Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

te Flaccum in urbem secuta, praesens absensque pugnabat. Non oportuna magis Belgarum te

ris alias affulsit victoria, quae subita serenitate inductam patriae caliginem discussit, Amer fortiam Gesarianis praesidiis, Vela viam numerosis exercitibus liberavit : hostium vero res adeo in arctum coegit, ut armamentario suo sit- Inui, & frumentaria sede exuti, nihil sibi reliquum esse crederent, praeter dedecorem fu-Iam, aut minime ambitiosam famem. Tamem , adductis in summam de rationem o sessis, laborioso operi laetam cctastrophen Iinposuit insignis tua erga deditos clementia,qua. non cum privatorum te calamitatibus, sed hostium viribus, contendere ostendisti. Scieio Africanus nec enim eum alio comparari te fas est in Hispaniam missus, neglectis min xibus ejus oppidis, Carthaginem noVam, pro Cipuum tum regni robur, aggressus est, ce in una urbe capta Poenis sui defendendi fiduciam ademit , Romanis sociisque reddidit. Hujus

ea emplo, urbem Hispanicarum provinciarum munitissimam , situ hactenus operibusque imexpugnabilem , subito adortus es. Venisti, reminus quinto mense victor instressias es, non Sinoniis artibus , sed indefesta armorum Vi, frustra obnitente Regio Caesareoque exercitubus , perruptis arcibus duabus, plurimisque, quas militaris industria exstruxerat,munitionibus. Et quod ad laudem quoque facit, pugnasti, non cum tironibus, bellique inexpcrtis, sed cum hoste bellicosissimo, cum veteranis delectis & militibus, quorum ut quisque scientia, militari & audacia maxime valebat, ita majore

animo contra stetit, etiam res urbis moderante Gubernatore sagacit acri ingenio, contra L pericula

342쪽

pericula & insidias firmissimo, qui loca omnia, prompta, occulta, plana, impedita noverat, prudentiaeque fama inter regios Praesectos eminebat. Atque haec dum terra per te geruntur , non minus victricia signa per Oceanum late circumtulisti, duplexque elementum imsedisti victor. In Occidentem iterum mOV runt Societatis istius socii , usuri fortuna, quam superiore anno propitiam experti su rant. Cumque turbatis commerci1s Morini mare Britannicum ac Septentrionale, bello, quasi tempestate , praeclusissent, sub Petro Hyrio, quem ob recentia sortitudinis 3c felicitatis exempla tanto negotio praefeceras, maris denuo libertatem tibi tuisque vindicasti. Patere, Princeps, uti, dum de Hemio loquor, pau- Iulum morer ordanem laudum tuarum. Querimur, proh dolor: querimur, in tanto impetu cursuque rerum occidisse gloriosissimum ducem . ilium qui gaudio nuper impleverat animos , iam moerore omnia complevisse. Dol mus illam animi vim, illam in subeundis p riculis constantiam , in rebus moliendis etaciendisque velocitatem, in suos fidem Reip blicae ereptam.Occubuit Heros iste,per omnes navalis militiae gradus ad summa evectus, maior semper privato visus, dum privatus fuit, &omnium consensu etiam tunc, cum pareret, capax imperii. Occubuit nunquam non victor, postquam Orientem & Occidentem, famae suae terminos, adiisset . postquam classem Hispanorum in ipso Brasiliae littore atroci praelio examasset: postquam regio thesauro onustas naucis Matancae portu primus mortalium exuisset evulgato imperii arcano,posse etiam Occidentem vinci, re annuos Novi orbis reditus inter

343쪽

cipi: postquam naves Morinorum bellicas sortiter aggressus expugnasset,& majorum facinorum spem certam suis fecisset, nec deesse quitaquam ad immortalitatem videretur, nisi ut qui

vixisset victor, victor moreretur. Secuta quoque est morientem victoria,& quae vivo ante,etiam

mortuo se superfudit fortuna. Regulum dic rem, nisi hoc felicior esset, quod post carceressu os eodem loco hostem egregie ultus fuerit, quo captivus foedam servitutein ser' erat. Diacerem Themistoclem, nisi non cum imbellibus Persis, sed bellicosissima gente pugnavisset. Compararem Pompejo , nisi piraticum bellum illi superstiti conficere concessissent fata, He nio nostro negassent. Maxima profecto sunt , quae gessisti, Princeps sortissime, & in hac inum di scena,inter tot Europae Principes, laudatisitimum te actorem conspexit prauenS annus. Fatigavit Borussiam Suecus, frustra repetiit Pol nus. Britannus domestica,Transalpina restituit

Gallus ; Bellum pace redemit Cimber. Finiabus suis invigilasse Veneto satis fuit. Omnium tu sit fas ita Batavum loqui) gloriosissime urbes illas Hispano subduxisti, in quibus Belgici

cardo omnis versabatur. Et ne quid persectae Victoriae obstreperet, solo exercitus tui adve tu,Velavia Omni, pro pugnaculisque in Isaiae ripa exstructis,submovis 1 hostiles copias. Vicisti magnitudine rerum non hostes modo , sed &sociorum expectationem, quorum illi insolentius vanis cogitationibus coelum peti,hi tale te consilium cepisse, quod non facile explicare posses, modestius censebant. At explicuisti,

per Dei gratiam,& possibile esse primus docuisti, quod impossibilibus hactenus , celebratis.

simo proverbio, adscripserat praeconcepta ani-

344쪽

mis nostratium desiperatio. Et cum hale sub initium Praefecturae tua sint opera, similia porro exspectamus. Nec enim possunt aliae, quam ex Celsae cogitationes animo tuo subire , dc dum in incremento est virtus tua, tanta Celsitudine ac gente dignos spiritus capis , ut eadem sortitudine postmodum experiaris,quicquid pro patriae salute tentandum provide judicabis. Iain oculos in te conjicit Christianus orbis. aliorum aperta inclinatio est, aliorum occulti metus. Vtinam Mit vincere hostem possis aut pacareo praeludia haec fuerint stabiliendis simul

imperii & pacis. Eam reduci velle, sorte victori expedit, victo necesse est. Militat pro te Ieho-va, & turbatis nonnihil rebus, victoriam conduplicat , ut consessos hostes animo jam subjugaveris. fasces Auriaco submittere nemo indecorum putat, dc quos superasti, beneficium putant, a Nasbvio vinci. Sub frenis tuis libertatem quisque sibi, sub imperio selicitatem pollicetur. Macte Heros invicte,& cum patriae finibus latius virtutum tuarum pomoeria diffunde. Laudabiles militiae tuae successus continua, di , advocante te ad magna Deo , obsequere. Veni,ad tuos redi,& Procerum civiumque passim faustas acclamationes Victor excipe, quorum alii vitam, alii libertatem , omnes securitatem tibi debemus. Sequor pone Encomiastes , & dum alii tantarum rerum solidain nam rationem meditantur, non historiam, sed Poema oblatum veni. Nec enim decet tam illustria trophaea suspendi sine vate. Vtinam Vero dignam virtutibus tuis orationem reperire potuissem. Impari gressu ambulat Auctor & Scriptor,& Principum Heroicos ausus lambere facile est,facundia exhaurire dissicillimu . Quod O a poeta-

345쪽

poetarum proprium est feci .Per ambages, De rumque ministeria, & fabulosum sententiarum tormentum circumduxi tatas Voces, ut potius furentis animi vaticinatio appareant, quam religiosae narrationis sub testibus fides. Est tamen, ubi nimius narrator mihi Videor, temporisque filum nimis anxie secutus. Sed parum refert, si minus illic poetam egerim , ubi mlicissime pugnavisti. Praestat sciri, Te melioribus legibus pugnasse , quam me cecinisse.

Et major rerum a te prudenter sortiterque gerendarum habenda fuit ratio se quam meae laudis. quam si ex hoc opere aliquam retulero , Illustrissimo tuo nomini omnem debebo, cujus virtutum vel sola recordatione vatibus pselus tumet, ut majores sibi videantur, quo ci ea augusta illa nomina dc illustres animas impensius occupantur.

Faxit Deus Opt. Max. cuius invicta manu vicisti: Patriam, religionem, libertatem in t to locasti: hostiles 1mpetus contudisti: Ves I iam primum, mox Sylvamducis, urbes p tentissimas, Foederatorum imperio addiditu, ut nominis tui terrorem late circumseras , quae domi aegra sunt, consilio fulcias, valida magis robores, metumque tui civibus, contemptum hostibus, praeclare de patria merendo, demas.

346쪽

ORA ΤΙ Ο

Τribunorum in castris

PRINCIPEM AVRIACVM,

Vide orationem Crateri ad Alexandrum

Mnnum, qua extat Apud Curtium lib. 9.

Redisne, Princeps sortimine, adventu inagis hostium, ut jam in

vallo conlisterent castris adsultarent, quam cura salutis tuae, illnunc est tibi vilis, nos esse sollia citos Quantalibet vis gentium undequaque conspiret in nos, impleat armis viribus'. Brabantiam omnem, Osareanas aquialas inducat, Tillios , Walsteyniosque crepet, tu nos vivus incolumisque praeitabis invictos. Sed quis hoc Foederati Belgii columen ac sidus diuturnum sore polliceri potest i cum tam avi id manifestis periculis corpus tuum offeras , GILtus tot militum civiumque animas trahere te in casum. Quis critin tibi superstes aut optat este, aut potest Eo perVenimus, auspicium atque Imperium tuum secuti, unde, nili re sabo, nulli laetum ad penates suos iter est. Quod si de Hispaniae, totiusque Orientis & Occidentis regno cum Philippo dimicares, etsi nemo vellet: tamen, ne admirari quidem posset, tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae. Nam ubi paria sunt, periculum ac proemium, & 2- ' cundis rebus amplior fructus est , dc advertis majus solatium. I uo vero capite urbein illam, licet maximi alias momenti, redimi,quis serat,

347쪽

non tuorum modo militum , sed ullius etiam gentis sociar, qui quid in republica nostra validum sit, quid aegrum, novit i Horrent animi cogitatione rerum, quas videmus indies, duin intra telorum hostilium jactus, fossas cunicu- '. losque inrrepidus subis. Eloqui timemus. iner- tissimus quisque jam de corporis tui spolio triumphasset, nisi te hactenus misericors in nos Deus servasset. Totidem proditores, totidem

desertores credemur aliis, quod te aut retin re in tentoriis, aut in fossis persequi, tueri , ac securum praestare non possiamus. Vniveisos milites ignominia notas, quasi ossicii sui parum

memores, sine te exequi mandata nollent. Te-

metipsum consiliis imperiisque serva. Non militis partes, sed Imperatoris habes. Scipionis 1llud cogita: Mater Imperatorem me, non mulitem genuit. Adesse rebus debes,sed citra sum rei discrimen: vires roburque inspirare militi, at cum locorum delectu: praelia voce consilioque moderari,sed dubiis praeliorum eximi. In milite unius sors est, in Duce universorum periculum. Minores curas minoribus ducibus manda. Non stamus in acie, non status imperii aut salus provinciarum inferri cuspide posita est. Vallis hostem aggeribusque arcemus. L pimus, re iam iuvat meminisse, cautos , cum clantesque duces laudari,nullo loco, nisi quam

tum necessitas cogat, commissuros se sortunae.

Et summus ille c1vilis prudentiae magister, re- praehendit Imperatorem contemnendis, quam cavendis hostibus, meliorem. Sine timidum pro cauto, tardum pro considerato , imbellem pro perito belli vocent. Non hostium , non malevolorum hic audiendae voces. Clamat reia publica, clamat exercitus . clamant boni juxta

348쪽

ac prudentes,omnium in te salutem verti. Magna coepta consilium & mora perficiet. cludet unico momento, infelix saepe,audacia, dc nimis

curiosa sollicitudo. Tuo casu animus hostibus accrescet, & fiduciam illis liberandae urbis

mortuus facies,quam vivus habere non sinis. In expectatione tanti operis universus orbis est. Aliorum admiratio , aliorum indignatio, aliorum alibi studium eminet. Videntur fata o sesam urbem damnasse , sed videntur tantum. Cave, ne decreta sua vertant in nos. Sunt in

procinctu hostes instant vallis castrisque in omnes occasiones intenti, ut laboranti urbi succurrant. Prospiciendum, ne quod a suis virtutibus se consecuturos desperant, tibi imputent. Ad gloriam contendentibus viam sternit prudentia, ratio , non impetus. Fama providentiae in magnis ausis valida est , in obsidionibus valia dimina. Et parta dc sperata decora ex tua pendent incolumitate. Quod si victorias numerare vis, annos numeres Oportet. Rebus praecla-rh gestis superesse gloriosius, quam iis immori.

Mortuos fama lambit, vivos assicit. Stant & pu- nant in theatro orbis principes, sed dc in e em peccant. & cum virtutibus cons ectius quoque est quicquid in iis minus laudabile. Ex te , vel ut E capite membra, spiritus animosque

capimus. Tu virtutis ignaviaeque tuorum spectator es & vindex. Pudet singulos te occupato otiari & segnescere. In oculis tuis vulnerari &mori gloriosum quisque putat. Te coram nec

dolorem sentiunt, nec mortem extimescunt. Urget praestentia Turni. Si monere nostrum non est, monemus tamen, ne, quam Vellemus, citius imperare nobis desinas. Attendit ad Patroclum suum Achilles, Achatem, I eas. & ne

349쪽

fabulosa soluin loquar, attendit ad Narsetis ac Beligarii salubria monita Iustinianus.Quae affecta voles, nobis impera , non tibi. quocunque jusseris,ibimus. Infesta loca, fatales pugnas nobis deposcimus. quos si extinxerit Mavors, habes, quibus bellum restaures. Imperantium uti magna est paucitas, ita novitas nocet, dc regimen nullum aut incertum securitatem publicam labefactat. Pericula cave, hostium moentibus abscede , fossis exi, ubi destensus Averni facilis. sed gradum revocare dissicile. Non

prandendum tibi, tanquam apud inferos coen turo, nec coenandum, ut mox efferaris. Militibbus hoc dixit Leonidas,non belli duci. Et nihil rosecto indignius, quam cum tuos assiixeris,ostibus gaudii causas propinasse.

DE VICTA

In Freto Britannico Potentissimi

HISPANORVM REGIS CLASSE,

Octob. die XXI.

Vabus mundi partibus habit

mus, duabus pugnamus, terra ac mari. alteram securitas, alteram

temeritas sedem fecit. Prior,quia fixa & stabilis, pluribus domicilium praebet. Posterior,quia mObilis fluctuansque, paucioribus. Illa iis patet, qui

350쪽

qui mansuetius vivere amant. Haec iis, qui ventis, coelo salo acrius animantur. Qui terras habitant, laxis spatiis pugnant, ubi timor viam fuga iuvenit. quibus Oceanus domus est, arctis tabellis concluti, aquas mortui sorbent, ne sicca morte intereant. In terris positi securius maria adspectant. qui aquis jactantur , tellurem post terga vident, & natale solum insigni audacia susque deque habent. ubi terra est, certius iter tenemus ad vitam. ubi aquae sint, dubio cursu

secamus aequora , & levibus auris animam crodimus, ducto gracili tramite inter vitae & mo tis vias. Non terra solum pugnantes Pompejum& Caesarem, sed & exilis cymbesa mundi Imperatores vexit. Et qui terra non nisi hostium formidamus potentiam , in aquis praeter hostium furorem, naufragiis insuper mulctamur. In utraque imperia, diVitias , libertatem, quarum rerum causa bella atque certamina sunt, petimus. Imus in principia nostra omnes. illiς spirare amat quisque, unde originem traxit. Ex limo facti humido siccoque constamus, ne si toti aqua essemus, inconstantiae; aut si toti te ra, pertinaciae haberemur filii: In haec semina.

relabimur non inviti, & illic morari studium est, ubi potiorein sui particulam vel aquis vel terris se debere quilibet sentit. Hac sorte & indole non singuli solum,sied & populi gentesque

discernimur. Inter fluctus nos & procellas habitamus. Amphibium antiqal Batavi sumus,Ma tiaci sumus, Fruii sumus. Pluribus elementis gaudemus, 'uia singuloria munera mercamur. quos in lucem modo edidit tellus,mox impuberes adhuc dc vix aere lavatos , fovet procellosa

Tethys. Quin , dum longo itinere in Auroram cum conjugibus imus, seloquar hoc verm: γO 6 1mdus

SEARCH

MENU NAVIGATION