Sex. Iulii Frontini Strategematicon libri quattuor: Eiusdem De aquae ductibus urbis Romae liber

발행: 1855년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ATRA GEMATICON LIB. II CAP. XII LIB. m. PRAEF. Is Qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit. 8. Philippus, in Epiro victus, ne fugientem eum Romani premerent, inducias ad sepeliendos qui aes erant unpetravit, et ob id remissioribus custodibus evasit. s. P. Claudius, navali proelio superatus a Poenias, cum per hostium praesidia necesse haberet erumpere, reliquas viginti naves tamquam victrices iussit mari atque ita Poenis, existimantibus superiores fuisse acie nostros, terribilis

excessit.

10. Poeni classe superati, quia instantem avertere Romanum studebant, simulaverunt in vada naves suas incidisse, haerentesque imitati effecerunt, ut victor eorum timens casum spatium ad evadendum daret. 11. commius Atrebas, cum victus a Diuo Iulio ex Gallia in Britanniam sugeret et sorte adiceanum secundovent quidem sed aestu recedente Venisset, quamvis naves in iocis litoribus haererent, pandi nihilominus vela iussit. Quae cum persequens eum caesar. ex longinquo tumentia et statu plena vidisset, ratus prosper sibi eripi cursu recessit.

Si priores libri responorunt titulis suis et lectorem hucusque cum adtentione perduxerunt, edam nunc circa obpugnationes urbium defensionesque strategemata ne morabor

ulla praelocutione, priuae traditurus quae obpugnandis urbibus usui sunt, tum quae obsessos instruere possint. Depositis autem operibus et machinamentis, quorum expleta iam pridem inventione nullam video ultra artium materiam, has circa expugnationem species strategematon fecimus.

82쪽

60 EX IULII FRONTINII De repentino impetu. II. De sallendis iis, qui obsidentur. III. De Iioiendis ad proditionem. IV. Per quae hostes ad inoptam redigantur. V. Quemadmodum persuadeatur, obsidionem Iermansn-

ram.

VI. De destructione praesidiorem hostilium. VII. De guminum derivatione et vitiatione aquarum. VIII. De iniciendo obsessis pavore. IX. De irruptione ex diversa parte, quam exspectamus. X. De insidiis, per quas eliciantur obsessi.

XI De simulatione regressus. Ex contrario circa tutelam obsessorum. XII. De excitanda cura suorum. XIII. De emittendo et recipiendo nuntio. XIV. De introducendis auxiliis et commeatibus suggerendis. XV. Quemadmodum emciatur, ut abundare videantur, quae

deerunt.

XVI. Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur. XVII. De eruptionibus. XVIII. De constantia obsessorum.

DE REPENTINO IMPETU.1. T. Quinctius consul, victis acie Aequis et Volscis cum Antium Oppidum expugnare statuisset, ad concionem O-cat exercitu exposuit, quam id et necepsarium et facile esset, si non differretur eoque impetu, quem exhortatio concitaverat, adgressus est urbem. 2. M. Cato in Hispania animadvertit potiri se quodam oppido posse, si inopinatus invaderes. Quatridui itaque iterhidu per contragosa et deserta mensus, nihil. tale metuentes obpressit hos ea. Victoribus deinde suis causam tam facilis eventus requirentibus dixit, tunc illos victoriam adeptos, oum quatridui iter biduo eripuerint.

83쪽

DE FALLENDIS IIS, QUI OBSIDENTUR. 1. Domulus Calvinus, eum Obsideret Lunam Oppidum Ligurum non situ tantum et operibus Verum et u propugnatorum praestantia tutum, circuiri muros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere in castra. Qua consuetudine induetis ita oppidanis, ut crederent exercitationis id gratia lacere Romanum, et Ob hoc nihil ab eo conatu caventibus, morem illum bambulandi in subitum .direxit impetum, occupatisque moenibus expressit, ut se ipsos dederent Oppidani. 2. C. Duilius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus est, ut, securis Carthaginiensibus usquem id tempus innoxiae consuetudinis, subito admota aetasse murum occuparet.

3. Hannibal in Italia multas urbes cepit, cum Romanorum habitu quosdam suorum, ex longo belli usu latino quoque loquentes, praemitteret. 4. Arcade Messeniorem castellum obsidentes, lactisqvibusdam armis ad similitudinem lilystilium t eo tWpore quo suocessura alia his praesidia ploraverant, instritoti eorum qui exspectabantur matu admissique per hunc errorem .ut 'dii possessionein loci cum strage hostium adepti sunt. 5. Cimon dux Atheniensium, in caria insidiatus cuidam sivitati, religiosum incolis templum Dianae lucumque, qui extra muros erat, noctu improvisus incendit: .hmsisque oppi- anis ad opem adversus ignes serendam, vacuam defensoribus cepit urbem. 6. Alcibiades dux Atheniensium, cum civitatem Agrigentinorum egregie munitam obsideret, petit ab eis concilio fit tamquam de rebus ad commune pertinentibus disseruit in theatro, ubi ex more Graecorum locus consultationi praebe- Rivr dumque consilii specie tenet multitudinem, Athenien- βρε, quos ad id praeparaverat, incustoditam urbem ceperant. 7. Epaminondas Thebanus, in Arcadia die festo effuso ira moenia vagantibus hostium feminis, plerosque ex militibus 3ssi muliebri ornatu immiscuit qua simulatione illi intra portas , noetem recepti, ceperunt oppidum et suis aperuerunt.

84쪽

62 ET D II FRONTuta 8. Aristippus Lacedaemonius festo die Tegeatarum, quo

omnis multitudo ad celebrandum Minervae sacrum urbe egressa erat, lumenta saccis frumentariis palea refertis onusta Tegeam misit, agentibus ea militibus, qui negotiatorum specie inobservati portas aperuerunt auis. s. Antiochus in cappadocia ex castello Soanda, quod obsidebat, iumenta frumentatum grema intercepit, occisisque calonibus, Oramdem vestitu milites suos tamquam lm- mentum reportantes submisit quo errore illi custodibus de-oeptis castellum intravwnt admiseruntque milites Antiochi. 10. Thebani, cum portum Sicyoniorum nulla vi edigere in potestatem suam possent, navem ingentem armatis compleverunt, exposita super merce, ut negotiatorum speciis fallerent . ea deinde paris murorum, quae longissime remota erat, adparere paucos disposuerunt, cum quibus e nave quidam egressi inermes simulata in concurrerent. SicΥ

niis ad dirimendum id iurgium advocatis, Thebanae naves et

porium vacantem et urbem occupaverunt.

11. Timarchus elotus, octis Chaonade Ptolemaei regis praelaoto thlamyd interempti et galero ad Macedonicum Ornatus est habitum , ea hunc errorem pro Charmade Saniorum in portum receptus', ocupavit.

DE .ELICIENDIS AD PRODITIONEM.1. Papirius Cursor consul apud Tarentum Miloni, qui cum praesidio Epirotarum urbem obtinebat, salutem ipsi et popularibus, si per illum oppido potiretur, pollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasit Tarentinis, ut se legatum ad consulem muterent a quo plena promissa ex Pactoreserens, in securitatem oppidanos resolvit, atque Ita incustoditam urbem cursori tradidit. 2. M. Marcellus, cum Syracusanum quemdam Osistratum ad proditionem sollicitasset, ex e cognovit remissiores

Ouη odia foro die festo, quo Epicydes praebiturus esset Vini opul rumque copiam. Igitur insidiatus hilaritati et quae eam .equovatur socordiae, munimenta monscendit, vigilibusquo

85쪽

sTRATEGEMATIOON LIB. m. c. H. III. 63 caesis aperuit exercitui Romano urbem nobilibus victoriis

claram.

3. Tarquinius Superbus, cum Gabios in deditionem o-cipere non posset, Iium suum Sextum caesum virgis ad hostem misit. Is incusata patris saevitia persuasit Gabinis, odi suo adversu regem uterentur et dux ad bellum electam

tradidit patri Gabios.

4. Dareus Persarum IX suum comitem Zopyrum, X-

plorata eius fide, truncata de industria acie ad hostes dimisit. Ille adsentante iniuriarum fide, creditus inimicissimus

Dareo, cum hanc persuasionem adiuvaret procurrendo propius hostem, quotiens acie decertaretur, et in eum tela dirigendo, ommissam sibi Babyloniorum urbem tradidit Dareo.

5. Philippus, oppido Saniorum exclusus, Apollonidi

praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, ut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu portae poneret: et confestim sisno dato insecutus, oppidanos ire impedita portae claustra rvidantes obpressit. 6. Hannibal apud Tarentum, qua praeridio Romano duce Tivio tepebatur, Cononeum quemdam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitaveria, eiusmodi fallacia instruxit, ut per Misam venandi noctu procederet, quasi id per hiutem interdiu non liceret. Egresso ipse apros subministrabat, quos ille tamquam ex captura Livio obserret idquo cum saepius

factum esset et ideo minus observaretur, 'quadam nocte Hannibal venatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit quIcum onusti venatione quam ferebant recepti essent a custο-dibus, protenus eos adorti oceiderunt. Tum tracta porta admissus cum exercitu Hannibal omnes Romanos interdicit, exceptis his qui in arcem profugerant. 7. Lysimachus rex Macedonum, cum Ephesios obpugnaret, et illi in auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerumque oneratas praeda naves Ephesum adpellebat, corrupto ei ad proditionem iunxit sortissimos Macedonum: quos cum ille restrictis manibus pro captivis Ephesum introduceret, postea raptis ex aro armis urbem Lysimaoho tradiderunt.

86쪽

64 EX ILLI FRONTINI

PER QUAE HOSTES AD INOPIAM REDIGANTUR. i. Fabius Maximus, vastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam obsidionis superesset, recessit sementis tendi pore, ut frumentum quod reliquum habebant in sationem conferrent reversus deinde renata protrivit. 2. Antigonus adversus Athenienses idem fecit, et ad famem redactis potitus est. 3. Dionysius, multis urbibus capus, cum Rheginos adgredi vellet, qui copiis abundabant, simulat pacem petitque

ab eis, ut commeatus exercitui ipsius subministrarent quod eum impetrassent, exhausto oppidanorum humento adgressus urbem lunentis destitutam superavit. 4. Idem et adversus Himeraeos fecisse dicitur.5 Alexander, obpugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem, prius castella quae in confinio eris cepit, omnesque ex his Leucadiam passus est confugere, ut alimenta luterm to celerius absumerentur.

6. Phalaris Agrigentinus, cum quaedam loca munitione ut in Sicilia obpugnaret, simulato foedere lamnenta, quae residua se habere dicebat, apud eos deposuit deinde data

Opera, ut tectyrum camerae, in quibus id conserebatur, rescissae pluviam reciperent, fiducia conditi commeatus proprio trstic abusos primo initio aestatis adgressus, inopia compulit ad deditionem '

QUEMADMODUM PERSUADEATUR. OBSIDIONEM AEERMANSURAM.1. Clearchus Lacedaemonius, exploratum habens Thraeas omnia victui necessaria in montes comportasse, una quoque spe sustentari, quo crederent eum commeatus inopia recessurum, per id tempus, quod legatos eorum Venturos opinabatur, aliquem ex captivis in conspectu iussit occidi, membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribuit Thraces, nihil non acturum perseverantiae causa eum ereden-

87쪽

tes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem Venerunt.

2. Ti. Gracchus, Lusitanis dicentibus in decem annos cibaria se habere et de obsidionem non expavescere, Undecimo, inquit, anno vos capiam. Qua voce perterriti Lusitani, quamquam instructi commeatibus, statim se dedideriint. 3. A. Torquat Graecam urbem obpumanti cum dioeretur, iuventutem ibi studiose iaculis et sagittis exerceri Pluris eam, inquit, propediem vendam. '

CAPUT L

DE DESTRUCTIONE AERAESIDIORUM HOSTILIUM.1. Scipio, annibale in lateam reverso, eum plura oppida, quae rati illi in potestatem redigenda dictabat, ranis praesidiis diversae partis obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad insestanda ea. Novissime etiam tamquam direpturus civitates aderat deinde simulato metu resu-giebat Hannibal ratus veram esse eius trepidationem, deductis undique praesidiis, tamquam de summa rerum decreturus, insequi coepit. Ita consecutus Scipio, quod petierat, nudatas propugnatoribus urbes per Masinissam et Numidas cepit.

2. P. Cornelius scipio, intellecta illisultate expugnandi Delminium, quia omnium concursu defendebatur, adgredi alia oppida coepit et evocatis ad sua defendenda

singulis, vacuatam auxiliis Delminium cepit. 3. Pyrrhus Epirotarum rex adversus Illyrios, cum civitatem quae caput gentis erat redigere in potestatem suam vellet, eius desperatione ceteras urbes petere coepit consecutusque est, ut hostes fiducia velut satis munitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur quo facto revocatis ipse rursus omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit. 4. Cornelius Rufinus Onsul, cum aliquanto tempore crotona oppidum frustra Obsedisset, quod inexpugnabile laciebat adsumpta in praesidium Lucanorum manus, simulavit se coepto desistere captivum deinde magno praemi sollicitatum misit crotona, qui, tamquam ex custodia effugisset, per-

88쪽

M ET IULII FRONTI Isuasit dis mirae Romanos id veriua crotonienses arbitrati dimisere auxilia, destitutique propugnatoribus et inopinaia arte invalidi capti sunt. 5. Mago dux carthaginiensis, moto n. Pisone e in quadam turre laeumsepto, suspicatus ventura ei subsidia, perlagam misit, qui persuadere adpropinquantibus captum iam Pisonem qua ratione deterritis eis, reliqua victoriae

consummavit.

6. Alcibiades in Stellia, eum Syracusas capere vellet, ex Catiniensibus, apud quos tunc exercitum continebat, quemdam exploratae sollertiae submisit ad Syracusanos. Is in publicum concilium introductus persuasit, infestissimos esse catinienses Atheniensibus et, si adiuvarentur a Syracusanis, lutum ut obprimerent eos et Alcibiadem. Qua re adducti Syracusani universis viribus catinam petituri processerant, relicta ipsorum urbe quam a tergo adortus Alcibiades desolatam, ut speraverat, adllixit. T. Cleonymus Meedaemonius Troezenios, qui praesidio crater tum tenebantur, adgressus, tela quaedam, in quibus scriptum erat, venisse se ad liberandam eorum rempublicam, intra muros iecit et eodem tempore captivos quosdam omolliatos sibi remisit, qui craterum detraetarent. Per hos consillum seditione intestina apud obsessos conciliata, admoto exercitu potitus est eiultate.

DE 'LUMINUM DERIVATIONE AET VITIATIONE AQUARUM.1. P. Servilius Isauram Oppidum, stumine ex quo hostes aquabantur averso, ad dedissonem siti compulit. 2. c. caesar in Gallia cadurcorum civitatem amne einctam et sontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, eum sontes unioulis avertisset et stuminis usum per sagittarios armisset.

3. Q. Metellus in Hispania iteriore in astra hostium humili loco posita uvium ex superiore parte immisit, et subita inundatione turbatos per dispositos in hoo ipsum in

sidiatores cecidit.

89쪽

sTRA GEMATICON LIB. III. CAP. VI III. 674. cyrus apud Babylona, quae media gumine Euphrate dividebatur, fossam pariter et aggerem instituit, ut in usum eius existimarent hostes egeri terram atque ita subito stumine averso per alveum veterem, qui iocatus ingressum praebebat, urbem intravit. 5. Semiramia adversus Babylonios, eodem Euphrate averso, idem fecisse dicituri. 6. clisthenes Sicyollius ductum aquarum in oppidum crisaeorem serentem rapit mox resectis tubis, restituit aquam elleboro correptam, qua usos prostavio ventris deficientes oepit.

c APUT VIII.

DE INHcIENDO OBSESSI PAVORE. l. Philippus, eum δ rinasum eastellum nulla vi capere posset, terram ante ipsos muros adgessit simulavitque agi cuniculum castellani, quia subratos se existimabant, de li-derant.

2. Pelopidas Thebanus, agnetum duo oppida simul obpugnaturas non ita longo spatio distantia, quo tempore ad

alterum oram exercitum admovebat, praecepit, ut ex composito ab alteris castris quattuor equites Oronati, notabilialaoritate velut victoriam adnuntiantes, venirent ad cuius simulationem curavit ut silva quae in medio erat incenderetur, praebitura speeiem urbis ardentis. Praeterea quosdam, captivorum habitu, eodem iussit perduci. Qua adseveratione perterriti qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimant, defecerant. 3. Cyrus rex Persarem, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat, ad moenia malos exaequantes altitudinem iugi subrexit, quibus simulacra hominum armata Persio habitus imposuerat, noctuque eas monti admovit tam prima luce ex altera parte muros adgressus est. Ubi vero orto iam sole simulacra illa armatorem reserentia habitum re uiserunt, oppidani, aptam urbem ab tergooredentes et ob ho in lagam dilapsi, victoriam hostibus

eonoesseram. 5.

90쪽

68 EX IUL FRONTINI

DE IRRUPTIONE EX DIVERSA PARTE AEUAM EXSPECTAMUS.

1. Scipio apud carthaginem sub discessum aestus maritimi, secutiis Deum ut dicebat ducem, ad muros urbis accessit et, edente stagno, qua non exspectabatur irrupit. 2. Fabius Maximus cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis oecupatos, considerat situ urbis, sexcentos milites obscura nocte misit, qui per munitam eoque minus frequentem oppidi partem, scalis evecti in murum, portas revellerent. Hi adiuti decidentium aquarum sono, qui peris strepitum obscurabat, iussa peragunt. Ipse, elato signo, effracta porta ingressus, cepit Arpos. 3. c. Marius bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cum obpugnaret eastellum in monto saxe situm, quod una et angusta semita. adibatur, ceterum natura et arte praeceps erat, nuntiat sibi per Ligurem quemdam ex auxiliis gregalem militem, qui sorte aquatum progressus, dum per saxa montis cochleas legit, ad summum pervenerat, erepi posse in castellum, paucos centuriones, quibus persectissimos velocissimis militibus pares aeneatores immiscuerat, misit, capite pedibusque nudis, ut prospectus nisusque per saxa lacilior foret, scutis gladiisque a tergo aptatis. Hi Ligure duco, et loris et clavis, quibus in adscensu nitebantur, adiuti, cum ad posteriora et ob id vacua defensoribus castelli pervenissent, i concinere et tumultuari, ut praeceptum erat, coeperant ad quod constitutum Marius constantius adhortatus suos acrius instare castellanis coepit, quos ab imbelli multitudine suorum revocatos, tamquam ab tergo capti essent, insecutus castellum cepit. 4. L. Cornelius consul complura Sardiniae cepit oppida, dum firmissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat, delitescerent opperirenturque tempus, quo ipse naves adpelleret. Occurrentibus deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationem fugae longius ad persequendum avocatis, illi in relictas ab his urbes impetum fecerunt. 5 Pericles Atheniensium dux, cum obpugnaret quam-

SEARCH

MENU NAVIGATION