장음표시 사용
371쪽
imperatori ultro commodavit. non quod in dubios belli exitus lenocinia quaereret, sed animi magnitudine, qua didicisset adversus ho- istium vires, non adversus calamitates Contendere. Ita subito lacerata classis potentissima, totum Britannicum littus cadaveribus , transtris, antennis, carinis, rostris, pergulis, Velis,rudentibusque opplevit. Illisa in littus Gallicum navium una praeda Gallis fuit. aliquam Tamesis servavit, reliquis turpi fuga elapsis. At Dux Foederatorum , rebus feliciter Dei
beneficio gestis, captivas naves, bellicam praedam , magnam adhaec captae juventutis Hispanicae vim, ducesque ipsos, in Texelae, Mosae dc Zelandiae portus proximasque civitates triuin-phabundus misit. Et cum terrorem nominis sui nec minus venerationem latE circumtulisset ,
domum reversus salvus & sospes, vesta Patribus Auriacoque retulit. Hi meritissimo Diaci gratias egere, quod , quantumvis exigua primum navium vi instructus, de Republica non desperavisset. Redeunti omnis effusa multitudo obviam processit. & universos quidem inilites ac Neptuni filios, praecipuE tamen Tromptum admirantur. Hunc quasi E coelo missum Oce ni & lapsae rei restauratorem δί ut Victoriam ipsam, venerantur. Laudant, quae pro salute publica, intrepide, paucis primum navibus, magna circumspectione egisset. ibi stetisse viet riam, ubi se cum Praetoria vertisset: factam sub illo praedicabant, fortunae, quae in aquas dominatur, inclinationem : maritimis ducibus &plebi nauticae collapsos per hunc animos erigi: prurire omnes belli cupiditate, quos fastidita 'dudum maris otia expectoravissent. Non jam ad Calloam adversa pugna in ore est,sed nava
372쪽
lis victoria; non amissae mercantium naves, sed iam acquisitae . non Geldrae, non Hulme, non
Scaldis, sed Caleti, dc Gessoriaci portus , dc
Sandisici de Doeverae dc Tamesis ac proxim rum , ubi vicimus, locorum meminerunt. At Duynkertae, Antverpiae, Bruxellis funesta omnia dc luctus plena. pavidi per plateas discurrere, alius alium sciscitari, autorem tam tristis nuncii requirere. adeo ad omnes singulosque tantae calamitatis sensus dimanavit. In Hispania, Lusitania, in Cantabris, Callaicis de Asturum terris, alii cognata nomina fratrum , alii liberorum, parentum alii plorant, dc cum privatis damnis miscent iacturam publicam. Multi cordatiores haec secum mussitabant: mittendos Belgas, aut induciis ac pace placandos. ni
fiat, fore propediem, ut de Tago suo dc assi rendo Baeti cogitare incipiat Rex . victorem hostem non stare, ubi vicit, sed ulterius progressurum ad ea,quae cupiditati ipsius de viet
xiis patent. i. Nunc, ut illustrior sit Triumphus noster, ditores , totius Antiquitatis triumphos navales excutere animus est,& cum hoc nostro conse re. In Colchica expeditione ab omnibus retro
seculis prima, clari erant Iason, Hercules, Telamon , Castor, Pollux, Iovis filii. in hac Oe- quendus, Andreas de Castro, Lopegius Hogius, Franciscus Feyus agmen ducunt. Illi Colchuda,nos ipsos aurei velleris raptores & vectores annuos cepimus. Lysander Lacedaemonius, eum in Atheuiensium portu cum tota classe obsideretur , obrutus hostium navibus, milites
suos clam in littus egredi jussit, dc alio transferri. fecit idem Ocquendus,&,quo se exoneravit, militem in littus expositum. novis Bri- P s tan-
373쪽
tantior ratibus in Morinos transvehi iussit. Chabrias Atheniensis classe dimicaturus,eΚcta se ante navem fulmine, Nunc, inquit, ineunda lest pugna , cum Deorum maximus Iupiter adesse numen suum classi nostrae ostendit. Tromptus adversus Hispanos dimicaturus, cum propitia flamina clam suae inopinato adspirarent, nunc pugnandum,inquit, socii, postquam facile Namen ventis faventibus ad certamen nos v cat. Cum Tyrum ligneo opere oppugnaret Iexander, Tyrii navem bitumine, pice dc suuphine illitam, remis in Macedonum molem concitaverunt, quae cum ignem concepisset, i lius fundere incendium coepit & graude pus medium rupit. Nec alia expugnandi Praetorias excogitari vis potuit, quain quae, simili navigiorum genere, illas exureret & diu solveret. Attilius Regulus , quassata Amilc ris classe , naves sexaginta tres in potestatem redegit. De totidem & pluribus triumphat AN chithalassus Avar Acus. C. Acilius, miles Caesaris, navali ad Massiliam praelio, injecta in hostiuin puppim dextera & obtruncata, eam l λαν apprehendit, nec ante desiit, quam captam profundo mergeret. Non minori fortit dine dux Muschius, miles Trompti, praetoria Lusitanorum tota flagrante , una arsit, nec avelli voluit, quam hosticam navem cum sua mersissent aquae. Alcibiades Mindarum classis Spartanae praesectum in littora propulit & n ves triginta coepit. Batavum Alcibiades hostium classem in Britanniae vada trusit, & de
quadraginta rostris coronam meruit. Mago praefectus classis Punicae navibus exutus tu
piter fugit. Antonius Ocquendus amicta classe, loquar ne misero clementius) si non fu-
374쪽
git, hoc egisse putatur , ut testes tantae cladis naves octo suorum servaret contumeliis. Credere Cardinalem Infantem voluit, versam simperioris anni fortunam. blanditam tunc fuse novo Principi instabilem Deam , ut laederet' gravius. Pompejus Magnus pyraticum bellum mensibus confecit tribus. Tromptus bellum hoc
Hispaniense tribus sere hebdomadibus. AppipsClaudius Consul in Freti Sicuti faucibus, Scylulam inter & Charybdim , Hieronis Syracusani
classem subvertit. Fecit idein in maris Britannici faucibus Tromptus. Voconius Roman rum Dux Lucullo inissis ad persequendas MDthridatis reliquias, eas assecutus fuit. Etiam noster fugativis ratibus institit & earum aliquot potitus fuit. Marcus Cl. Marcellus, dum Sicialiam navibus oppugnat, contra a Siculis, in chinis speculisque a Sole ardentibus oppugnatur. Hispanus,navium invicta mole potior,incendiariis puppibus, ingeniosa machinatione admotis, Vulcano devorandus traditur. Duiulio Cornelioque Consulibus , sola velocitas comparatae classis auspicium suit. nec certior victoriae nostrae fiducia. Neoptolemus Mithridatis praefectus Lucullum ad Deuetrum , Niciam Gylippus Lacedaemonius ad Syracusas viacit. At noc felicior Praefectus noster , quod &vicerit & proelio superfuerit. Non alia major in mari pugna , quam Luctatio & Catulo Consulibus Carthaginensium classis commeatu, exercitu, propugnaculis , naVium vastitate , armis, gravis erat, quod ipsum exitio fuit. at e Romana classis, qualis suit & nostra, prompta, levis,expedita ad modum pugnae equestris, clavis, veluti habenis equus regebatur. & modo
in has , modo in illas mobilia corpora insere-P 6 bat.
375쪽
bat. Bello itidem navali inter Caesarem &Cleopatram, hujus naves, ut nunc HispanOruin, suis ordinibus , turribus atque tabulatis allevatae, non sine gemitu maris & labore serebantur. Caesaris, ut & Foederatorum , habiles in omnia,quae usus poscebat,ad impetus recursus flexusque capiendos. Duillius Imperator, mersa ad Liparas Poenorum classe,non contemtus unius diei triumpho , per Vitam omnem
pCelucere sibi funalia, praecinere tibias j rsse,
quasi quotidie triumpharet. Pro tanta viistoria qui honores maneant Imperatorem Belgam , nescio. me non habebunt adversantem, qui in
tantae rei memoriam, tot rostris coronanda victoris insignia censebunt, quot Hispano valida
manu bellator extorsit. Suscepta Xerxis in Graeciam memoranda expeditio, in veterum annalibus utramque paginam facit. Verum licet imajor sub Persa navium coierit numerus, m jor militum multitudo, 'similia tamen multa
observabit, qui advertet propius, Xerxem in bellum misit vetus Graeciae odium. quod Ioniis contra Darium patrem auxilia tulissent. Hispaniam in bellum hoc trusit vetus Belgarum odium & operandi licentius cupido. Xerxes bel- Ium a patre infeliciter coeptum, per quinquemnium instruxit. Philippus Quartus bellum navale , ab avo Philippo Secundo ante annos quinquaginta hoc ipso Freto coeptum, stauraravit infelicius. Xerxes summo mane locum conscendit editiorem, ut pugnam spectaret, adhibitis scriptoribus . qui rerum gerendarum magnitudinem chartis mandarent. Stetit &hic pro rege in puppis parte editiore scriptor Hispanus , in eventum intentus , qui Regi secundus, nobis sinister accideret. Tunc
376쪽
Persarum rex, pro gentis suae more, Solem imVocavit. nos Deum maris,coeli dc terrae unum.
Themistocli Graecorum Duci in hoc dissimilis fuit Tromptus , quod ille cruenta dc barbara
caede tres h sorore Xerxis Sandace nepotes , quos captivos habebat, Baccho immolaveritanos Creatori Deo pias supplicationes nuncupavimus. Tunc clasus Graecae duces sub Themiastocle fuere, Aminias, Sosicles , Lycomedes, Aristides. Nunc sub Trompto, Hautebeenius, Everhardus, Wittius, Dionysius, Calsius, Cotisterus , aliique, bellaces illi manus commod vere. Quod in Xerxis classe Ariamenes fuit, in nostra Tromptus fuit, in Hispaniensi O quendus , viri omnes militiae navalis laudibus clari & illustres. Adversus Xerxem pugnatum fiducia oraculi Delphici, muris ligneis defendendam Graeciam. Adversus Philippum p ratum fiducia decreti Potentissimorum Ora inum , muris ligneis repellendum Austri cum. Illa tempestate de maris AEgari, Ionii , mediterranei, Hellespontiaci, libertate de d minio agebatur. Hac de maris Vuiversi liberiatate. Tum decisa inter Medum & Grajum
grandis controversia, uter maris esset dominus , non chartis, non jure scripto, non dissidentis Curiae suffragiis, sed ferro, flammis, incendiis. Nunc quoque decisa lis quibusdam videtur, inter Amplissimi doctissimique Sel-
deni depromptas ex antiquitate perperam intellecta tabulas , & Foederatorum Prisca jura. quae illi tunc, cum metus est , ne quid Resp. detrimenti patiatur, non nisi inculpatae tutelae
praesidio , asertum eunt. consultius rati , tanti momenti rem ex divinae providentiae nutu si
377쪽
tumvis erudita, Iuris consultorum agitatione. Periit tum flos juventutis Persicae, nunc Hispanicae.Themistocli malam gratiam rependit patria sua,ut & Miltiadi ac Phocioni. WAt non sinit Deus, hac ingratitudinis nota pollui servatam hodie Rempublicam. Cimon Themistocli successor uno die ter Persam fudit. Noster, si navium distincta contubernia spectes, totidem
Victorias numerat. In Hispaniarum Rege vIc mus Xerxem . in Auriaco Themistoclem, In Trompto Artamenem aequavimus. in captIs caesisque Lusitanis , & Cantabris Calloensem iacturam pensavimus. Vt posterioris seculi ill stre exemplum attexam veteribus, decertata est vehemens dc cruenta pugna ad Naupactum, Christianos inter & Mahumetano s. cum haec nostra Chr1stianos , pro dolor, atrocibus inter se odiis commiserit. Favebat isto praelio meliori Christianorum causae Deus, duce Austri co. favit & nunc meliori Christianorum parti, duce & Architalasso Auriaco. Primum secundis, mox advel sis ventis pugnavere Christian rum hostes. Primum quoque secundis, mox a Versis ventis pugnavere nobiscum Hispanienses. Turcarum triremes ob sublimitatem vanis sepe ictibus impetivere Austriaci classem. Beunarum navibus ob eandem causam minus D cuere turritae & excelis Hispanorum rates. Tunc Octobri mense , cui acerrimum Scorpii sidus praeest, concurrere Asiae de Europae magni dominatores. Nuuc eodem mense periit ictus a Belga Tartessi Dominus. Tunc crucis signo succubuit Lunatica gens. Nunc Leoni Belgarum imperatrix Aquila. Exui gite Argonautae, & documenta vestrae sortitudinis, post tot saecula, in Belgis a n scite.
378쪽
scite. Audite Phoenices, Tyrii, Sidonii. Ciliaces, qui maria primi navigastis, nec Vestrae -lum aetatis credite, ponti imperium.Vos Thraces , Μysi , Corinthii, Cretes, vos Atheniemsium ephori advertite, dc Hollandiam quoque tabulis aequora decurrere ; in iis, pro ipsis p gnare dc de regum calamitatibus triumphare, iam discite. Vos Carthaginensium patres, R mae flagella, Siculorum tempestas , Hispani rum domitores, quam Hispaniis,quam Sicut Ium regi, nos quoque Velimus male, ex hoc
facinore perspicite. Pysandri, Lysandri, Ag silai , Nearchi, Timoleontes, Niciae, Bruti
Reguli, Duillit,uetera nomina sunt eorum, qui classibus victores praesuero. In Batavis Boysoti, Iustini, Dougae, Duvenuordii, Obdami, Heem
kerkii, Lamberti, Spilbergit, Matelivit, Er milae, Neckii, Rensili, Reali, Coenu , Car- . pentarii, Speckii, Brou erit, Nasovit, Dorpii,
I rompti, nostia nomina sunt, qui fortunas nostias & Foederatarum proVinciarum opes , decus, famam, domi sorisque egregiis aulibus
Nondum omnia dixi. Tanta haec victoria est R. O. ut de excindendis hostium moenibus non sit necesse jam quaerere, cum in mari deleta sit Hispania. Non fuit major sub imperio Foederatorum dies, quam hic, quo hinc Belgarum, inde Hispaniae dux collatis cominus castris direxere aciem. ea profecto felicitate , ut quodam velut cum fluctibus Jc ventis commercio, debellandus Rex traditus nobis videatur. Et quam leve prae tanta victoria praelii hujus damnum. Desiderata E classe nostra navis una, militum dc navalis populi vix centum. cum hostium caesa mersa captaque accipiamus
379쪽
millia multa, naves qua mersas, qua exustas, qua captas, quadraginta. caeteris vel fuga vel Anglorum beneficio elapsis. Non alia tam i cruenta victoria unquam usi sumus. Idque prospectum singulari consilio Ducis, qui noui navibus suas connecti vetuit, ne a militum ,
quos habebant praetoriae, numero , attereren tur sui. ideoque accessibus recessibusque crebris circum vel praeter navigans, classem hostium jaculando ipse attrivit. Quid prius hic
mirabimur e velocitatem ' quod tertio die parta sit. an felicitatem ' quod levi nostrorum
damno.an fiduciam quod cum potentiore certavimus. an famam quod cum nullo essemus numero, numerosam classem pertraximus in
classes. an Dei favorem quod flantibus usque in hostes ventis, subducere se Hispanus nequi- Verit , nobis naves in auxilia mittere facilliamum fuerit. Credant Brabantini nugatores de hebdomadalibus chartis victoriam yenes Regem stetisse scriptitent. Si Arithmeticae gnari sunt, supeutent rationes accepti dc amim n mero nav1um, quas misit Rex , subducant Pe ditas , & reliquo lucro sibi plaudant. Nili ex Meneni sunt gente, sciant, v1ctores triumphare, non Victos. Si quod scripsere , sentiunt, ex
Principis sui luctu, ex ocquendi apud Mortinos mora dc vilipendio, ex ducum & militum, qui evasere vultibus, ex captiVorum censu, ex Britannorum testimoniis, colligant victo riam. Ejusdem dementiae reus fuit Bernardinus Mendoeta, Hispani apud Galliarum regem legatus. Disjecta namque dc dissipata classe Hispanica anno millesimo , quingentesimo , octoagesimo octavo , missis sine mora Madriatum veredariis, victoriam suorum Regi nunciavit,
380쪽
ciavit, & excusum de ea libellum Parisiis ci cumferri secit. Annus jam excurrit quinquagesimus, quo de illa classe nobiscuin triumphavit Britanniarum regina , ut hunc ipsum, qui jam proxime sequitur, Iubilaeum nobis indulserit divina clementia. Non loquar paradoxa , si praesentem triumphum illi praeferam , quem tunc de potentiore & numerosiore classe retulimus. Quid enim ' illam una vicimus , hanc soli. Tunc portui Duynkerkano invigia
lasse, partium nostrarum fuit. Hic totum mare pro belli arena fuit. Tunc Britannia primo p tebatur a Philippo. nunc primo nos. Tunc a gustissima Eligabetha communi nobiscum bello innexa, eandem ob causam, pugnabat. nunc Foederato Britanniae rege modesti & grati fruimur. Tunc teinpestate magis disjecta classis. quam pugnandi virtute. nunc virtute nostra , Dei optimi Maximi auspiciis, vicimus. Tunc praemia pugnae Britannis cessere, iam concordi Belgio. Tunc e navibus centum & triginta quinque , una bellica , triginta onerariae evasere. nunc viginti 5c septem. Tunc classi praese-etus Medinae Sidoniae dux, militiae rudis , sed penere splendidus & opiun validus. nobis res fuit cum Prauseto, cujus in mari Atlantico saepius probata fides dc studium. Tunc cum Patre Micnaele Ocquendo , non insima classis istius parte , jam cum filio Ocquendo summo classis
duce, pugnavimus. Tunc novis auxiliis, quae inportu Morinorum asservabat Parmensis, reso-cillari fessa classis nequiit. hic militum & na-Valium virorum centena aliquot in Britanniam Duynkerka transvecta, novum robur quassatae
classi dedere. Tum profugis Hispanis nec Britannia nec Hibernia patuit. Nunc afflictos sol