장음표시 사용
171쪽
ΕΡISTOLAR V. 21. 157 et carebis, homini accidere nihil posse, quod sit horribile aut pertimescendum. Ego, si videbitur recte fieri posse, ad te veniam brevi; si quid acob derit, ut mutandum consilium sit, te certiorem ciam statim tu ita fac cupidus mei videndi sis, ut istinc te no moveas tam infirma valetudino, nisi ex me Prius quaesieris per litteras, quid te velim facere. e velim, ut facis, diliga valetudinique tua et tranquillitati animi servias.
172쪽
M. CICERO S. D. A. TORQUΑΤΟ. Etsi ea perturbatio est omnium rerum ut sua 'quemque fortunae maxime poeniteat nemoque sit, quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit; nam, etsi, quocumquoin loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri coguntur nec avertere a miseriis cogitationem sinunt quare, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te confici audio, quod Romas non sis, animum tuum libera etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum statum tenent nec melius, ait adesses, tenerent nec sunt ullo in proprio periculo, nec debes tu, quum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusaro. Do te autem ipso Τοrquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem;
173쪽
Μ. ULLII CICERONIS EPISTOLARO VI. 1. 159 nec enim is, qui in te adhuc iniustior, quam tua dignitas postulabat, fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo
salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae, cumque omnium bellorum exbtus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum ait ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio. Reliquum est, ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae cuius tanti mali, quamvis docti viri vita dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est arius nervorum; si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque
Vi Vendum, Vereor, ne eum, qui se optimorum comsiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror Victoriae
praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publi a nostraeque dignitati videbamur sequi, nec, quum id faciebamus, tam erremus amentes, ut explorata bis me victoria. Quare, si id evenit, quod in edientibus nobis in causam propositum fuit accide, posse, non debemus is cadere animis, quasi ali uid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus. Simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praxescribit, ut nihil
in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eisque quum careamus, omnia humana placate et in derate feramus. Atque haec eo pertinet ratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustemtare posse rideatur; sed in est spes aliqua de rebus
174쪽
communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. Atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esse quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare, quo quidem tempore non ego causam nostram, sed consilium improbabam aer enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmetipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non comsiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari neque ego, ea, quae facta sunt, fore quum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim quum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, ' autem armorum et militum robor inferiores eramus, sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas. Haec eo scripsi, quod mihi
milargyrus tuus nisa de te requirenti fidelissimo
animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitudi solere esse vehementius quod facere non debes nec dubitare, quin aut aliqua re publica sis futurus, qui esse debes, aut perdita non afflictior condicione quam ceteri. Hoc vero tempus, quo exanimati mos et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti , qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur, cuius si essemus et auctoritatem et consilium scuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus Sed haec longiora
175쪽
EPISTOLARUM VI. 1. 2 161 fortasse fuerunt, quam necesso fuit illa, quas maiora sunt, brevius exponam ego habeo, mi phis quam tibi debeam, neminem, quibus tantum d
bebam, quantum tu intelligis, eos huius mihi belli Maus eripuit qui sim autem hoc tempore, intelligo, sed, quia nemo est tam afflictus, quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe, velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.
8cr. Asturae mense Iunio aut Quinctili a. u. c. 70s.
Μ. CICERO S. D. A. TORQUΑΤΟ. Ρeto a te, ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paullum vide. levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur,
scire non possim quare velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnes res non minori mihi curae quam meas esse. Quod maiore in varietate versata est 2 adhuc tua causa, quam homines aut volebant aut 0pinabantur, mihi crede, non est, malis temporum, quod moleste seras necesso sat enim aut a mis urgeri rem publicam sempitoreis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire si arma Valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nee eos, quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abloctis aut victoria detractis civitas respiraverit, o dignitate tua frui tibi si fortunis licebit; sin omnino interierint Omnia fueri,
176쪽
162 M. TULLI CICERONIS quo is exitus, quem Vir prudentissimus, Μ tomus, iam tum timebat, quum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et Viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo, quod -- cidat universis. Quae vis insit in his paucis orbis - plura enim committenda epistolae non erant , si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis littoris intolliges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei publica statu timeas; omnia si interierint, quum superstitem feesse rei publicas ne si liceat quidem velis, serendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa.Sod haec hactenus tu velim scribas ad me, quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo acribam aut
M. CICERO S. D. A. TORQUATO. Superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior nequo enim confirmatione nostra egebat virtus tua nequo erat ea mea causa atquo fortuna, ut, cui ipsi om nia deessent, alterum confirmarem. Hoc item tempore brevior esse debeo; sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihil magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim quum accesserit nihil novi: nam, etsi quotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existuno, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam ideo animo, quam ea, quae indis emimus, nec Vero quidquam video, quod non idem te videre certo scio; nam, etsi, quem exitum acies habitura sit,
177쪽
ΕΡISTOLARUM VI 2-4. 163 divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, quum sit necessct alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria. Idque quum optime perspexi, tum tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur ita enim vivere, ut tum sit Visendum, miserrimum est, mori autem nemo sapiens miserum
duxit, ne beato quide&. Sed in ea es urbe, in quis haec Vel plura et reatiora parietes ipsi loqui posse videantur. Ego tibi hoc confirmo, etsi levis es 4 consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis aut eorum, qui discesserint, ιι eorum, qui rema erint alteri dimicane, alteri victorem timent. Sed haec consolatio levis est illa gravior, qua te uti spero, ego certe
utor nec enim, dum ero, angar ulla re, quum omni viscem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo.
Sed rursus γλαυκ' εἰς Ἀθήνας, qui ad te haec. Μihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum visam, erunt Vale. IV.
Μ. CICERO S. D. . TORQUATO. Νovi, quod ad te scriberem, nihil erat, et tamen Isi quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri ο-lere de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, quum est res eiusmodi, cuius exitus provideri possit. Nunc tantum videmur intelligere, non diuturnum bellum etsi id ipsum nonnullis
178쪽
164 . TULLI CICERONIS videtur secus. Equidem, quum haec scribebam, aliquid iam actum putabam non quo , sed ' quod difficilis orat coniectura; nam, quum omnis belli
Μars communis et quum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque Vicerit, non sit mirum futurum. Illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiamsi inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum alteros propemodum iam sumus experti de alter nemo est quin cogitet, quam ait metuendus iratus victor armatus. Hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando lexare
debebam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est quaque ego quotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam a qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus, eventusque magis nostri
consilii quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus, quod debuimus, moderate, quod evenit, feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingenii et ad ferundum singularis virtutis indigent illud cuivis facile est docere, cur praecipue tu dolere nihil debeas eius enim, qui tardior in to levando fuit, quam fore putaramus, non est mihi dubiaras tua salute sententia, de illis autem non arbitror de exspectare quid sentiam.
179쪽
EPISTOLARO VI. 4. 165 Reliquum est, ut te angat, quod absis a tuis tam 3 diu res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse estivius; sed, ut ad te scripsi amtea, tempus est huiusmodi, ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi
esse minime velit Equidem, nos qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audare, sed etiam quod ad omnes casus subitorum periculorum
magis obiecti sumus, quam si abessemus etsi me ipsum, consolatorem tuum, non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit. Quanto fuerim dolore, meministi: in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, quum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem, quod etsi casu, non divinatione mea
factum est, tamen in hac inani prudentiae laude delector deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum Vitae, non ab ea re publica mellar, qua carendum esse doleam, praesertim quum id sine ullo sensu futurum sit adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae quum cursu suo bene consecto delectat, tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene
perduxerit; postremo is vir si etiam si viri hoc
bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. Equidem mihi omnia propono nec ullum es tantum malum, quod non putem impendere; sed quum plus in metuendo
mali sit quam in ipso illo, quod timetur, mectuine
desino, praesertim quum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurum sit. Sed haec satis multa vel plura potius,
180쪽
166 . TULLI CICERONIS quam necesse fuit facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistolas Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito, quin magnae tibi levationi solitus sit esse quotidianus congressus et sermo quum familiarissimi hominis, tum optimi et prudentissimi viri. Tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes: ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo quae quum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non assequar. Vale.
V. Sor Romae exeunte anno u. c. 708.
Μ. CICERO S. D. A. Mem . Quotiescumque filium tuum video, video autem fere quotidie, polliceor ei studium quidem meum et peram sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum aleam quantumque possim Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. Res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt, quisequidem quotidie faciliores mihi et meliores videntur, multisque ideo magnae esse curae, quorum de studi et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo, ut plus ipse prospiciam, quam te videre atque intelligere mihi persuaserim, sed tamen, quia fieri potest, ut tu ea perturbatiorsanimo cogites, ut esse meum, quid sentiam, exponere ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diutum neque haerere in tam bona causa et