장음표시 사용
311쪽
EPISTOLARUM IX. 26. 295istorum ne iuvenem quidem mori umquam, ne nunc senem convivio delector ibi loquor, quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero. tu id melius, qui etiam philosophum irriseris quum isse, si quis quid quaereret ' dixisset, coenam te quaerere a mane dixeris illo baro toputabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. Quid id ad te At hercule coena non 'tibi praesertim Sic igitur vivitur quotidie aliquid legitur aut scribitur dein, ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem,
si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto quare nihil est, quod adventum nostrum extimoscas: non multi cibi hospitem acob Pies, multi ioci.
312쪽
Sor Roma post K. Sept et ante XIV K. Oct. R. u. o. 710-
cICERO LANCO. Et afui proficiscens in Graeciam et postea, quam de medio cursu rei publicae sum Oce reVocatus, numquam per M. Antonium quietus fui, cuius tanta est, non insolentia, nam id quidem vulgare vitium est , sed immanitas, non modo ut Vocem, sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi maximae curae est, non de mea quidem vita, cui satisfeci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi ilance, e spectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit, ut possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere quae potest enim spes esse in ea re publica, in qua hominis impotentissimi atqus intemperantissimi armis oppressa sunt omnia et in qua nec senatus nec populus Vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simula crum aliquod ac vestigium civitatis Sed, quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat, quod singulis de rebus scriberem illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servari solum, sed etiam auxi, monere te atque hortari, ut in rem publicam omni cogitatione curaque incum-
313쪽
Μ. TULLI CICERONIS EPISTOLAMMX. 1. 2. I9Τberes quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem, magnae quum diligentias est, tum etiam fortunae. Sed et te ali aquant ante, ut spero, habebimus et praeterquam quod rei publicae consulere debemus, etiam tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium studium, officium operam, laborem diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitia nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum. Fumium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quidquid in eum iudicii officiique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem comtulisse. II.
Scr. Romae post V. Idus Decembres R. u. e. 10.
cICERO LOCO SAL. Μeum studium honori tuo pro necessitudine 1 nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere de re publica sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica dicere, ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores. Quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis, ne in publicis quidem, si quid erit, in quom interesso necesse sit, umquam deero, ne cum
periculo quidem meo, dignitati tuas in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere veliso salutis et dignitatis meae.
314쪽
Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. V.CI RO LANCO SAL. Quum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius, quod illum audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi
non ignotam in consuetudine et familiaritato suavitatem tuam; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem quae omnia mihi iucunda, hoc extre- mum etiam gratum fuit. Ego, lance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto, quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem quum studio meo, tum iudicio tu constitutam his de causis mirabiliter faveo dignitati
tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. Omnia summa consecutus es Virtute duce, comite sertuna, eaque es adeptus adolescens multis
invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti:
nunc, me amantissimum tui, nemini concedentem,
qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei publicae statu acquires Scis profecto nihil enim te fugere potuit - fuisse quoddam tempus, quum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea, quae patiebare, probare etiam arbitrarer; sed, quum intelligerem, quid sentires, te arbitrabar videre, quid posses Nunc alia ratio est: omnium
315쪽
ΕΡΙSTOLAR X. 3. 4. 29s rerum tuum iudicium est idque liberum. Consules designatus, optima aetate, summa eloquenti maxima orbitate rei publica virorum talium in-eumbe, per deos immortales in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam afferat unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re publica divinata, rei publicae bene gerendae cursus ad gloriam. Hae amore magis impulsus scribenda ad te putavi, quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere sciebam enim ex iisdem to haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram quam modum faciam. Nunc tantii significandum putavi, ut potius amorem tibi
ostenderem meum, quam ostentarem prudentiam.
Interea, quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor, studioso diligenterque curabo. IV.
Scr. in Gallia Transalpina post V. Idus Decembres
PLANCVS CICERONI. Gratissimae mihi tuas litterae fuerunt, qua e 1
Furni sermone te scripsisse animadverti. Ego autem praeteriti temporis excusationem affero, quod te profectum audi-m nec multo ante redisse scii, quam ex epistola tua cognovi nullum enim in te officium, ne minimum quidem, sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueriti observantias vel tui erga me mutui amoris.
Quars, mi Cicero, quod mea tuaque utitur aetas, persuade tibi te unum esse, in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. Omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena,
316쪽
300 . TULLI CICERONIS quae summa est, ridentur quam fidelitatis, quam
ego ex mea conscientia metior quare, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere, aut, si
dubitarem, hortatio impellere posset, ut id sequerer, quod tu optimum putares; nunc vero quid est, quod me in aliam partem trahere postiit quaeramique in me bona sunt aut fortuna beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt, ut praeter bonam famam nihil desiderare b deantur. Quare hoc unum tibi persuade, quantum viribus niti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei publicae semper futurum. Non est ignotus mihi sensus tuus neque, si saevitas, optabilis mihi quidem, tui praesentis esset, umquam a tuis consitus discreparem, nec nunc committam, ut ullum meum factum reprehendere iure possis. Sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. Interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia has gentes nostra mala suam putent occasionem. Quod si proinde, ut ipse mereor, mihi successerit, certe
et tibi cui maximo cupio, et omnibus viris bonis satisfaciam. Fac valeas meque mutuo diligas.
CICERO PLANCO SAL. Binas a te aceepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento hi fuit diligentiae tuae, intellexi enim te laborare, ut ad me mihi exspectatistimae
317쪽
ΕPISTOLARUM X. 4. 5. 301 litterae perferrentur. Ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudictandum, amoremne erga me tuum an animum in rem publicam pluris aestimandum putarem. Est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. Itaque commemoratio tua Memae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam em me pueritia contulisses, ceterarumque rorum, quae ad
eam sententiam pertinebant, ineredibilem uia laetitiam attulerat. Rursus deelarati ammi tui, quem haberes do re publica quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima, eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor solum, millance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rempublicam incumbas nihil est, quod tibi maiori fructui
gloriaeque esse possit, nec quidquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re publica bene mereri. Adhuc enim satitur tua summa humanitas et sapientia me, quod sentiam, libere dicerm fortuna suffragante videris res maximas consecutus, quod quamquam sine virtute non potuisses, tamen ex maxima p&rte ea, quae es deptus, fortunae temporibusque tribuuntur his temporibus
difficillimis rei publieas quidquid subveneris, id erit
totum et proprium tuum. Incredibile est omnium eivium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio, euius, per deos gratiae glori quo cave tempus amittas. Sic moneo ut filium, sic suadeo ut mihi, si hortor ut et pro patria et amicissimum.
318쪽
Ser. Romae XIII Kal. Apriles R. u. c. 711.
cICERO PLANCO. Quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publicam, ea gratissima fuerunt senatui, populo Romano probatissima quae autem recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt pacis enim auctor eras, quum collega tuus, vir clarissimus, a foedissimis latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax, non pactione parienda est. Sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere Me autem impulit tui ritas, ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset et fratris Furniique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. Crede igitur mihi, lance, omnes, quos adhuc gra dus dignitatis consecutus sis, es autem adeptus amplissimos, eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Romani si cum senatu auctoritate coniunxeris. Seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium, sed temporum vincla con- iunxerunt. Complures in perturbatione rei publicas consulares dicti, quorum nemo consularis habitus es nisi qui animo exstitit in rem publicam consulari. alem igitur te esse oportet, qui primum ea impiorum civilini tui dissimillimorum societate
319쪽
EPISTOLARUM X. 6. 7. 303 seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis, sed in abiecto armorum et servitutis metu. Haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit, sed erit summa deformitas. Haec impulsus benevolentia scripsi paullo severius, quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, Vera esse cognosces. i. XIII Kal. Apr. VII.
r. in Gallia Transalpina mense Marti R. u. c. 71I.
PLANCVS CICERONI. Ρlura tibi de meis consiliis scriberem rationem xque omnium rerum redderem Verbosius, quo magis iudicares omnia me rei publicae praestitisse, quae et tua exhortatione excepi si mea affirmatione tibi recepi non minus enim a te probari quam diligi semper Volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi, quam praedicatorem meritorum meorum esse volui ; sed breviorem me duae rea faciunt una, quod publicis litteris omnia sum e secutus, altera, quod . Varisidiimi, equitem Romanum, familiarem meum, paum ad te transire
iussi, ex quo omnia cognoscere posses mon me adius fidius mediocri dolore afficiebar, quum alii
occupare possessionem laudis viderentur, sed usque mihi temperavi, dum perducerem eo rem, ut dignum aliquid et consulatu meo et vestra exspectatione efficerem quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum, ut maximo praesidio rei publicas nos fuisse et nunc sentiant homines et in posterum M. 6, 3. post o M F. M. vulgo
320쪽
304 ULLIUCICERONIS. memoria teneant. A te peto, ut dignitati mea
suffrageris et, quarum rerum spe ad laudem in vocasti, harum fructu in reliquum facias alacriorem. Non minus posse te quam velle exploratum mihi est. Fac valeas meque mutuo diligas.
Ser. in Gallia ransalpina mense Marti R. u. c. 711.
SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE. Si eui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei publicae de mea voluntato
tenuisse suspensam huic prius excusandum me esse
arbitror quam de insequenti officio quidquam ulli
pollicendum; non enim praeteritam culpam videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare. Non m praetoribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis huctuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re complures consecutos Videbam; sed, quum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter
pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditia iter communis salutis quam meae laudis esse volui. Nam quis in ea fortuna, quae menest, et ab ea vita, quam in me cognitam hominibus arbitror, et cum ea spe, quam in manibus habeo, aut sordidum quidquam pati aut perniciosum concupiscere potest Sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae pus fuerunt, ut, quae rei publicae bonisque omnibus Polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate, sed cum facul talibus accederemus Confirmandus in exercitu3