Sex. Iulii Frontini Strategematicon libri quattuor: Eiusdem De aquae ductibus urbis Romae liber

발행: 1855년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

VI. me adfectu et moderatione. Vn De variis consilius.

1. P. Scipio ad Numantiam correptum superiorem ducum socordia exercitum correxit, dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus quotidiana exereitatione militibus, quibus, cum requens iniungeret iter, portare eomplurium dierum ibaria imperabat, ita ut Digora et imbres pati, vada fluminum pedibus traicere adsuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente delicati is usus a parum necessaria expeditioni vasa : quod maximo notabiliter accidit . Nemmio tribuno, ut dixisse

traditur Scipio: Mihi paullisper et reipublieae, tibi semper

nequam eris.

2. Q. Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari severitate restituit, cum insuper prohibuisset alia came quam assa elixave milites uti. 3. Pyrrhus delectori suo fertur dixisse: Tu grandes elige, ego ver sortes reddam. 4. T. Paullo et C. Varrone consulibus milites primo iureiurando facti sunt antea enim moramant tantummodo a tribunis rogabantur ceterum ipsi inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causa non abituros neque ex ordine recessuros, nisi teli petendi feriendive hostis aut ivis servandi causa. 5. Scipio Africanus, eum matum scutum elegantiuscuiusdam vidisset, dixit, non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii, quam in gladio haberet. 6. Philippus, cum primum exercitum constitueret, vehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non ampliusquam singulos calones habere permisit, peditibus' autem denis singulos, qui molas et funes ferrent. In aestiva exeuntibus triginta dierum larinam collo portare imperavit. T. C. Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militum

102쪽

80 SEX IULII FRONTINI in fasciculos aptata ureis imposuit, sub quibus et habile onus et lacilis requies esset; unde et in proverbium tractum est: Muli Mariani. 8. Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit, ibi se daturum. Deinde

elam equites praemisit eosque hostium specie impetum in so-oios retorquere iussit quo facto cum quos habebat tamquam ad hostium incursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, ut quo quis Voluisset loco consisteret et cum inertissimus quisque retro se dedisset, strenui autem in frontem prosiluissent, ut quemque invenerat stantem, ita ad ordines militiae provexit. 9 Lysander Lacedaemonius egressum Via quemdam castigabat eui dicenti, ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse, respondit: Ne speciem quidem rapturi praebeas volo.

10. Antigonus, cum filium suum devertisse audisset in eius domum, cui tres iliae insignes specie essent, Audio, inquit, fili, anguste habitare te, pluribus dominis domum possidentibus hospitium laxius accipe : iussoque commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio matrisfamilias uteretur. 11. Q. Metellus Onsul, quamvis nulla lege Impediretur, quin filium contubernalem perpetuum haberet, maluit

tamen eum in ordine merere.

12. P. Rutilius consul, cum secundum leges in contu-

hemio suo filium habere posset, in legion mi em fecit. 13. M. Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco

hostibus cesserat, in conspectum suum venire iussu Adolescens verecundia ignominiae pressus mortem sibi conscivit. 14. castra antiquitus Romani eteraeque gentes passim per corpora eohortium Velut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset antiquitas Pyrrhus, Epirotarum rex, primus totum exercitum sub eodem vallo continere instituit Romani deinde, Victo eo in campis Arusinis circa urbem Maleventum, castris eius potiti et ordinatione notata, paullatim ad hanc usque metationem, quae nunc

effecta est, pervenerunt.

103쪽

STRATE EMATICON LIB. IV. CAP. I. i15. P. Nasio in hibernia, quamvis lassis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur aut per tii licentiam sociis iniuriam inferret, naves aedificare instituit. 16. M. Cato memoriae tradidit, in furto comprehensis inter commilitones dextras esse praecisas, aut, si levius animadvertere voluissent, in principiis sanguinem esse missum. 17. clearchus dux Lacedaemoniorum exercitui dicebat, imperatorem potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio subire mortem dubitavissent, certum si deseruissent manere supplicium.

18 Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho

Epirotarum rege capti et postea remissi erant, equites ad peditem redegit, pedites ad levem armaturam, Omnibus extra

vallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli

referrent.

19. Otacilius crassus consul eos, qui ab Hannibale sub

iugum missi redierant, tendere extra vallum iussit, ut immuniti adsuescerent periculis et adversus hostem audentiores fierent. 20. P. Cornelio Nasica D. Iunio consulibus, qui exercitum deseruerant, damnati, virgis caesi publice venierunt. 21. Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad castellum cum acci hostibus cesserant, extra vallum iussit tendere, donec adsiduo labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam. 22. Aurelius cotta consul, cum ad pus equites necessitate cogente iussisset accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores effecit, ut notarentur a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera procederent: tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt, Omniumque oonsensu stabilita disciplina est. 23. Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque oohortes, quae hostibus oesserant, testamentum lacere iussas ad loeum recuperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri. 24. P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad irim victum ducere in Samnium ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere.

104쪽

82 ET IUL FRONTINI Idem senatus, eum turpiter iugati consulis milites essent, decrevit, ne auxilia ei submitterentur, nisi aptis et violis hostibus. 25. Ei legionibus, quae Punio bello militiam detractaverant, in Siciliam relegatis per septem annos hordeum

ex senatus consuli datum est.

26. L. Piso eonsul C. Titium praesectum cohortis, quod loco fugitivis cesserat, einet togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis quotidie stare, dum vigiles venirent, iussit conviviisque et balne abstinere. 27. Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem

hostis perruperat, gladiis aptatis et isoinctos perstare in principiis iussit. 28. Domitius corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, vestimenta per lictorem scidit eidemque, ut erat, foedat habitu perstare in principiis, donec miti retur, imperavit. 29. Atilius Regulus, eum ex Samnio ad Luceriam transgrederetur exercitusque eius obviis hostibus aversus esset, obposita cohorte iussit fugientes pro desertoribus caedi. 30. cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente Valeria, virgis animadvertit. 31. Idem P. Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, ipse ad auspicia repetenda Messanam

tran8iturus, praefecerat, cum agger incensus et capta castra essent, Virgis caesum in numerum gregalium peditum referri

et muneribus fungi iussit. 32. Fulvius Flaoeus censor Fulvium fratrem suum, qui legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu movit.

33. N. Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies

manserat, cum ter dato proleotionis signo classem solvisset, et relictus e militibus quidam a terra edita voce et gestu expostularet, ut tolleretur, circumactat ad litus universa classe, comprehensum upplicio adfici iussit et, quem occisuri per

ignominiam hostes fuerant, exemplo potius impendit.

105쪽

STRATNGEMATIcON LIB. IV. CAP. a. 8334 Appius claudius ex his, qui loco esserant, decimum quemque militem sorte ductum fusti percussit. 35. Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, vicenos sorte ductos in conspectu militum securi percussit. 36. Aquilius temo ex oenturiis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi percussit. 37. M. Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in opere suerant, duarum cohortium militem decimavit et in singulos ex his centuriones animadvertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione hordeum dari iussit.

38. In legionem, quae Rhegium oppidum iussu ducis

diripuerat, animadversum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur. Praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire vel lugere fas esset. 39. L. Papirius cursor dictator Fabium Rullum magistrum equitum, quod adversus dictum eius quamvis prospere pugnaverat, Virgis poposcit caedendum, caesum securi percussurus nec contentioni aut precibus militum conoessit animadversionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii meriti metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus ac populus Romanus rogarent. 40. Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is ontra edictum patris cum hoste pugnaverat, quamvis victorem in conspectu exercitus virgis caesum securi

percussit.

41. Manlius filius, exercitu pro se adversus patrem seditionem parante, negavit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri

paterentur.

42. Q. Fabius Maximus transfugarum dexteras praecidit. 43. c. curio oonsul bello Dardanico troa Dyrrhachium, cum ex quinque legionibus una seditione acta militiam detractasset secuturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus, detectis umis velut o acie, 6

106쪽

84 EX IUL FRONTINI iussu. Post hae seditiosam eronem inemem proeedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, poster autem die similiter fossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius submitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret. 44. Q. Fulvio, Appio claudio consulibus, ex pugna cannensi in Siciliam ab senatu relegati postulaverunt a consule . Marcello, ut in proelium ducerentur. Ille senatum consuluit senatus negavit sibi placere committi his rempublicam, quam deseruissent: Earcello tamen permisit facere

ruod videretur, dum ne quis eorum munere vacaret, neve onaretur, neve quod praemium terret, neu in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea essent.

45. N. Salinator eonsularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diviserat militibus. 46. cum a Liguribus in proelio Q. Petilius consul inter ectus esset, decrevit senatus, ut ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota in requens referretur, stipendium annuum ei non daretui aeraque rescinderentur.

DE EFFECTU DISCIPLINAE.1. Bruti et Cassii exercitus, memoriae proditum est, bello civili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad uvium, in quo pontem iungi oportebat, pervenisser, Cassii tamen exercitum et in efficiendo ponte et in transitu maturando praecessisse. Qui vigor disciplinae esse-cit, ut non solum in operibus verum et in summa belli praestarent cassiani Brutianos. 2. C. Narius, cum facultatem eligendi exercitus haberet, ex duobus, qui sub Rutili et qui sub Metello a postea sub se ipso meruerant, Rutilianum, minorem quidem, sed quia correctioris disciplinae artiuabatur, praeoptavit. 3. Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis, disciplina correeta, Parthos sustinuit. 4. Alexander Macedo quadraginta milibus hominum,

107쪽

sTRATEGEMATICO LIB. IV. CAP. I-m. 85 iam inde a Philippo patre diseiplinae adsuefaetis, orbem terrarum adgressus innumeras hostium copias vicit.

5. Cyrus bello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultate superavit. 6. Epaminondas dux Thebanorum quattuor milibus hominum, ex quibus quadringenti tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum viginti quattuor milium peditum, equitum mille sexcentorum Vicit. T. A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri adversus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superati sunt. 8. Eadem Graecorum quattuordecim milla, proelio amissis ducibus, reditus sui cura ex corpore suo enophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia

reversa fiunt.

9. Xerxes, ab trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatus, cum vi eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos.

CAPUT III

DE MONTINENTIA.1. M. Catonem in eodem, quo remiges, contentum fuisse traditur.

2. Fabricius, oum ineas le tus Epirotarum grando pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit, malle se habentibus id imperare, quam habere. 3. Attilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque toleraret agello, qui colebatur per unum villicum cuius audita morte scripsit senatui de suoeessore, destitutis rebus obitu servi necessariam esse praesentiam suam.

4. n. Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit nec ea quidem relicta pecunia, quae sulfioeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice

dotavit senatus.

5. Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis, post

108쪽

amplissimarum rerem administrationem in maxima paupertate defuncti. 6. Epaminondas dux Thebanorem tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectili eius praeter stoream et aeneum vera nihil inveniretur. 7. Hannibal, surgere de nocte solitus, ante noctem non requiescebat: reptisculo demum ad coenam cabat, neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum. 8. Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat. 9. Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane vesci solitum. 10. Idem et de Alexandro Naeedone dieitur. 11. Nasinissam, nonagesimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem vel ambulantem capere solitum cibos legimus.12. M'. Curius, cum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum civem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis. 13. Universi quoque exercitus notabilis saepe fuit comtinentia, sicuti eius, qui sub M. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus, pomiseram arborem, quam in pede eastrorum fuerat compleXa metatio, poster die abeunte exer- eitu intactis tructibus relictam.

14. Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanio eo bello, quod Iulius civilis in Gallia moverat,

Lingonum pulentissima civitas, quae ad civilem desciverat, eum adveniente exercitu caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inviolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi. 15. L. Mummius, qui corintho capta non Italiam solum sed etiam provincias tabulis statuisque exornavit, deo nihil ex tantis manubiis in suum convertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotaverit.

109쪽

STRATE EMATICON LIB. IV. CAP. III-V. 87

1. camillo, Faliscos Obsidenti, ludi magister liberos

Faliscorum tamquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens repetendis eis obsidibus necessario civitatem imperata adiuram camillus non solum sprevit perfidiam, sed et restricus post terga manibus magistrum virgis agendum ad parentes tradidit pueris, adeptus benefici victoriam, quam fraude non concupierat: nam Falisci ob hano iustitiam sponte ei se dediderunt. 2. Ad Fabricium ducem Romanorum medicus Pyrrhi Epirotarum regis pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in qua operae pretium laret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit, atque ea fide meruit, ut ad adpetendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.

DE CONSTANTIA.1. Cn. Pompeius minantibus se direpturos pecuniam militibus, quae in triumpho ferretur, Servilio et Glaucia oohortantibus ut divideret eam, ne seditio fleret, adfirmavit non triumphaturum se, sed potius moriturum, quam licentiae militum succumberet castigatisque oratione gravi laureatos fasces obiecit, ut ab illorum inciperent direptione eaque invidia redegit eos ad modestiam. 2. C. Caesar, seditione in tumultu civilium armorum facta,

tum cum maxime tumentibus animis legionem totam exauctoravit, ducibus seditionis securi percussis mox eosdem, quos exauctoraverat, ignominiam deprecantes restituit et optimos

milites habuit.

3. Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostes primus invasit quem seculi victoriam adepti sunt. 4. Claudius Marcellus, oum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis qua evaderet causa

110쪽

88 Ax. IULII FRONTINI equum in orbem flexit deinde eum omnia esse infesta vidisset, reeatus deos in medios hostes irrupit quibus inopinata

audacia perculsis, ducem quoque eorum rueidavit atque, ubi spes salutis vix super aerat, inde opima retulit spolia. 5. L. Paullus, amisso ad Cannas exercitu, obferente equum Lentulo quo fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in eo saxo, cui se Vulneratus adclinaverat, persedit, doneo ab hostibus obpressus

eonfoderetur.

6. Varro collega elus vel maiore constantia post eamdem cladem vixit, gratiaeque ei ab senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rempublicam. Non autem vitae eupiditate sed reipublicae amore se superfuisse reliquo et tis suae tempore adprobavit nam et barbam capillumque submisit et postea numquam recubans cibum cepit honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiavit dicens, felicioribus magistratibus reipublicae pus esse. T. Sempronius Tuditanus et Cn. Octavius tribuni militum, omnibus fusis ad cannas cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia esset, adfirmantes. De unctantibus duodecim omnino equitibus, quinquaginta peditibus, qui omitari sustinuerant, repertis, incolumes canusium pervenerunt. - 8. T. Fonteius legatus in Hispania, cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato oonsilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit. 9. P. Decius, tribunus militum bello Samnitico, Cornelio cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad ocupandum ossem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, aeque ducem iis qui mittebantur obtulit. Avocatus in diversum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illa quoque angustias nocte emptione acta eum eluetatus esset Deuius, incolumis cum militibus consuli accessit.

SEARCH

MENU NAVIGATION