장음표시 사용
201쪽
EPISTOLARUM VI 18. Is 187 Tulliae meae partus; sed, quum est, quem modum spem, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem, et mehercule non tam sum peregrinator iam, quam solebam aedificia mea in desectabant et otium; nunc domus est, quae nulli mearum illarum cedat, otium omni desertissima regione maius. Itaque ne
litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor quare, ut arbitror, Prius hic te nos, quam istic tu nos videbis Lepta uariarimus ediscat Hesiodum et habeat in ore τῆς δ' ἀρετῆς δρῶτα et cetera. XIX.
Scr. Asturae mense Sextili a. u. c. 70s.
cICERO LEPTAE.Μaculam officio functum esse gaudeo. Eius Falsinum mihi semper idoneum visum est deversorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re eisinum tuum deseram; nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non deversorii. De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, posteaquRm tu es profectus, non vidi tantis pedum doloribus afficitur, ut so conveniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non cumres; quod enim o labore assequi vis, nullo modo assequere tanta est enim intanorum multitudo, ut ex
iis aliquis potius effluat, quam novo sit aditus, praesertim qui nihil afferat praeter operam, in qua illo se dedisse beneficium putabit si modo id
202쪽
188 . TULLI CICERONIS ipsum sciet , non accepisse. Sed tamen aliquid videbimus, in qu sit species aliter quidem non modo non appetendum, sed etiam fugiendum puto. Ego m Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. Vale. XX.
Scr. Asturae exeunte mense Sextili a. u. c. 70s.
cICERO OMNI SAL. Dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te eo nunc ero brevior teque, ut antea cons labar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi osso utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis, quid tibi agendum sit nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum, quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, quum
certi aliquid audieris, te istim posse proficisci nihil
est praeterea, cur adventibus te offerre gestias multa praetere metuo, quae cum Cilone nostro communi
cavi. Quid multa loco opportunior in his malia nullo esse potuisti, ecquo te, quocumque opus erit, facillime et expeditissime conferas quod si recipiet ille se ad tempus aderis; sin, quoniam multa a cidere possunt aliqua res eum vel impediet volmorabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. Moc mihi prorsus valde placet; de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere, quod tibi timendum sit, praeter communem casum civitatis, qui etsi est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam
Sumus, ut omnia, quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferro debeamus. Hic tui omnes valent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt:
tu cura, ut valeas et te istim ne temere commoveas.
203쪽
Scr. Asturae mense Aprili R. u. c. 709.
CICERO TORANIO. Etsi, quum haec ad te scribebam, aut appro Ipinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur, tamen quotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse assensorem et me tibi solosque nos vidisse, quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum allatura esset, si ictus esses, aut, si Vicisses, servitutem. Itaque ego, quem tum
fortes illi viri s sapionios, Domitii et Lontuli, timidum esse dicebant Heram plane timebam enim, ne Venirent ea, quae acciderunt , idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum:
quum aliquid videbatur caveri posse, tum id negligi
dolebam; nunc vero Versis omnibus rebus, quum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quidquid evenerit, ferre moderate, praesertim quum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati si publieas consuluisse ex hac amissa salutem retinere Voluisse. Haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum et sententia et Voluntate, eadem cogitares magna enim consolatio est, quum recordare, etiamsi secus acciderit, o famen recte Vereque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos frui internosque conferre sollicitudines nostras, quas pertulimus tum, quum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura, quae facta sunt Do tuis robus nihil s
204쪽
esse, quod timeas, praeter universae rei publicas interitum tibi confirmo de me autem sic velim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuaeliberisque tuis summo cum studio praesto semper futurum. Vale.
Sor Romae ineunte anno u. c. 708.
cICERO DOMITIO. Non ea res me deterruit, quo minus, posteaquam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicere ipse egens rebus omnibus, nec, quid suaderem, quum tamet ipsi consilium deesset, nec, quid consolationis afferrem in tantis malis,
reperiebam. Haec quamquam nihilo meliora sunt nunc atque etiam multo desperatiora, tamen inanes esse meas litteras quam nullas malui. Ego, si te intelligerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris, quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicions te vivendi, quae daretur quaeque esset,
hortarer; sed, quum consilii tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris, quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse Voluisset, oro obtestorque te pro Vetere nostra coniunctione ac vicessitudine proque summa mea in
te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus, quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumiati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adolescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempor utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti
205쪽
EPISTOLARUM VI 21. 22. 191 seras. Ego quid possim nescio vel potius me a 3rum posse sentio illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis robus fuisti; hanc meam voluntatem ad matrem tuam, Optimam seminam tuique amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam, ut is volt intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omni quae tibi utilia esse arbitrabor, summo studio dii, genterque curabo. Vale.
206쪽
M. CICERO S. D. . ARIO. Si is dolor aliqui corporis aut infirmitas viamtudinis tuae tenuit, quo minus ad ludos Venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, quum per Valetudinem posses, Venire tamen Oluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, quum est, quae sine causa
mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus otii tui, quo quidem tibi perfrui mirifico licuit, quum esses in ista amoenitate paene solus relictus. Neque tamen dubito, quin tu in illo ombiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perlarasti et patefecisti insenum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, quum illi interea, qui te
istic reliquerunt, spectarent communes mimos semisomni. Reliquas ver partes diei tu consumebasiis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas, nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. aecius probavisset. Omnino, si quaeris, audi paratissimi, sed non tui stomachi coniecturam enim facio de meo: nam primum honoris causa in scenam redierant ii, quos ego honoris causa de
207쪽
scena decessisse arbitrabar deliciae vero tuae, noster Aesopus eiusmodi fuit, ut ei desinere per omnes homines liceret is iurare quum coepisset, VOX eum
desecit in illo loco: si sciens fallo'. Quid tibi ego
alia narrem nosti enim reliquos ludos, qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris quid enim delectationis habent sexcenti muli in Clytaemnestra aut in Equo
Troiano creterrarum tria milia aut armatura Varia
peditatus et equitatus in ' aliqua pugna quae popularem admirationem habuerunt, dolectationem tibi nullam attulissent. Quod si tu per eos dies ope 3xam dedisti rotogeni tuo, dummodo is tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paullo plus quam quisquam nostrum delectationis habuisti; non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim quum Oscos Vel in senatu Vestro spectare possis, Graecos ita non ames, ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris in quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquae sunt venationes binae per dies
quinque, magnificae, nemo negat , sed quae
potest homini esse polito delectatio, quum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti, neque nos, qui haec spectavimus, quidquam novi vidimus. Extremus elephantorum dies fuit: in quo admiratio magna
208쪽
194 Μ. TULLI CICERONIS vulgi atque turbae delectati nulla exstitit quin
etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eiusmodi esse quandam illi beluae cum nore humano societatem. His ego tamen diebus,
ne forte videar tibi non modo beatus, sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Caninii familiaris tui. Quod si tam facilem populum haberem, quam Aesopus habuit, libenter mehercule artem desinerem tecumque et cum similibus
nostri viverem; nam me quum antea taedebat, quum et aetas et ambitio me hortabatur et licobat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc lampore vita nulla est; neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor nonnumquam hominea non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt, defendere. Itaque quaero Rusis Omnes aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem otii tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc sero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque me, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas;
quibus si me relaxaro, nam, ut plane XSODam,
non postulo, te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto, quid sit hum niter vivere. Tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis, ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis. Haec ad te pluribus verbis scripsi, quam soleo, non otii abundantia, sed amoris erga te, quod me quadam epistola subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eiusmodi scriberem, quo minus is praetermisisse ludos poeniteret: quod si assecutus
209쪽
EPISTOL-- VII. 1. 2. 195 sunt, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos venies nosque Vises neque in epistolis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.
U. Scr. Romae ineunte anno u. c. 703.
Mandatum tuum curabo diligenter; sed homo Iacutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud Venire quam plurimo sed in eo vidisti multum, quod praefinisti, quo ne pluris emerem. Quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus nunc, quoniam tuum pretium novi, illicitatorem potius ponam, quam illud minoris veneat. Sed de ioco satis est tuum nego 2 sium agam, sicuti debeo, diligenter. De Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis putas enim, ut scribis, propter hominis 80rdes minus me a am illam laetitiam putare. credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate; in primisque me delectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri postremo, vix veri simile fortasse videatur, deram multo peius hunc quam illum ipsum Clodium illum enim pugnaram, hunc defenderam, et ille, quum omnia res publica tu meo capite discrimen esset habitur
magnum quiddam spectavit, nec sua sponte, isdeorum auratio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me, in quem inveheretur, delegerat persuaseratque nonnullis invidis meis se
210쪽
in me omissarium semper fore. Quamobrem valdo iubeo gaudere te magna res gesta est. Numquam ulli fortiores cives fuerunt, quam qui ausi sunt eum contra tantas pes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare quod fecissent numquam,
nisi iis dolor meus fuisset dolor. Nos hic in multitudine et crebritate iudiciorum et novis legibus ita
distinemur, ut quotidie vota faciamus, ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.
Scr. Romae mense Quinctili R. u. c. 708.
M. CICERO S. D. Μ. AMO. Ρersaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut ideo, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una quin etiam ipsum diem memoria teneo nam a. d. IIII Idvsmaias Lentulo et arcello consulibus, quum in Pompeianum Vesperi
venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti; sollicitum autem te habebat cogitatio quum officii,
tum etiam poriculi mei si manerem in Italia, verebare, ne officio deessem si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. Quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum, ut non explicarem, quid esset optimum factu pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere. Cuius me mei facti poenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi, quo veneram primum neque magnas copias neque bellicosas deinde extraducem paucosque praeterea, de principibus loquor reliquos primum in ipso bello rapaces, deinde