장음표시 사용
181쪽
ΕΡISTOL-- Ι. 4-6 167 in tam bonis civibus tam acerba iniuria. Quare ad seam spem, quam de omniu- Memus, cto di ea, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam haec enimoinamenta sunt tibi etiam cum aliis communia-, sed etiam propter eximium ingenium summamque eloquentiam, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. Itaque ne punctum ubdem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur quotidie, significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud illum plurimum profutuom. Quapropter primum ac animo sorti atque magno, ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id facisndum sit , deinde spem quoque habeas firmissimam
Propter est causas, quas scripsi a me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas -- lim id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant. VI.
r. Romae poah VII K. Sext. a. u. c. 708.
Μ. CICERO S. D. A. CAECINAE. Vereor, ne desideres rectum meum, quod tibi ipro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet, sed tamen Vereor, ne litterarum a me officium requiras, quas
tibi et iampridem et saepe misissem, nisi quotidie
182쪽
melius exspectans gratulationem quam confirmati
nom animi tui complecti litteris maluissem. Nunc, ut vero, brevi gratulabimur itaque in aliud -- pus id argumentum epistolae differo his autem libraria animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amboissimi hominis auctoritate confirmandum etiam ab que etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler ut afflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem, quam te memini dubitare de mea; nam, quum me e re publica expulissent ii, qui illam cadere posse stante me non ' putarunt, memini me
ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua
tu eras, Venerant, audire te de glorioso. et celeri reditu meo confirmare. Si te ratio quasdam Etruscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo Viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinati fallet, quam quum sapientissimorum Virο-rum monitis atque praeceptis plurimoque, ut tussis, doctrinae studio, tum magno etiam usu se clandae rei publicae magnaque nostrorum tempo- rum varietate consecuti sumus; cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his
tam obscuris rebus tamque perturbatis iniquam omnino sesellit. Dicerem, quae ante futura dixiκ-sem, ni Vererer, ne X Ventis fingere viderer; sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungere se cum Caesare, monuisse ompeium et postea, ne se cliiungeret coniunctione frangi en
tus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam, atque utebar familiarissime Caesare, ompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium quum
183쪽
EPISTOLARUWVI. 6. 169fidele ompeio, tum salutare utrique. Quae sine fiterea providerim, praetereo nolo enim hunc de mooptime meritum existimare ea me suasisse Gmpeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantis nunc habet, non haberet eundum in Hispaniam cem sui quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. Rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. Causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, quum Vel iniquissimam pacem iustissimo bello
anteferrem Victa est auctoritas mea, non tam a Ρompeio, nam is movebatur, quam ab iis,
qui duce ompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius olli victoriam
fore putabant. Susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui, sed valuit apud me plus pudor meus quam timor: veritus sum deesse Pompeii saluti, quum ille aliquando non defuisset meae. Itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in sabulis Amphiaraus, sic ego prudens et sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus; quo in bello nihil adversi accidit non praedicente me. Quare, quo Iniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis comstitui apud te auctoritatem augurii et divinationis meae debebit habere fidem nostra praedictio. Non igitur ex alitis volatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistbmis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae observem; quae etsi non sunt certiora illis,
184쪽
170 . TULLI CICERONIS minus hamon habent vel obscuritatis vel erroris. Notantur autem mihi ad divinandum signa duplici
quadam via, quarem alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. In Caesare haec sunt mitis clemensque natur
qualis exprimitur praeclaro illo libro Querelarum tuarum accedit, quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur praeterea cedit multorum iustis et Osficio incensis, non inanibus aut ambitiosis, voluntatibus. in quo vehementer eum consentiens Etruria movebis. Cur haec igitur adhuc parum profecerunt Quia non putat se
Sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius Videtur irasci posse, concesserit. Quae est igitur inquies, spes ab irato 2 Eodem e fonte se hausturum intelligit laudes suas, e quo sit leviter aspersus. ostremo homo valde est acutus et multum
prοyidens intelligit te, homin0m in parte Italias
minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re publica cuivis summoram tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius nolet hoc temporis potius esse aliquando be- 10 neficium quam iam suum. Dixi de Caesare nunc dicam de temporum rerumque natura nemo est tam inimicus ei causae, quam ompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos cives dicere aut homines improbos audeat in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris numquam nisi honorificentissimo Pompeium appellat. At in eius persona multa fecit asperius. Armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris. At nos quemadmodum est
complexus Cassium sibi legavit Brutum Gallias
185쪽
EPISTOLAR VI. 6. 171 praesecit, Sulpicium Graeciae; arcellum, cui, xime suscensebat, cum summa illius dignitato restituit. Quo igitur haec spectant Rerum hoc na II tura et civilium temporum non patietur, nec mane nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non revertantur, in quam tot -- sariorum scelerum condemnati reverterunt. Habearia augurium meum, isquo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione, qua facile
fortem virum sustentarem te, si explorata victoria armis sumpsisses pro re publica, ita enim tum Putabas , non nimis esse laudandum, si propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere, ut Vinceremur, putasses, non debere te ad secumdam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. Disputarem etiam, quanto solatio tibi conscionii tui facti, quantae delectationi
in rebus adversis litterae esse deberent commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus etiam exramos multos claros viros
nominarem levat enim dolorem communis quasi legis et humanae conditionis recordatio exponerem 13 etiam, quemadmodum hic et quanta in turba quam
laque in confusione rerum omnium Viseremus necesse est enim minore desiderio perdita re publica carere quam bona. Sed hoc genere nihil opus est: incolumem te cito, ut spero, vel potius, ut pedispicio, videbimus. Interea tibi absenti et huic, qui
adest, imagini animi et corporis fui, constantissimo atque optini filio tuo, studium officium, operam laborem meum iampridem et pollicitu sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime quotidie magis Caesar amplecitur, familiares quidem eius, sicuti neminem apud quem quidquid valebo
186쪽
172 . TULLI CICERONIS vel auctoritate vel gratia, valebo tibi tu cura, ut quum firmitudine te animi, tum etiam spe optima
sor in Sicilia exeunte anno u. c. 708.
c cIN CICERONI PLUR SAL. Quod tibi non tam celeritor liber est redditus, ignosce timori nostro et miserem temporis. Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset
quoniam non iam interest, quo animo scribatur, quis quo Recipiatur, ne ea res ' inepte mihi noceret, quum praesertim adhuc stili poenas dem. Qua quidem in re singulari sum fato; nam, quum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama
multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa
criminis est, quod armatus adversari male dixi. Nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae suae fecerit, nemo, quin etiam, quum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei, qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, quum ignorit omnibus, qui multa deos venerati sunt contra eius salutem Sed, ut eodem revertar, causa haec fuit timoris scripside te parco medius fidius et timide, non revocans me ipse, sed paene refugiens genus autem hoc scripturae non modo liberum, ed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat solutum existimatur esse alteri male dicere, tamen cavendum eat, ne in petulantiam incidas, impeditum so
187쪽
ΕΡISTOLARUM VI. 7. 173ipsunt laudare, ne vitium arrogantiae subsequatur; solum vero liberum alterum laudare, de quo quidquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae assignetur. Ac nescio an tibi gratius oppo iuniusque acciderit; nam, quod praeclare facerenm poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. Sed tamen ego quidem me sustinui multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem quemadmodum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas,
nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malia tum
vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest asseres Quum vero
ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco, non poenae metu, sed illius iudicii totum
enim Caesarem non nori quem putas animum esse,
ubi secum loquitur 2 Moc probabit hoc verbum
suspiciosum eat. Quid, si hoc muto a Vereor, ne peius ait Age vero, laudo aliquem non offendo 2
quum porro offendam, quid, si non vult armati stilum persequitur victi et nondum restituti quid satiet*μ Auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo cave tibi per Brutum et ad excusationem 80cium quaeris ubi hoc ninium patronus facit, quid me Veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet In hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, quum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium seribantur, quam difficile sit evadere, a minus expertus es, quod te ad omnia summum atque e
188쪽
174 Μ TULLI CICERONISeellens ingenium armavit, nos sentimus. Sed tamenogo filio dixeram, librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret, si recipere te correcturum, hoc est, si totum alium faceres. De Asiatico itinere, umquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci. Te pro me quid horter vides tempus Venisse, quo necesse sit de nobis constitui. Nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes: adolescens est; omnia excogitare vel studio vel aetato vel metu non potest. Totum negotium tu sustineas oportet in te mihi omnis spes est Tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capi tu Caesar, tenes a te omnia proficiscantur et perte ad exitum perducantur necesse est apud ipsum multum, apud eius omnes plurimum potes. Unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, Si quid rogatus fueris, ut facias, quamquam id magnum et amplum est , sed totum tuum esse onus, perficies nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi nus impono; sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo dat, nam, quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te, sed etiam sic imperant
tibi familiares. Quod ad librum attinet, quem tibi
filius dabit, peto a te, ne exeat, aut ita corrigas, ne mihi noceat.
Scr. Romae exeunte anno u. c. 708.
cICERO CAECINAE Quum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuariat tibi iraefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata
189쪽
EPISTOLARUM VI. . . 175 esse, egi vehementer cum iis, ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. Qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset
eiusmodi, quod eorum animos non Mnderet, aut etiam negare et afferre rationem, cur negarent,
huic meae rogationi uia efflagitationi potius non continuo responderunt eodem die tamen ad me reverterunt mihi hoc dederunt, ut esses in Sicilia, quoad Velles se praestaturos nihil ex eo te Mnsionis habiturum. Quoniam, quid tibi permittatur, eognosti, quid mihi placeat, ut te scire oportere. Aetis his robus litiaras a te mihi redditae sunt, a quibus a me consilium petis, quid sim tibi auctor, in Siciliano ut subsidas an ut ad reliquias Asiati- eae negotiationis proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi; ille enim mecum, quasi tibi non licero in Sicilia diutius conm1orari, ita locutus erat, tu autem, quasi eoncessum sit, ita deliberas. Sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia cenaeo commorandum propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvabiterebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione
eonsecta quamobrem cense magno opere commorandum T. Furfanio Ostumo, familiari meo, te sgatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo, quum Venerint; erant enim omnes Mutinae viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii. Quae mihi venient in mentem, quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte saeiam si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. Ego etsi coram de te cum Furities ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere
190쪽
176 . TULLI CICERONIS meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi: earum litterarum exemplum infra scriptum est. IX.
Scr. Romae exeunte nn u. c. 708.
Μ. CICERO T. FURFANIO PROCOS. S. Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse Osait; nam et patre eius, claro homine et forti viro, Iurimum sum usus et hunc a puero, quod et spBm magnam mihi afferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum amicitiae officiis, sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homino coniunctius viverem. Nihil attine me plura scribere quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides. Reliquum est, ut, quum cognorim pluribus rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus sentires, nihil a te petam, nisi ut adeam Voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intelligo hoc mihi gratius lacero nihil potes. Vale.
cICERO TREBIANO S. D. Ego quanti te faciam semperque fecerim quam lique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis; nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius,