Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ta est Britannia. Tunc Henrico Bomonio, ad regnum, obnitente Hispano, contendenti, clades ista belli levamen fuit.Nunc,ob societatem majoris belli, Luno vico filio Regi non ingrata praesens hostium calamitas evenit. Incidit prior victoria in natales imperii nostri. haec

in ea tempora, in quibus adultae reipublicae felicitatem vicinorum Principum arrodit aemulatio. Quare Vobis P A τ a r n P ΑΥ stas, illustre hoc dc luculentum novae gloriae & famae argumentum gratulor. Quod sapienter 8c juste imperavistis , potenter impetrastis. Si unquam , nunc cavendum fuit, ne maris potiretur Tagi rector. Imminebat jugulis omnium nostrum

Hispaniensiis sica, & nisi avertissetis ictum providi , in viscera jam destendisset Bilbilicus ensis. Pergite muris ligneis tueri cives, cum lapideis non est locus. Non in civitate, non in moenibus consistit civitas, sed in civibus ipsis.

Cum navigatis, navigat rei p. non contemnenda pars. aedificia vultis ' etiam naves aedificia

sunt. urbes condere vultis condite classes,

ubi familiae quoque in societatem coalescunt. Semper praevaluere Principes, qui classibus potiores fuere. Per tot annos rebus per Oceanum praeclare gestis suspiciendum nomen vestrum fecistis. Ostendistis dc nunc, nihil intem esse virtutis, an equis an navibus , an mari an terra dimicaretis. Ambiguos habuit cives vestros , non Vos, an ista rerum facie, illo loco, ubi Dianae Britannicae sunt, & quem veneranda Britannorum majestas sibi ut proprium vendicat: justum esset, hostem invadere. Verum Iiceat liberum verbum in libertatis regno effari : Necessitas Patres ante rationem est, maxi-

382쪽

me in bello; quo raro permittitur pugnandi tempora ad clepsydram exigere dc loca conflictus decempeda anxie definire. Conclusae haerebant Hispanicae naves in Albionis statione, sub regis sumini, ut videbatur , patrocinio, ut qiuantum in nobis esset animi, ob metum regiae majestatis, experirentur. Haud dubium, si neglExisssetis Hispanum, arma nobis trans mare inferentem, contempti dc Britanno dc ipsi Hispano dc finitimis fuissemus. Nunc postquam, laesi primum, invasistis, dc invictos Vos hostium pernicie probavistis , quis dubitabit patere victoribus maria ' Fallitur, 'ui terminos gloriae vestrae dc publicae utilitatis filo metiri

cupit. Eundum , quo nos fluctus dc mare ducere non detrectant. Cum in vado haeremus , alterius simus. Disputent de aquarum terminis Themidis sacerdotes. Principibus pro jure est omne illud, sine quo salvus non est civis. Fuit tempus, dc meministis adhuc, quo sine grandi querela, aestuaria vestra violari patienter tulistis. Permittunt jura , ut feram , ut facinor sum in alieno territorio persequamur. Et quis Hydram hanc in angustias Britannicas dc alienas quasi aquas protrus ain persequentis esse i filias ibit ' Si per agrum vel vicinam fossain transire volens compertus latro , ardeS incendio, jugulum jurato ictu petat, cuinat natura, in via opprimendum latronem, nec ex pectanda fori judic1a, dum periculum est in mora.

Hispanum sub littoribus placidissimi Regis

Inorantem dc exitio nostro de Votum invadere,

cui religio fuerit . Nec dissentient Trebatii, postquam victrix causa Diis placuit. De Geometris δc terrae mensoribus multi multa legimus. De Thalaometris, de maris mensoribus, nihil.

383쪽

hil. Nescit Solem proprium natura, nec aera, nec mare. Venimus in publicos navigantium 1ecesius & atria, quae Deus, turbato tempestatibus mari, non uni populo in refugium, sed omnibus concessit. Venimus & cunctis auramque undamque patentem hostili sanguine tin-Ximus. Non patitur sibi praescribi aequor, qui 1llud, cum vult, in potestate habet, & discus iis obicibus ferro viam aperire potest. Impr bum , ea parte Oceani nos privari, qua spiriatum trahit Respublica, qua respirat dc vivit

mercator,tinniunt aeraria, opes mercesque cum Aurora, Austro,& Occasu permutantur. Maius

dicam. Certavistis pro Britannorum jure,& ab hoste, Regis severissimas Voces spernente, pc nas poposcistis. Etiam illud nefas Hispano iationem hanc cum classibus occupare. nec occupavimus nos, nisi postquam ipse occupasset pyo . Iam audaciam ulti estis pro rege, cum

ob elassis Hispanae potentiam, non posset tunc Ipie. Quare libertatem, Patres,quam nemo b RUS, nisi cum anima, amittit, defendite dc pressis manibus tenete. Aseruistis illam armis, quam armis pepererunt majores nostri. Oce num jure communi ad nos quoque pertinere testatum fecistis. mare clausum ab Hispanis non scriptores, sed bella ores, non papyro, sed agnibus , non calamis sed aeratis siphonibus re- letallis. Hoc necto immensum decus authoritasque accessit imperio vestro, decessit Hisipa- nico. Hoc facto exteris Principibus & cuin Austriaco luctantibus, rediit virtus uiuorque pristinus. Hoc facto timent, qui vos terrent. Tu vero, Celsissime Princeps , FRED Ne a , reliquis Iauris hanc primam , hanc sui mam attexe. quae tot Metoriarum laudem magnitu

384쪽

HISPANORVM CLASSE. 3s7

gnitudine sita transcendit. Dum urbes vincis, A de terrarum non magnis partibcs triumphas. Hic triumphus asserti maris est. Invicta expu-d gnavisti oppida 8c castella dc arces, sed singula

γ lingulis bellis. Nunc , quot mersisti Archit se lassus Regias naves , quot abduxisti captas, tota oppida cic arces, una expeditione, paucorum dierum spatio , subvertisti, & diripuisti. Dixit - te Celsum Gallia, non secit. Fecit te superum favor dc praesens victoria. Regum augusta aps pellatione inclarescis, & merito tuo. Navalis r hic triumphus, tuus est, quia te imperante, tes res moderante , tuo milite parta victoria est. Vicit,quisquis pugnavit. Pugnavit maxime, qui pugnam jussit & instruxit. Haeret adhuc Fortuna , ubi gloriae tuae terminum ponat. Oceano dc terra Felicitati tuae Viam pergit sternere , de

promovet se ulterius. Auriacum nomen non

tubae solum , sed dc classica differunt. Themistoclem Salamis, Xantippum Carthaginis portus , Gylippum Spartanum Ducem Siculae angustiae evexero. Te Dunae Britannicae, te portus Iccius, te Cantium, te Tamesis, dc quo quot ad certamen hoc concurrere littorum , promontoriorum , fluminum, stationum nomina, celebrem secere.

Iam vos Hispaniensium Duces, si Batavum animosius loquentem serre potestis, discite , nihil tam firmum validumque esse, cui periculam non sit a minus valido dc potenti: aquilas .

mitiorum avium pabulum subinde fieri: pressum hostem consilium in desperationem vertere, dc tunc extreina moliri, cum mediocribus

defendi salus nequit. Venistis ad nos h Coronae portu , quasi in Brasiliae & Galiciae sinubus non esset locus, ubi Gallis vel Batavo victiinas.

385쪽

318 DE VICTA

debeatis. Natura pri us est, ut cum vestra defenderitis , aliena eatis ereptum. Haeret in lit tore vestro Gallus, & longe a patria petitis imnutritam pelago gentem. Vestris indigenis decedat timor, priusquam aliis inseratis. O dium vestraruin , quas mari passi estis numero sapite. Idem hoc fretum Britannicum fidem faciet , quo hausta classis toto orbe celebratissima. Num Bosusio creditis quem in Flevo

pugnantem captis navibus vinximus num Fr cetico Spinolae 8 cujus potentissimas triremes, interempto duce, Zelandus abstulit e num I hanni Nassovio 8 cujus totam classem ad Th Iam una cum ducibus & militum ingenti mann non ita pridem cepimus & in portus nostros abduximus t Non semper temeritas est felix.&jocatur in parvis benigna sors, ut cum operae

pretium erit, magna mercede fallat. . Superi

ris anni successibus in lentiores, militem n strum indigne habuistis, dc turmatim per civitates, per lora, per compita plebis vestrae Iudibriis exposuistis. Meminerit Celsissimus Cardinalis, Franciscum primum Galliarum regem, cum a proavo Carolo Imperatore in Hispania captus detineretur, grandi charactere carceris sui parietibus inscripsisse, Hona E MIHI,

CRAs T Iax. Versa rerum facies est, & ut

Capua olim Hannibalis Cannae fuerunt,ita a gustiae Britannicae Cardinalis Calloa. At Tu Generosissime oc Fortissime inros, Martine Trompi, vige & Vive aeternum rerum gestarum fama. Quo die memorabile hoc edidisti praelium fidem fecisti omni Europae, nondum cum Scipionibus , Regulis, Cimonibus, Duilliis exstinctam ese fortitudinem. Audax, lateor, visum fuit consilium tuum. sed lar bus

386쪽

HIs PANORUM CLASSE. 3is

bus arduis & tenuibus , sortissima quaeque coirsilia tutissima sunt. Nam si in occasionis mo mento cujus praetervolat oportunitas, cuncta tus sui sies, nequicquam mox amisam quaesi. vises. Certat civium quisque, quibus te hon ribus , quibus applausibus reducem excipiat. Ipsos illos Deos, Neptunum, Holum, inyu, Vulcanum, quorum favore Vicisti, gratulantes tibi offerunt. In te civitates singulae, in te ora convertunt cives. omnium vox est: dignus cui militet ather Et conjurati vendant ad classicamenti. Vicissi animositate, peritia rei navalis,&Patrum authoritate, quae in discrimine fuit, an

post hanc diem tanta foret. Macte, Trompi, felicior populi totius, Ecclesiarum & Scholarum acclamatione, quam qua modo exultavas

victoria. Vive, id facinus ausus, quod finitimi stupent, mirantur Belgae, horret Hispanus, &sera secula posteritas8ue omnis enarrabit. Tibi summo, maximeque Deus,maris Imperator invicte, supplices gratique advolvimur. Tuum est, quicquid grande stupendumque s cimus. Tu, ut aud rei imperator noster, dedusti,tu ut posset. Risisti h coelo navigantem cum fastu Hispaniam & potentissimum Regem fimctibus potentior mersisti, rates dissipasti, exus. sisti, diripuisti. Tu ventis imperasti, ut flarent pro nobis. Favonios ex occultis tuis thesauris produxisti, deducendis in hostem ratibus. Euro in mandatis dedisti, ut sisteret superbas machinas , ne circumdaremur pauci. Duces prulentia , militem fiducia, & mortis contemptu ar mavisti. Haec vidisse nos haec audivisse, haec te Iehovam fecisse filiis nostris & nepotibus narrabimus. Canam cum Mose tuo: Fortitudo mea

o laus mea Dominus, factus mihim salutem.

387쪽

3so DE VICTA HIS P. CLASSE.

glorifcabo Deum meum, Deum patrum nostrorumo exaltabo eum. Dominus quasi vis pignator, omnipotens nomen ejus. Rates Philippi, b exemritus ejus projecit in mare, electi principes ejus merssunt Ab si operuerunt eos, descenderunt in profundum, quast Iapis. Dextera tua Domine celeis ta ea fortitudine, dextera tua percu sit inimicum. In multitudine gloria tua υicisti adυersarios meos.

Misisti iram tuam, qua illas deυoraiat, ut stipulam. In stiritu furoris tui congregata sunt aquL, si ii s ritu tuim is operuit eos mare, submersi sunt quasi plumbum in basis aquis. Quis similis tui inter fortes Domine , quis similis tui, qκi -- primus es in sanctitate, terribilis atque laudabilis,

patiens mirabilia. Da , arterne Deus , ut vidi fiam hanc habeamus reverenter, & victores hostium nostri victores simus. nec pacis consilia aversemur, cum tuta offertur. Loquar

summa: Foederati Belgii rectores, pios, potentes, selices, Celsissimum Auransiorum Principem, Patriae patrem vindicemque indefes.sum,classis nostrae Praesectum, hodie victorein, crescentis per te Amstelae felicitatem , Ecclesias, Scholas, cives, mercatores, & devotam Patriae Iuventutein protege, defende. Ita n mini tuo aeternum sit laus, honor, gloria.

RECITATA

388쪽

In adventum Serenissimae Reginae,

HENRICAE MARIAE,

Magnae Britanniae, Franciae &Hiberniae Reginae, Cum Augustissimam Filiam MARIAM, CHAssimi Auransorum P incipis FREDER CI HENRICI filio, GVILI ELMO,

Matrimonio junctam , Foederatarum Pr vinciarum terris Vrbibusique inferret. Vper Augustissimam MED a-CEAM, trium Regum matrem , excepit negotiatrix Civitas. Iam

Mediceae Augustissimam Filiam, Regis Maximi conjugem & M

diceae Neptem Venerabunda e

cipit. Succedunt Soles Solibus & per vices inter terrarum Dominas, mundi Imperatrices, inter Europa i Orbis sidera & Reginarum Principumque fulgidos vultus ambulamus. Vt jam non mirer poetarum licentiam , qui Iovis OMNIA PLENA dixerunt. Quorum ope praesidioque in hunc diem invicti stetimus, eorum Maiestate, veluti Deorum , circumfundimur. Clausimus intra pomoeria nostra Libertatis nostrae vindices, & eorum Regum uxoribus, iis Principibus assurgimus, qui Imperii hujus tibicines sunt & fulcra. Gratiam iis rependimus, quorum potenti amicitia nisi crevimus. reddimus gloriae aliquod authoramentum, 'uorum hactenus auxiliis pugnavimus. Eorum ora coinram intuemur, quorum serenitate affictis olim reddita

389쪽

reddita lux est. Tangimus dextras grati, Maae hostem Potentissimum a cervicibus nostris una depulere. Adoramus proni, quorum foederibus , fide, sortitudine adjuti, in hanc imperii sublimitatem evecti , domi inexpugnabiles, foris formidabiles sumus. Fecere, quod suarum est partium. vicinae civitates. Quaeque propensissimae suae in Regiam Majestatem voluntatis documenta edidit. Arsere ignes , visi civium ubique 3c populorum concursus, auditae acciamationes & applausus , displosae Mavortis te ribiles machinae latius diffudere adventantis Reginae famam, paratae epulae; factae a Patriae Patribus & Celsissimis Principibus gratulati pes , faventium passim 'ox una fuit dc oratio. Urbs nostra, uti commerciis quaquaversuin C labris est, classibus omnique apparatu bellico validissima aedium pulcherrimarum stupenda serie fulgida , templis fabricisque pluribus spectabilis, pol tuum oportunitate & amplitudine admirabilis . ita ossicii quoque sui esse credit, ea omnia in adventum Serenissimae Reginae explicare, quae vel admirationi esse possunt, ob rerum magnitudinem & splendorem,vel delectationi ob elegantiam & novitatem. Equidem, ita semper statui, Superis amorem, obsequium , reverentiam deberi. Astra suspicimus, uia calore suo nos λvent & lumine illustrant.

. V GV I MAE REGINIE adventum

ad nos gratulamur. cujus regalis familiae ararus auxiliisque etiamnum pugnamus & triumphamus Batavi. Reflectitur in eam amor Rei p. n strae, quia amavit illam prior , dum gentem imvisit iublimis mater, quam post gloriosissimae

di aeternae memoriae EO 2A THAM , in clientelam quoque suam recepit. Reveremur eam,

390쪽

BRITANNIAE REGINAE. 363

eam, Velut salutare sidus, quia terris nostris an- nuendo, ea perficere venit, quae selicitatis omnium sunt. Scimus, quibus quantisque nominibus illi debeat Foederatorum populus. Si Britannias spectes, imperant hae foederis jure illa, quae ultro ac lubentes facimus. Sin Gallias, exigunt & illae, quae non nisi ingrati negligamus. Obversatur animo, quam modo nominavi , Maanar Britanniae & Hiberniae imperatrix felicissima, Hatia I cI oc TA v I Filia, Aviae Britanniarum Regis cognata,quae vagientem hanc Remp. ac tyrannide pene oppressam,

opibus suis, & milite prima asseriait. Obversatur animo Serenissimus Iacollus, Scot rum ejus nominis Rex sextus, Augustae memoriae, Reginae socer,qui placatus Hispano,& bel-tis nostris neutrum se praebens, regna. sua portusque nostratium mercimoniis aperuit. Acc dit tantis causis CAR OO I, conjugis, de Britanniae, Scotiae, Hiberniae Regis, erga nos constans benignitas. ut qui patriae virtutis de regnorum haeres, paribus, quibus genitor suus, studiis , Foederatarum Provinciarum statum

tuetur ac propugnat. Quanta HENRIcI MAGM,

quo Patre gloriatur, erga Remp. hanc meritarint, non inviti 'gnoscimus. Galliae suae suss eius Hercules, dum humeris concussain & labefactatam intestinis motibus imperii molem sustinet, iisdem,quibus Galliam omnem,etiam nos cervicibus Dbravit,& quae flagrantibus bellis in immensum excreverant nomina, magnifica liberalitate expunxit. Lunovicus XIII , Frater, Regum Cnristianisinus, eo foedere , quo Foederatos Patres Populumque nostrum obnoxios habet, pro communis nobiscum Mu

SEARCH

MENU NAVIGATION