장음표시 사용
321쪽
ΕPISTOLARUM X. . . 305 nobis, magnis saepe praemiis sollicitatus, ut ab re publica potius moderata quam ab uno infinita spe-Taret confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent alliciendae etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praesunt, ut Otius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus, quam cum paucioribus funestam orbi terrarum Victoriam partiremur. uniendi vero nos 4met ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multipli- eatis, ut, quum praeferremus sensus aperte, tum, etiam invitis quibusdam, sciri, quid defensuri essemus, non esset periculosum. Ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasso eum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset, ex casu collegae videbam. Quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam Verbo quam Scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos pedi ferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari conveniret praecepimus. Ex quo intelligi potest curam rei publicae summae defendundas iampridem apud nos Xcubare. Nunc, quum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum en perare de nobis homines, sed explorate iudicare volumus: legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei publicae coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentes, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione
Ep. 8, 3. alliciendae Man. . elie. B. - praemine R.). praefuerunt Μ. Vulgo. . tum etiam inu. q. Stari, quid Or.). . e. i. q. . q. . . . . Summae in. r. p. summe V. B.
322쪽
ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias, quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt; ipse ita sum animo paratus vel provinciam tueri vel ire, quo res publica vocet, vel tradere exercitum, auxilia prorinciamque, ut vel omnem impetum belli in me
conVertere non recusem, si modo meo casu aut
confirmare patriae salutem aut periculum possim 7 morari. Haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei publicae commodo laetabor; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. Mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei publicae incolumitate satis magnus est paratus eo Vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis, petendum videtur. IX.
Scr. in Gallia Narbonensi exeunte mense Aprili R. u. c. 711.
PLANCVS CICERONI SAL. Nihil, tibi temere aut te ceteris de me frustra
recepis e laetor certe hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. In dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio. Quod ad me attinet, mi Cicero ita ab imminentibus malis res publica me adiuvante liberetur sic honores praemiaque Vestra suspicio,
323쪽
ΕPISTOLARUM X. 8-10. 307 conserenda certe cum immortalitato, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione Vestra Concupisco autem nihil mihi montra quod ipse pugno - et temporis et rei te moderatorem facile patior esse nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri. Exercitum a. d. VI Kal. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus. Vienna equites mille via breviore praemisi. Ipse, si ab Lepido non impediar, celeritate satisfaciam; si autem itineri meo se opposuerit, ad tempus comsilium capiam. Copia adduco et numero et genereo fidelitato firmissimas Te, ut diligas me, si mino te facturum scis, rogo. Vale.
X. Scr. Romae III Kal. Apriles R. u. c. 711.
cICERO LANCO. Etsi satis in Furnio nostro cognoram, quae tua voluntas, quod consilium de re publica esset, tamen
tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicari. Quamobrem, quamquam in uno proelio innis fortuna rei publicae disceptatur, quod quidem, quum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore, tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus itaque si consulem Roma habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus, quis gratus esse conatus et apparatus tuus: cuius rei non modo non praeteriit tempus, sed ne maturum qui-
324쪽
308 . TULLI CICERONIS dem etiam nunc meo quidem iudicio fuit is enim deniquo honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri beneficii, sed propter magna merita
claris viris defertur et datur. Quare, si modo aliqua res publica, in qua honos elucere possit, omnibus mst crede, amplissimis honoribus abundabis; is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus, sed perpetuae virtutis est praemium. Quamobrem, mi lance, incumbe toto pectore ad laudem subveni patriae, opitulare collegae, omnium gentio consensim si incredibilem conspirationem adiuva. e tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissim a fidelissimumque cognosces ad eas
enim causas, quibus inter nos amore sumus, ossiciis, Vetustate coniuncti, patinae caritas accessit, eaque effecit, ut tuam vitam anteferrem meae. III K. Apr.
Scr. in Allobrogibus VI. Idus Matris R. u. c. 711.
PLANCUS ICERONI 1 mmortales ago tibi gratias agamus, dum VbVam; nam relaturum me affirmare non possum;
tantis enim tuis officiis in videor mihi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam
putes, quum memoria tenebo. Si de filii tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil sacere potuisses. rima tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, orati assidua et perperuade me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt: non mediocris adhibenda mihi
325쪽
ΕΡISTOLARUM X. 11. 12 309 est cura, ut rei publicae me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. Quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si, quem esse Voluisti, eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe. Quum Rhodanum copias indecissem fratremque cum tribus milibus
equitum praemisissem, ipse iter ad utinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi animadverti nullum
alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in has partes, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteramoxercitus. Quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ipse in Allobrogibus constiti, ut
proinde ad omnia paratus essem ac re me moneret. Si nudus huc se Antonius conseret, facile mihi videor per me sustinere posse remque publicam ex Vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur; si vero copiarum aliquid secim adducet et si decima legio veterana, quas nostra opem revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen, ne quid detrimenti fiat, dabitur opera a me, idque me praesinturum spem, dum istino via traiiciantur coniunctaeque nobi
oum facilius perditos opprimant. Hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum eo diligentiam mihi defuturam Cupio mehercules nullam residuam sollicitudinem esse; sed, si fuerit, nec animo nec benevolentias nec patientiae cuiusquam pro Vobis εdam. Do quidem ego operam, ut stiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem publicam respicere
326쪽
310 M. TULLU CICERONIS volet utor in hac re adiutoribus interpretibusque
fratre meo et Laterens et Fumio noatro non me impedientirivatae offensiones, quo minus pro rei publicae salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo sum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satisfaciam. Fac valeas meque mutuo diligas.
Sor Romae a. d. III Idus Apriles n. v. o. 11.
CICERO PLANCO. Etsi rei publicae causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidii, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te Victorem complecta re publica recuperata, ut magnam partem mihi lastitiae tua dignitas affert, quam et esse iam et futuram amplissimam intelligo cave enim putes
ulla umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas, idque contigit quum meritorum tuorum in rem publicam eximiis quadam magnitudine, tum verborum sententistrumque raritate. Quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Fumi nostro tua penitus consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt, quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec quantun facere posses, nec, quoad progredi velles, exploratum satis
habebat. Itaque, quum a. d. VII. Idus Apriles mane mihi tuas litteras . Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus, quumque
magna multitudo optimorum virorum et civium
327쪽
ΕΡΙSTOLARUM X. 11-12. 11 me de domo deduceret, feci eontinuo omnes participes meae voluptatis. Interim ad me venit unatius noster, ut consuerat: at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paullo post idem mihi Μunatius eas litteras legendas deest, ouas ipsi miseras, et eas, quas publice. Placuit nobis, ut statim ad M. Cornutum praetorem urbanum litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum: Senatus est continuo convocatus frequensque On-Venit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum. Recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu, non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro collegio comprobato est itaque res dilata est in posterum. Eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio eum Servilio, qui quum gratia effecisset, ut
sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque Sententiae, quae secunda pronuntiata erat, quum frequenter assentiretur senatus, rogatu Servilii .
Titius intercessit res in posterum dilata. Venit 4 paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templores agebatur. Hunc quemadmodum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere unum hoc e meis senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit, quam tum fuit, nec Vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas mirabiliter
enim populus Romanus universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rempublicam conspiravit. terge igitur, ut agis, no 5
328쪽
312 M. TULLI CICERONISmenque tuum commenda immortalitati, atque haec omnia, quae habent speciem gloriae collectam inanissimis splendoris insignibus, contemne, brevia, fugacia, caduca existima. Verum decus in virtute positum est, quae maxime illustratur magnis in rem publicam meritis eam facultatem habes maximam quam quoniam complexus es, tene perfice,
ut ne minus res publica tibi quam tu rei publicae debeas. e tuae dignitatis non modo fautorem,aed etiam amplificatorem cognosces id quum rei publicae, quae mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me iudico. Atque in his curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam Voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munatii prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te benevolentia et diligentia. II. Idus Pr. XIII.
Scr. Romae menae,aio ante Id. R. u. c. 711.
cIcERO PLANCO. Ut primum mihi potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te mando, quod
positum esset aut in praemio virtutis aut in honore Verborum id ex ipso senatus consulto poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a m descripto dicta sentehtia est, quam senatus Dequens secutus est summo studio magnoque consensu. Ego
quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti, perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus
329쪽
EPISTOLARUM X. 12-15. 313 gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiamsi tu nihil postulares, quantum tibi a republica deberetur. Τ contexes extrema cum primis qui enim Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem,so Ulixem appellavit πτολιπορθιον.
Sor Romae III Nonas uias a. u. c. 711.
CICERO PLANCO M. 04extam famam biduo ante victoriam de sub Isidi tuo, de studio, de celeritate, de copiis Αf- qui etiam hostibus fusis spes omnis est in te fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur holissimi
latronum duces est autem non minus gratum X-
frema delere quam prima depellere Equidem ex aspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae temporibus admonitum tecum' et reip. esse facturum. In illam igitur curam incumbe, mi lance, ut ne quae
scintilla taeterrimi belli relinquatur; quod si erit
factum, et rem publicam divino benefici affeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. III. Non. Mai. XV.
Sor in Allobrogibus mense Maio pr. aut III. Id. R. u. c. 711.
PLANCVS CICERONI. His litteris scriptis, quae postea accidissent, scire ite ad rem publicam putavi pertinere. Sedulitas mea, ut spero, is mihi et rei publicae tulit fructum:
330쪽
314 Μ. TULLI CICERONIS namque assiduis intereuntiis cum Lepido egi, ut
omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita saceret, ad omnes res abuteretur. rofeci itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum, me, ut Venirem copi que coniungerem, rogaVit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem, qui optimi fuerant, ad me transierunt. Quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum incursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi. Adventus meus quid profecturus esset, Vidi, vel quod equitatu meo persequi Antonium atque Opprimere equitatum eius possem, Vel quod exercitus Lepidi eam partem, quae corrupta est et ab reo se alienata, et corrigere et Oercere pr-- sentia mei exercitus possem. Itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. IIII Idus Maias traduxi. Quum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad Forum Iulii venisse, fratrem cum equitum quattuor
milibus, ut occurreret ei, misi a. d. Idus Maias; ipse maximis itineribus cum quattuor degionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. Si nos mediocris modo fortuna rei publicae adiuverit, et audaciae perditorum et nostra sollicitudinis hio finem reperiemus; quod si latro praecognito nostro