Sex. Iulii Frontini Strategematicon libri quattuor: Eiusdem De aquae ductibus urbis Romae liber

발행: 1855년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

STRATE EMATICON LIB. II CAP. IV. 3stinae quoque linguae usum ei conversati pristina castrorum dedisset, in primam aciem -procucurrit et occisum ab se Marium latine clamare coepit, atque ita multos nostrorum avertit. 11. Myronides Atheniensis, dubio proelio adversus Thebanos rem gerens, repente in dextrum suorum cornu prosiluit et exclamavit, sinista iam se vicisse qua re et suis alacritate et hostibus metu iniecto vicit. 12. cyrus, aduhrsus Croesum, praevalido hostium equitatui camelorum gregem obposuit quorum novitate et odore consternati equi non solum insidentes praecipitaverunt, sed peditum quoque suorum ordines protriverunt vincendosque hosti praebuerunt 13 Pyrrhus Epirotarum rex, pro Tarentinis adversus Romanos, eodem modo elephantis ad perturbandam aetem

usus est.

14. Poeni quoque adversus Romanos idem fecerunt

frequenter.

15. Volscorum castra eum prope a virgultis silvisque posita essent, camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in vallum perferre poterant, incendit et sic adversarios

exuit castris.16. P. Crassus bello foetali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptus est. 17. iopani contra Hamilcarem boves vehiculis adiunctos in prima fronte constituerunt vehiculaque taedae, sebi et sulphuris plena, igno pugnae dato, incenderunt actis deinde in hostem bubus consternatam aciem perruperunt.18. Falisei et Tarquinienses, compluribus suorum nhabitum sacerdotum subornatis, laces et angues praeferentibus, suriali incessu aciem Romanorum turbaverunt.

19. Idem Veientos et Fidenates facibus adreptis secerunt.

20. Atheas rex soytharum, cum adversus ampliorem Triballorum exercitum confligeret, iussit a feminis et pueris omnique imbelli turba greges asinorum a boum ad postremam hostium opem admoveri et erectas hastas praeterri: amam deinde diffudit, tamquam auxilia sibi ab ulterioribus Scythis adventarent qua adseveratione avertit hostem.

62쪽

40 m. IULII FRONTINI

DE INSIDII S.

1. Romulus, per latebras copiarum parte disposita eum ad Fidenas accessisset, simulata fuga temere hostes insecutos eo perduxit, ubi Occultos habebat milites, qui undique adorti estusos et incautos ceciderunt. 2. Q. Fabius Maximus cousu auxilio Sutrinis missus

adversus Etruscos, Omnes hostium copias in se convertit deinde simulato timore in superiora loca velut fugiens recessit, effuseque subeuntes adgressus non acie tantum superavit, sed etiam castris exuit. 3. Sempronius Gracchus adversus Celtiberos metu simulato eontinuit exercitum emissa deinde armatura levi, quae hostem lacesseret ac statim pedem reserret, evocavit hostes: deinde inordinatos adgressus usque eo cecidit, ut etiam castra caperet.

4. Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerens, ob eius ingentem ex citum et centum triginta elephantos intentior, simulata diffidentia intra Panormum copias tenuit lassamque ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis, tela in belluas iacerent protenusque se intra munimenta rediperent. Ea ludisi tione rectores elephantorum concitati, in ipsam lassam elephantos egerunt quo ut primum inlaqueat suis, partim magnitudine

telorum consecti, partim retro in suos acti, totam aciem turbaverunt. Tunc Metellus, hanc operiens occasionem, cum tot exercitu erupit et adgressus a latere Poenos cecidit ipsisque ut et elephantis potitus St. 5. Tomyris, Scytharum regina, Cyrum Persarum regem aequo Marte certantem, simulato metu, elicuit, notas militi su angustias atque abi, repente comerso agmine, natura

loci adiuta devicit. 6. Aegyptii, conflicturi acie in eis campis, quibus iunctae

paludes erant, alga eas contexerunt, commissoque proelio

fugam simulantes in insidias hostea evocavisunt, qui rapidius vecti per agnota loca limo inhaeserunt circumventique sunt.

63쪽

STRATE EMATICON LIB. H. CAP. V. 4 7. Viriathus, ex latrone dux Lusitanorum, cedere se Romanis equitibus simulans, usque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit; et quum ipse per solidos a notos sibi transitus evaderet, Romanos ignaros locorum immersosque limo oecidit. 8. 'ulvius imperator Celtiberio bello, collatis cum hoste castris, equites suos iussit sucoedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulata suga regredi. Hoc eum per aliquot dies secisset, avide insequentibus Celtiberis, animadvertit castra eorum solita nudari itaque per partem exercitus custodita consuetudine, ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus effusisque eis ex more, repente adortus et desertum proruit vallum et castra cepit. s. n. Fulvius, cum tu finibus nostris exercitus aliscorum longe nostro maior castra posuisset, per suos milites quaedam procul a castris aedificia succendit, ut Falisci, suos id secisse credentes, spe praedae diffunderentur. 10. Alexander rex Epirotarum, adversus Illyrios conlocata in insidiis manu, quosdam ex suis habitu Illyriorum instruxit et iussit vastare suam Epiroticam regionem. Quod cum Illyrii viderent fieri, ipsi passim praedari coeperunt eo

securius, quod praecedentes veluti pro exploratoribus habebant a quibus ex industria in loca iniqua deducti, caesi fugatique sunt. 11. Leptines quoque Syracusanus adversus Carthaginienses vastari suos agros et incendi villas castellaque quaedam imperavit Carthaginienses, ab suis id fieri rati, et ipsi tamquam in adiutorium exierunt, exceptique ab insidiatoribus fusi sunt.12. Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros

rebellantes, cum sciret gentem avidam esse Vini, magnum eius modum mandragora permiscuit, cuius inter Venenum ac

soporem media vis est. Tun proelio levi commisso ex industria cessit nocte deinde intempesta relictis intra castra quibusdam sarcinis et omni vino insecto, lagam simulavit: cumque barbari, occupatis castris in gaudium effusi, medicatum avide merum hausissent et in modum defunctorum strati iacerent, reversus aut cepit eos aut trucidavit.

64쪽

42 EX IULII FRONTINI 13. Hannibal, cum seiret sua et Romanorum astra in eis locis esse, quae limis deficiebantur, ex industria in regione deserta lurimos armentorum greges intra vallum reliquit qua velut praeda Romani potiti in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis onerarunt. Hannibal, reducto

nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne maiorem in modum ex Vit.

14. Ti. Gracchus in Hispania, certior factus hostem

inopem commercio laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit quae adeptum hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reducto exercitu subit obpressit. 15. hii, qui adversus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum in loco edit deprehensum oeciderunt et vestem eius suo militi dederunt, qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias evocavit. 16. Arabes, cum esset nota consuetudo eorum, quad adventu hostium interdiu fumo, noctu igne significaro instituerant, ut sine intermissione ea fierent, praeceperunt, adventantibus autem adversariis intermitterentur. Qui cum cessantibus luminibus, existimarent ignorari adventum suum, Vidius ingressi obpressique sunt. 17. Alexander Macedo, cum hostis in saltu editiore castra communisset, secum ducta parte copiarum, praecepithis quos relinquebat, ut ex more ignes excitarent speciemque praeberent totius exercitus ipse autem, per avias regiones circumducta manu hostem superiore adgressus loco depulit. 18. Memnon Rhodius, eum equitatu praevaleret et hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere, quosdam ex militibus suis sub specie transfugarum misit in hostium castra, qui adfirmarent exercitum Memnonis tam perniciosa seditione furere, ut subinde aliqua pars eius dilaberetur Huic adfirmationi ut fidem saceret, passim in conspectu hostium iussit parva castella muniri, velut in ea se recepturi essent qui dissidebant. Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt et, dum castella tentant, ab equitatu circumventi sunt.

19. Arrhas rex Molossorum, bello petitus a Bardyli

65쪽

STRATE EMATICO LIB. II. CAP. V. 43 Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, amolitus imbelles suorum, in vicinam regionem Aetoliae famam sparsit, tamquam urbes ac res suas Aetolis concederet: ipse cum iis, qui arma ferre poterant, insidias in montibus et locis confragosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossorum erant ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes neglectis ordinibus adcelerare coeperunt: quos dissipatos, nihil tale exspectantes, Arrbas ex insidiis sudit sugavitque. 20. T. Labienus c. Caesaris legatus, adversus Gallos

ante adventum Germanorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens diffidentiam simulavit, positisque in diversa ripa castris prosectionem edixit in posterum diem. Galli credentes eum sugere, flumen quod medium erat Instituerunt transmittere Labienus, circumacto exercitu, inter ipsas superandi amnis dissicultates eos cecidit. 21. Hannibal, cum explorasset negligenter castra Fulvii Romani ducis munita, ipsum praeterea multa temere audere, prima luce, cum densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos equites munitionum nostrarum vigilibus ostendit quo Fulvius repente movit exercitum Hannibal per aversam partem castra eius occupavit, et illa in tergum Romanorum effusus, et milia sortissimorum militum cum ipso duce trucidavit. 22. Idem Hannibal, cum inter Fabium dictatorem et Ninucium magistrum equitum divisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineret, Minucius pugnandi cupiditate flagraret, castra in campo qui medius inter hostes erat posuit et cum partem peditum in confragosis rupibus celasset, ipse ad evocandum hostem misit qui proximum tumulum occuparent ad quos obprimendos cum eduxisset copias Minucius, insidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt, et delessent Minucii exercitum, nisi Fabius periclitantibus subvenisset.

23. Idem Hannibal, oum ad Trebiam in conspectu haberet Sempronii Longi consulis castra, medio amne interfluente, saevissima hieme Magonem et electos in insidiis posuit. Deinde umidas equites ad eliciendam Sempronii credulitatem adequitare vallo eius iussit quibus praeceperat, ut ad primum nostrorum incursum per nota refugerent vada. Ηοs

66쪽

44 EX IULII FRONTINI consul et adortus temere et insecutus, ieiunum exercitum in maximo rigore transitu fluminis rigesecit mox torpore et

inedia adsectis Hannibal suum militem obposuit, quem ad id ignibus oleoque et cibo laverat. Ne defuit partibus ago,

quin terga hostium in hoc ordinatus caederet. 24. Idem ad Trasimenum, cum arta quaedam via in radice montis in campos patentes duceret, simulata suga per angustias ad patentia evasit ibique castra posuit, ac nocte dispositis militibus, et per collem qui imminebat et in lateribus angustiarum prima luce nebula quoque adiutus, aciem direxit. Flaminius, velut fugientem insequens cum angustias esset ingressus, non ante providit insidias, quam simul a fronte, lateribus, tergo circumfusus ad internecionem cum

exercitu caederetur.

25. Idem Hannibal adversus M. Iunium dictatorem nocte intempesta sexcentis equitibus imperavit, ut in plures turmas segregati per vices sine intermissione circa castra hostium se ostentarent. Ita tota nocte Romanis in vallo statione ac pluvia, quae sorte continua fuerat, inquietatis confectisque, cum receptui signum iam Iunius dedisset, Hannibal suos requietos eduxit et castra eius invasit. 26. Epaminondas Thebanus in eumdem modum, cum Lacedaemonii ad Isthmon vallo ducto Peloponnesum tuerentur, paucorum opera levis armaturae tota nocte inquietavit hostem ac deinde prima luce vocatis suis, cum Lacedaemonii se recepissent, subito universum exercitum, quem quietum habuerat, admovit et per ipsa munimenta, destituta propugnatoribus, inrupit. 27. Hannibal, directa acie ad Cannas, sexcentos equites

Numidas transfugere iussit, qui ad fidem aciendam gladios

et scuta nostris tradiderunt: sed in ultimum agmen recepti, ubi primum concurri coepit, strictis minoribus quos Occultaverant gladiis, scutis iacentium adsumtis Romanorum aciem

ceciderunt.

28. Iapydes P. Licinio proconsuli paganos quoque sub specie deditionis obtulerunt, qui recepti et in postrema acie

conlocati terga Romanorum ceciderunt.

29. Scipio Africanus, cum adversa haberet bina ho-

67쪽

8TRATEOEMATICO LIB. II. CAP. V. 45stium castra Syphacis et Carthaginiensiunt, statuit Syphacis, ubi multa incendiis alimenta erant, adgredi nocte ignemque

inicere, ut ea re umidas quidem ex suis castris trepidantes caederet, Poenos autem, quos certum erat ad succurrendum sociis procursuros, insidiis dispositis exciperet. Utrumque ex sententia ei cessit: nam tamquam ad ortuitum incendium sine armis procurrentes adortust cecidit.

30. Mithridates, a Lucullo virtute frequenter superatus, insidiis eum adpetiit, Olcabante quodam eminente viribus subornato, ut transfugeretist fide parta hostis, facinus perpetraret. Quod is strenue quidem sed sine eventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum, non sine tacita custodia habitus est; nia nec credi subit transfugae, nec inhiberi reljqitos oportebat. Cum dein frequentibus excursionibus promptam et enixam operam exhiberet, fide adquisita tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant praetoriumque secretius praestabant casus adiuvit Lucullum. Nam qui ad vigilantem usque admitteretur, satigatum nocturnis cogitationibus illo tempore quiescentem invenit cum deinde, tamquam nuntiaturus subitum aliquid ac necessarium, intrare Vellet, sed pertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excluderetur, Veritus, ne suspectus esset, equis, quos ante portam paratos habebat, ad Mithridatem refugit inritus. 31. Sertorius in Hispania, cum apud Lauronem Oppidum vicina castra Pompeii castris haberet, et duae tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, una in propinquo, altera longius sita, eam quae in propinquo erat subinde ab levi armatura insestari, ulteriorem autem vetuit ab ullo armato adiri, donec persuasit adversariis, tutiorem esse quae erat remotior quam cum petiissent Pompeiani, Octavium Graecinum cum decem cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum levis armaturae, et

Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubet ad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata sa-ciunt explorata enim locorum natura, in vicina silva nocte praedictas copias abscondunt ita, ut in prima parte leves Hispanos, aptissimos ad surta bellorum, ponerent, paullo

68쪽

46 EX IULII FRONTINI interius scutatos, in remotis I equites, ne fremitu equorum cogitata proderentur quiescere omnes silenti servato

in horam tertiam diei iubent cum deinde Pompeiani securi curvatique pabulo de reditu cogitarent, et ii quoque, qui in statione suerant, quiete invitati ad pabulum colligendum dilaberentur emissi primum Hispani velocitate gentili in

palantes effunduntur, e convulnerant confunduntque nihil tale exspectantes prius deinde, quam resisti his inciperetur, sculati erumpunt e silva, et redeuntes in ordinem consternunt vertuntque sugientibus equites immissi, toto eos spatio, quo redibatur in castra, persecuti caedunt. Cura tum quoque, ne quis effugeret: nam reliqui ducenti et quinquaginta equites, praemissi lacile per compendia itinerum effusis habenis, antequam ad castra Pompeii perveniretur, conversi occurrerunt eis, qui primi fugerant. Ad cuius rei sensum Pompeio emittente legionem cum D. Laeli in praesidium suorum, subducti in dextrum latus, velut sugerent, cesserunt equites dolade, cum ita legionem hanc a tergo infestarent, iamque etiam a Donte qui pabulatores persecuti erant incursarent, Sic legio quoque inter duas acies hostium cum legat suo elisa est ad ovius praesidium Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoque e collibus suos instructos ostendit effoeitque, ne Pompeio egredi expediret et ita praeter duplex damnum, eadem sollertia illatum, sectatorem quoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum proelium inter Sertorium et Pompeium ait decem milia hominum de Pompeii exercitu amissa et muta impedimenta, Livius auctor est. 32. Pompeius in ispania, dispositis ante qui ex οὐ- culto adgrederentur, simulato metu deduxit instantem hostem in loca insessa deinde ubi res poposcit conversus, et in fronte et utrisque lateribus ad internecionem cecidit, capto etiam duce eorum Perperna. 33. Idem adversus Mithridatem in Armenia, numer et genere equitum praevalentem, tria milia levis armaturae et quingentos equites nocte in valle sub virgultis, quae inter bina castra erant, disposuit prima deinde luce in stationem

hostium emisit equites ita larmatos, ut, cum universus cum exercitu hostium equitatus pr0elium inisset, servatis ordini-

69쪽

STRATEGEMATICON LIB. H. CAP. V. 47bus paullatim ederent, donec spatium darent consurgendi a tergo ob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia oontigit, conversis qui terga dedisse videbantur, medium hostem trepidantem cecidit ipsos etiam equos, pedite comminus o- cedente, confodit eoque proeli fiduciam regi, quam in equestribus copiis habebat, detraxit. 34. Crassus bella fugitivorum apud calamatium mοatem bina castra 'mminus cum hostium eastris vallavit nocte deinde commutatis copiis, manente praetorio in maioribus castris, ut sallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit et tu radicibus praedicti montis constituit divisoque equit praecepit L. Quinctio, partem Spartaco biceret pugnaque eum laustraretur, parte alia Gallos Germanosque ex factione Casti et Ganniti liceret ad pugnam et pugna simulata deduceret, ubi ipse aciem instruxerat quos cum barbari insecuti essent, equite recedente in cornua, subito acies Romana adaperta cum clamore procucurrit. Triginta quinque milia armatorum e proelio interlecta cum ipsis ducibus Livius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex et viginti, multa spolia, inter quae quinque sagoes cum securibus. 35. C. Cassius in Syria adversus Parthos ducens aciem, equitem ostendit a fronte, cum ab tergo peditem in OnDagos loco occultasset dein cedente equitatu et per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxi exercitum Parthorum et cecidit. 36. Ventidius Parthos et Labienum, alacres successibus victoriarum, dum suos ipse per simulationem metus continet, evocavit et in loca iniqua deductos, adgressus per Obreptionem, adeo debellavit, ut destituto Labieno provincia excederent Parthi.37. Idem adversus Pharnapaten et Parthos, cum ipse exiguum numerum militum haberet, illis autem fiduciam ex multitudine videret increscere, ad latus castrorum octodecim cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga peditum conlocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarum perduxere coorta a latere acies, praecipitatis

in fugam Parthis, in his Pharna paten interfecit.

70쪽

48 EX IULII FRONTINI 38. c. caesar, suis et Afranii castris contrarias tenentibus planicies, cum utriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare, idque propter saxorum asperitatem esset difficile, tamquam Ilerdam repetiturum retro agmen ordinavit, faciente inopia fidem destinationi intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu sexit repente ad montes Occupandos. Quo visu perturbati Afraniani, velut captis castris, et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere: quod futurum cum praedivinasset Caesar, partim peditatu quem praemiserat, partim ab tergo submissis equitibus, inordinatos est adortus.

30. Antonius apud Forum Gallorum, cum Pansam consulem adventare comperisset, insidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis, agmen eius excepit fuditque, et ipsum eo vulnere adfecit, quo intra paucos dies exanimaretnr. 40. Iuba rex, in Africa bello civili, Curionis animum simulat regressu impulit in vanam alacritatem cuius spei vanitate deceptus Curio, dum tamquam sugientem abnram regium praefectum perseqvitur, devenit in patentes campos, ubi Numidarum circumventus equitatu, perdito exercitu, cecidit. 41. Melanthus dux Atheniensium, cum provocatus a rege hostium Xantho Boeoti descendisset ad pugnam, ut primum comminus stetit Inique, inquit, Xanth. et contra

pactum facis adversus solum enim cum alter processisti. Cumque admiratus ille, quisnam se comitaretur, respexisset, aversum uno ictu confecit.

42. Iphicrates Atheniensis ad Cherronesum, cum scire Lacedaemoniorum ducem Anaxibium exercitum pedestri itinere ducere, firmissimam manum militum eduxit e navibus et in insidiis conlocavit naves autem omnium tamquam nu- stas milite palam transnavigare iussit ita securos et nihil tale exspectantes Lacedaemonios a tergo adgressus in itinere obpressit fuditque. 43. Liburni, cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris, ac triremem, quae eos persequebatur, implicatam vado ceperunt. 44. Alcibiades dux Atheniensium in Hellesponto adversus indarum Lacedaemoniorum ducem, cum amplum Xer

SEARCH

MENU NAVIGATION