimum exemplum praebet Aristophanes, qui quamvis magno acumine artis Euripideas vitia sprehendori et notavorit, tamen iniquum judicium iacit immeritoque poetam increpuit, primum quod singulas res injuria ad Sophocleas artis regulas exigeret, nec totius operis diversitatem perspiceret, D tum quod non videret ea vitia non1 Hariungus eum ab inconstantiae crimine pariter atque ab omnibus aliis eriminibus vindicare conatus est, omni vitio carentem poetam praedicans. Eius liber, Euripides restitutus, dum nimium probare vult, nihil probasse videtur. In defendendo Euripide ab obtrectatoribus me profecto non indoeilem habuit lectorem, sed tamen inter legendum mecum saepe exclamabam non tali auxilio Poetae enim consilia ascribit et laudat, quae, quod nunquam habuit, laudandus est. Caecae admirationis exemplum hoc unum sumetat, quod contendit Euripidis Electram Sophocleae multum praestaret 2 Iniquus et durior in poetam me judice est . l. v. Meuπen ubi contendit dias supra laudata g. 25-29 eum intelligentem sine numine divino tragoediam stare non postse, quum ipse religionem repudiaret Oallida tamen rati inatione ductum deos in sabulas suas introduxisse. 3 Aeschylua enim eodem anno mortuus est quo Euripides primum tragoedias docuitot Dind. in vita Aesch. g. 5, in fine. 4 Cf. Bernhardium g 389. Ea are vervehri undisnbilli de antihen a sis angulegen, n vo thm a sordem a dem antiis Tragilia auham: in so

40쪽

soli adversario adhaerere, sed multis aequalium communia esse, eumque pro mutatis temporibus non potuisse scribere sicut Sophocles scripserat.

Ut hoc uno exemplo illustrem nihil est mirandum quod neque oschylus neque Sophocles delapsi sunt in longas or fiones disputationesque forum redolentes, quoniam rhetoricae studium iis juvenibus nondum exortum erat postquam Vero invaluit non Euripidem solum ei plus aequo indulgere videmus sed omnes sere cives ipsumque adeo irrisorem Aristophanem l 3 Addo quod Euripides tempora sua praeibat magis quam sequebatur ita ut vel maiore aetatis discrimine a Sophocle disiunctus fuisse recte dici possit quam utriusque natales indicarent. 3Bornhardius Euripideae artis originem et rationem sic expressit

Krankhei eschichte geliesert alte, sonder die moralission Phalaachen jenor svolution stehen inter seine Dichfung, sis honne Helchsam Wischen de Zoilen et en erden, etithre Graussetgunge und olive daraus abstrahis sind. V Quod mihi paulo obscurius nec satis recte dictum videtur. Euripidis indoles et ingenium non prosecta erant ex Ochlocratiae

moribus sed ex eadem morum conditione e qua mox Ochlocratia Attica manavit. Supra pg. 21 exposui quomodo separentur et digrediantur ii, qui nil nisi solida bona petunt, et ii,

qui in solam contemplationem rerum incumbentes leviora prorsus negligunt idem intererat inter chlocratiae sectatores et Euripidem quo factum est ut et in multis rebus convenirent et in multis differrent. Fieri autem solet ut ii, qui ex communibus institutis prosecti diversa petant, non minus se inter se derint

quam ii qui et in institutis et in eo quod petunt dissideant; sic

tragicus quoque chlocratiae magna ex parte infestus erat, eam

SEARCH

MENU NAVIGATION