장음표시 사용
211쪽
188 HISPANΙΑ miradi operis,quem Rodericus idem,& Alphon. sus de Carthagena, ab Hispano Rege exstructum somniant: sed eruditioribus & antiquitatis peritis , Traiani imp. opus perhibetur, in quo facile,
Romanae architecturae maiestatem, de magnificentiam intueri licet, tantaeque firmitatis est moles, ut, cisa Carpe particula aliqua reficiatur, vix ad decennium illa perduret, cum prisca structura in hodiernum aeuum illaesa seruetur: urbi hinc de aquarum copia prospicitur, non publice solum, sed & priuatim. Nostra hic memoria Germanorum ope, & aquarum, inuenta ratio est cudendaemonetae, non malleis colliso, sed fuso ac liquato, demumque impresso ductili aere, auro & argento. Priscis ea res inuisa saeculis atque inaudita. Solum habet secandum admodum, nihil ut incolis desit, quo commode lauteque vivanitatempla habet & coenobia pie & egregie instructa: quibus accedit Epitcopatus splendidus & opimus, Vtpote qui in annuos reditus plus quam quatuordecim ducatorum millia numeret. Patronum agnoscit S. Eructuosum Confessorem.
212쪽
D. Virgo ad aquas Lupias. quando sacra igies huc delata. Miraculorum aliquot feries.
CVM haec urbs, ob imaginem D.Virginis toto
orbe celeberrimam excitata sit, operae pretium me facturum arbitror, si paucis retulero, unde primum imago haec allata, ubi postmodum reperta, quando coli Caepta. Samiente per uniuersam Europam circa annum Domini DC. grauissima peste, regnante Riccaredo Hispaniarum Rege, Gregorius Magnus Pont. creatus, priusquam inaugurandus esset, lemni indicta supplicatione, frequentem iussit clerum populumque adesse, ut Dei iram , patrocinante D. Virgine, cuius peculiarem effigiem manu gestabat) deprecaretur. nec mora,pijssimi Pontificis precibus pessiis elanguit, & sedata fuit . Hanc postmodumessigiem D.Leandro Hispalen si Praestili una cum Moralibus in Iob libris, alijsque reliquijs dono misit. In Cathedrali templo summo cum honore seruata fuit, donec luxu libidineque enervatam H is PANIAM, Poeni impune vastarent, Christianis
213쪽
19o HISPANIAstianis undique fugientibus. Hispalenses aliquot sacerdotes, infidelium manibus elapsi Toletum fugerunt,ablatis aliquot Sanctoiu reliquijs, una cum sacra hac effigie qui cuncta haec prope amnem Guia repe . barbarorum metu , in marmoreo sepulcro,adiunctis litteris in rei gestς memoriam, ingesta tellure condidere. multis demum elapsis secutis,tempore Alphonsi XI. accidit, ut bubulbcus amissium bouem aduerso amne Guadauipe inuestigaret, quem mortuum reperiens, dum parat corio nudare, reuixisse videt attonitus: cum se illi D. Virgo augusta specie derepente obtulit, imperans ut clero significaret, ut eo loci occultam sacram effigiem effoderent, ibique dedicata aede collocarent. Pastor hic domum rediens, inusitata in Deum flamma,& D.Virginem religione accensus, ut caelestibus mandatis obtemperaret; ecce tibi familiam omnem luctu & maerore obsitam,ob filij mortem, sed ipse insolita quadam in
D. Virginem spe, preces tanto animi feruore fa-dit, ut iterum cunctis stupentibus vitalis cerneretur.Statimq. Vniuerso clero rei gestae seriem omnem retulit,recenti miraculo confirmata. omnes ilico ad ind1catum locum conuolant, repertam q. imaginem, tumultuaria excitata aedicula reponunt. Miraculi huius fama uniuersam momento
Hispaniam peruasit: magnus eo statim concursus
214쪽
LvDOVICI NONII. I9r fieri frequentes se D. Virgini commendare, Vniuersi opem auxiliumque aerumnis suis experiri.
Rex ipse Alphons. XLfama rei excitus huc venit, multumq. agri, Castri Iuli i & Talabricae, templo& coenobio assignauit, ut Leo commodius obsequium praestarenta templum etiam maiori ambitu exstruxit, vari jsque ornamentis decorauit. nec incassum.Nam vix elapso triennio D.Virginis praesens numen sensit. Memorabile enim aduersus quinque potentissimos Poenorum Reges, praelium commisit, prope Amnem Salsiim, non pro cula Tarissa, &adiuuante Alphonso Lusitaniae Rege,socero suo,victor euasit. Circa annum cI .
CCC. XL. ipse Rex hostium sipolia Deo obtulit, inter quae adhuc magni ex aere tripodes templi parieti assigi visuntur. Temptu undique varsis donarijs, & frequentianathemate septum est, Columnae votivis tabellis te . haec inter conspicuus est cereus immenta magnitudinis ex cera alba, quem Olisponensis
populus, saeua pestilentiae lue D. Virginis ope liberatus, anno CII. cccc .Xc. Osserendum curauit: nam vasa sacra, tam aurea quam argentea recensere immensum foret. Argenteae lampades XXX. perpetuo lumine visuntur,inter quas aliqUae Opere & magnitudine conspicuae. Inter multa Regum Principumq. donaria videre est maioris tormenti
215쪽
x92 HISPANIA bellici ferreum globum, quem Alphonsus Albu-
quercius, avorum memoria, Indue Prorex, in monumentum miraculi, quo eum D. Virgo in Goensi obsidione tutata est, misit: nam cum scapha flumen subiret, Comes quidam eius Ita tormenti globo diseerptus fuit, v t illius cerebro scedatus fuerit: quo ille periculo commotus, in D. Virginis Guadalupiae se tutelam commendat.Vix orationem finierat, cum tormento excussus globus pectus illi percussit, sed innoxie Ela ad pedes
eius delapsus fuit,licet vix a XL.passibus excus sus fuisset, nunc argenteis incrustratus bracteis hic seruatur.cum quo monile misit, multis gemmis & adamantibus ornatum.Essigies haec D.Virginis ex ligno est,quod cum cariet obnoxium admodum est, mira tame Dei prouidentia,per DC. annos sub terra incorruptum durauit.Fusci vero coloris est, & vultui maiestas inest tanta, ut reserant seditui, se fixis oculis non posse illam intueri. Teuerentia enim sentiunt sibi oculoru aciem praestingui. Multa essent hoc loco de sacra hac aede dicenda, quae spatijs exclusius iniquis, praetetire
Opidum est exiguum, amoenum, fontiumque frequentia irriguum admodum. Flumen Guada-L nam Guada Mauris aquam notat) muros eius praeterfluit cuius utramque ripam, bicolores undiquo
216쪽
LUDOVICI NONII undique Sc procerae populi obumbrat, alicubi in
tantam altitudinem enatae, Ut nauium malis inse
uiant; nonnullis in locis luci instar ita densis, ut vel flagrantiis imi solis radios non admittat. Ager suburbanus vini, mellisque, & cuiusque generis fructuum ferax, cetera copiose a vicinis suppeditantur
fretum Germanorum,num CalatraU2. T raphae crassus error. inscriptio petus. Origo Calatrauae militum. CAL:raua non obscuri nominis opidum, ad
flumen Anam situm, de sacrae militiae nomine praecipue clarum. Ptolemaeo Oretum Gemano dictum , teste Car. Clusio of Moletio, Se Tarapha, inter Oretanos situm. Stephano vero By-Z a nt.ω'ρt Π quam cum Castulone interoretanos etiam recenset. num Strabonis Oria sit inter Oretanos , non abhorret animus: praecipue cum MCasau bonus,& Ortelius eo inclinent. Addit Tarapna nominis etymon : Imp. Valeriani, inquit,
temporibus veri ores Germani,abrasa potiti Hispania,u quibus, Uretum Germanortim, Liremudurae vidum,
217쪽
394 HISPANIAbodie Pero Calatraua, conditum. Sed 6 Lucumonis
Boeotum in crasso iurares aere natum. Cum videat a Cl. Ptolemaeo Creta Germanici
mentionem factam,qui teste Suida, M. Antonini temporibus scripsit: Plinius etiam, qui sub Vespasiano vixit, Oretanos hos cognomine Germanos V cat Unde constat Tarapham nimis supino animolisc scripto mandasse cum Valerianus multis post . saeculis rerum potitus sit.Ambr. Morales Calatra. tiam negat oratum Germanorum fuisse sed non procul ab urbe aediculam esse, quam incolae Neutra Senonii is freto vocant, atque hic antiquum Oretum fuisse. nam & templum illud Romanam architecturam praeseseri, pontemque habet vicinum eiusdem operis. Indicat hoc vetus inscriptio,quae ab hoc ponte in vicinam urbem A ago translata fuit:
P. BAEBIvS. VENUSTUS. P. B EBIL VENETI. F. P. BAESIS CERIS. NEPOS. ORE TANVS. PETENTE. ORDINE. ET POP. IN. HON. DOMUS. DIVINAE. PONTEM. FECIT.EX. I S. XXC. CIRCENS. EDITIS. D. D.
218쪽
LUDOVICI NONII issVrbs haec Calatra militibus a Rege Sactio III cognomine Desiderato, data fuit,circa annum CII. c. I viij. cuius militiae primordia non pigebit ab
ovo,quod aiunt, breuibus enarrare. Quo tempor
Mauris erepta fuit Calatraua, Templarijs militibus f quorumanagna tunc temporis erat virtutis opinio ) munienda data est, ut firmum aduersus barbarorum insultus propugnaculum esset: illi, quod Mauros magnis copijs eo venturos fama erat, opido dissili, Regi id rest1tuΦre nec erat inter proceres, qui se periculo ex poneret. Aderant foriste Toleti, duo C1 stercienses monachi , Raim undus Fiter ij ad Pisoracam Abbas, & Didacus Ve-Jasicus,spectatae olim virtutis miles nunc Christo militabat) qui monendo, suadethdoque Abbatem tandem impulit, ut opidi muniendi in se curam siticiperet, gloriosum id illi, reip. vero christianae
utilissimum futurum consilium specie erat temerarium,annuit tamen. Regi Sanctio id gratissimufuit, Praesulique Toletano : qui Quoniam eius ditionis esset, pecuniam de suo suppeditauit, & auctoritate sua orationeQue, multos tum nobiles, tum populares eXciuit, Vt una cum Abbate pro christiana rep. discrimini se ob ij cerent. Multi undique eo mortales confluxere, omnes lubentet dissicultates subituri. diligentia hac opidum aduersus omnes hostium iniurias egregie munitum
219쪽
ν 6 HISPANIA fuit.Mauri spe deiecti, an alijs dissicultatibus implicati, obsidionem non tentarunt. id faustum mi litiae eius omen fuit Rex in laboris praemium,opidum Abbati cum subiecto agro & ordini Cister- ciens dono dedit. Is militibus suis vestem rubra cruce insignitam attribuit. Equitum Magistro Quadraginta millia aureorum quotannis cedunt. his initiis sacram hanc militiam in hoc , quod videre est,fastigium excretam Alexander III Ponti Max. suo diplomate confirmauit.
'Talabricam non esse Talauera. Ptolemaei Libora, t.Livii Ebura eadem cum
Talaueras LNO N obseurum Talauera municipium, nisi
priscum nomen in obscuro esset. Cl. Marius Aretius,& AntiNebrissensis nuda nominis similitudine allecti Tala, icam olim dictam credidere; sed cum Antonino Aug. in Itinerario Talabrisa a Contabrica distet L. M. P. qui sunt paulo plus XII. leucis, quae Conimbrica Caciam usque numerantur,unde diligentissimus Barrerius Talubricam Caciam esse non male colligit.Plinius etiam
220쪽
LUDOVICI NON IL I97 lib. iv. cap xxi. clare Talabricam in Lusitania collocet : AD uris , inquit , Lusitania incipit , Turnii
veteres Faesures, flamen Macca, o et um Racca, vitam Talabrica.Cum autem Talauera lit ad Tagum sara in Tarraconensi prouinciam on poterit Talabrica esse, quae in Lusitania est. Rod. Timenius Tole tantis antiquitus Aquis nomen illi sui ila dici t. sed cum apud classicum scriptorem hoc non constet, non potest probari eius opinio. Ioannes Mariana Societatis Ι E s v Theologus Hist.De rebus Hispaniae lib. iv. cap.xiij. Libora Ptolemaei & T.Livij Eburam esse contendit. Qua in re suffragatur illi Ant. Beuterus, quae tam Ptolemaeo, quam Liuio in Car tanta non procul a Toleto sita est, non secus atque Talauera. Quod vero idem Mariana, Egoram vocat, de Diuorum Vincentij, Sabinae, &Christetidis Martyrum patriam asserit, omnique C pe adnitatur probare, parum eisicit.Nam docti Osinius Andr. Resendius, tamquam pro aris & focis in Epistola ad Bartholomsum Lebedium,omnia eiuS argumenta refellit, atque Eborae in Lusitaniae haec quadrare, & non Talauerae docet. T. Liuij Eburam credamus esse, quae cum Ptolemaei Libora eadem est. Auctor est Liuius, lib.XXX. anno
ab Vrbe Condita D. LXXIII. Fulvium Flaccum Praetorem Celtiberos memorabili praelio ad Eburam Carpetaniae urbem fudisse. Diligentiores