장음표시 사용
331쪽
ΕΡISTOLARUM X. 15. 16 315 adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei, cui scio nec consilium nec animum defuturum ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam, qui sequatur, ut Italiam a vastatione defendati ac valeas meque --
Sar Romae mense Iunio circ. Nonas R. u. c. 711.
cICERO PLANCO. Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil Igratius, ne tempore quidem ipso opportlinius accidere vidi quam tuas, lance, litteras redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, quum is frigidas sane et inconstantes recitasset litteras Lepidi subeas statim recitatae sunt tuae, non sine magnis
quidem clamoribus quum rebus enim ipsis essento studiis beneficiisque in rem publicam gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis Flagitare senatus institit Cornutum, ut referret statim do tuis litteris ille se considerare velle. Quum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt Servilius rogatus rem distulit; ego eam sententiam dixi, cui sunt assensi
Om in ad unum ea quae fuerit, ex senatus Onsulto cognosces. Tu, quamquam consili non eges
vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes, ut nihil huc reiicias neve in rebus iam subitis tamque angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei publicae ducet, Sequare cures, ut ante factum aliquid a te egregium audiamus, quam futurum putarimus.
332쪽
316 . TULLI CICERONIS Illud tibi promitto, quidquid erit a te factum, id
senatum non modo ut fideliter, sed etiam ut pienter factum comprobaturum.
Ser. in Allobrogibus mense aio post Idus a. u. c. 711
PLANCVS CICERONI. Antonius Id. aiis ad Forum Iulii cum primis copiis venit Ventidius bidui spatio abest ab eo; Lepidus ad Forum Voconii castra habet, qui locus a Foro Iulii quattuor et viginti milia passuum abest, ibique me exspectare constituit, quemadmodum ipse mihi scripsit. Quod si omnia mihi integra et ipse
et fortuna servorit, recipio vobis celeriser me ne- gotium ex sententia Maecturum. Fratrem meum assiduis laboribus concursationibusque consectum graviter se habuisse antea tibi scripsi; sed tamen, quum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei publicae se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat; sed ego eum non solum hortatus sum, Verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem publicam
nudatam tali cive praetor in urbanis officiis indigere existimabam quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem Lepidus tandem, quod ego desiderabam, secit, ut pellam ad me mitteret, quo obsid fidei illius et societatis in spublica administranda uterer. Studium mihi suum L. Gellius ' de tribus fratribus Segaviano probavit,
333쪽
EPISTOLARUM X. 17. 18. 317 quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus; amicum eum rei publicae cognosse videor, libente que ei sum testimonio et omnibus ero, qui bene merentur. Fac oleas meque mutuo diligas imbtatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc ingulari cum benevolentia fecisti.
Sor in castris XII Kal. Iunias R. u. c. 711.
PLANCVS CICERONI. Quid in animo habuerim, quum Laevus Nerva 1 que discesserunt a me, et ex litteris, quas eis dedi, et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus
consiliisque meis interfuerunt. Accidit mihi, quod homini pudenti et cupido satisfaciendi rei publicae
bonisque omnibus accidore solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum me probstrem, quin tutum, quod habere posset obtrectationem. Itaque post discessum legatorum, quum binis continuis litteris et Lepidus me, ut venirem, rogaret, et Laterensis multo etiam main prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem arius infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putari, quin succurrerem meque communi periculo offerrem sciebam enim, etsi autius illud erat consilium, exspectare me ad Isaram, dum Brutus traiiceret exercitum, et cum collega consentiente, sicut
milites saciunt, hostibus obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne assignatum iri aut pertinaciae meae aut timori Videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum eum re publica non sublevassem aut ipse a certa-Hine belli tam necessarii me removissem. Itaque
334쪽
potius periclitari volui, si possem mea praesentire et opidum tueri et exercitum facere meliorem, quam nimis cautus videri sollicitiorem certe hominem, non suis contractis, neminem puto fuisse; nam, quae res nullam habebat dubitationem, si exercitus Lepidi abesset, ea nunc magnam affert sollicitudinem magnumque habet casum mihi enim si contigisset, ut prior occurrerem Antonio, non mehercules horam constitisset tantum ego et mihi confido et sic perculsas illius copias Ventidiiquo mulionis castra despicio; sed non possum non X- horrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius nocere potest, quam sciri curarique possit. Sed certe, nisi uno loco me tenerem, magnum periculum ipse Lepidus, magnum ea pars exercitus adiret, quae bene de re publica sentit magnam etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas copias a Lepido abstraxissent quae si adventus meus represserit, agam gratias fortunae constantiaeque meae, quae ad hanc experientiam me excitarit. Itaque a. d. XII Kalend. Iun. ab Isara castra movi pontem tamen, quem in Isara feceram,
castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. Ipse, ut spero, diebus octo, quibus has litteras dabam, cum Lspidi copiis me coniungam. XIX.
Scr. Romae exeunte mense ΜRio a. u. o. 11.
cICERO PLANCO. Quamquam gratiarum actionem a te non deaiderabam, quum te re ipsa atque animo scirem esse
335쪽
EPISTOLARUΜ X. 18-20. 319 gratissimum, tamen, fatendum est enim fuit ea mihi periucunda; sic enim vidi, quasi ea, quae oculis cernuntur, me a te amari. Dices: quid --Ma2 Semper equidem, sed numquam illustrius. Littera tuae mirabiliter gratae suerunt senatui quum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae sortissimi animi summique consilii, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum. Sed, mi Plance, incumbe, ut belli xtrema perficias in hoc erit summa et gratia et gloria Cupio omnia rei publicae causa sed mehercules in ea conservanda iam dastigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dederunt, quam complectere, Obsecro; qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit. XX.
seri Roma IV. Kal. Iunias R. u. c. II.
cIcERO PLANCO. Ita erant omnia, quae istim asserebantur, in 1 certa, ut, quid ad te scriberem, non occurreret; modo enim, quae vellemus, de Lepido, modo contra nuntiabantur de te tamen fama constans, nec decipi posse nec vinci, quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentias tuas. Sed accepi litteras a collega tuo datas Idibus alis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium: quod erit certius, situ ad nos idem scripseris; sed minus audes foditasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. Verum, ut errare, mi lance, potuisti quis enim id effugerit - sic decipi te non potuisse
336쪽
320 . TULLI CICERONIS quis non videt nunc vero etiam erroris causa sublata est culpa enim illa bis ad undem' vulgari reprehensa proverbio est. Sin, ut scripsisti ad collegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus, nec tamen erimus prius, quam ita esse in nos seceris certiores Mea quidem, ut ad iis saepius scripsi, haec sententia est: qui reliquias huius belli oppresserit, eum iotius belli confectorem ore; quem te et opto esse et confido futurum. Studia mea erga te, quibus certe nuda esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse, quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et gravior cognosces. IIII Kalendas Iunias.
Scr. etiam ora in castris ad Isaram biduo post ep. 15.
PLANCVS CICERONI. a uderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. Omnia feci, qua re Lepido coniuncto ad rem publicam desendundam minore sollicitudine vestra perditis resisterem: omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum credidi chirographis eius, affirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. Non licuit diutius bene de eo sperare illud certe cavi et cavebo, ne mea credulitate rei publi- cae summa fallatur Quum Isaram flumen uno die
337쪽
ΕΡISTOLARUM X. 20-21. 321 ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudinere celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse, ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus, ne venirem, denuntiabat;
se posse per se conficere negotium interea ad Isaram exspectarem. Indicabo temerarium meum onsilium tibi nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae Vitare putabam posse me nec
do laudo ieiuni hominis delibare quidquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid
esset, succurrere celeriter possem. Ego non malus homo hoc suspicabar a Laterensis, vir sanctissimus, suo hirographo mittit mihi litteras in iisquo desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide queremque se destitutum in quibus aperte denuntiat, videam, ne fallar suam fidem solutam esse rei publicae ne desim. Exemplar eius chirographialtiomisi ipsa chirographa Omnia, et quibus credidi, et ea, quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio ab perserenda, qui omnibus iis interfuit rebus. Accessit eo, ut milites eius, quum Lepidus
concionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos, qui praesunt, Canidios Rufrenosque et eieros, quos, quum pus erit, scietis, conclamarent, viri boni, pacem se Velle neque esse eum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus amissis, tot civibus pro patria occisis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat. Huc me venire et duobus exercitibus coniunctis obiicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse
338쪽
322 . TULLI CICERONIS vidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem, sed misericordiam quoque defuturam itaquorediturus sum nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam. Exercitum locis habeam oppo tunis, provinciam tuear, etiamsi ille exercitus descierit, omniaque integra servem, dabo operam, quoad exercitus huc summittatis parique elicitate rem publicam hic vindicetis nec depugnare, si Occasio tulerit, nec Obsideri, si necesse fuerit, nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam. Quare hortor te, mi Cicero, exercitum huc traiiciendum quam primum cures et matures, priusquam hostes magis corroborentur et nostri perturbentur in quo si celeritas erit adhibita, respubliea in possessione victoriae deletis sceleratis permanebit Fac valeas meque diligas. Fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratissimum, excusem litteris qui ex labore in febriculam incidit assiduam et satis molestam. Quum primum poterit, istuc recurrere non dubitabit, ne quo loco rei publicae desit. eam dignitatem commendatam habeas, rogo. Concupiscere me nihil oportet habeo te et amantissimum mei et, quod Optavi, summae auctoritatis tu videris, quantum et quando tuum munus apud me velis esse tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
Scr. Romae mense Iunio post Id. R. u. c. 711.
CICERO LANCO.1 In to et in collega omnis spes est dis approbantibus. Concordia vestra, quae senatui declarata
339쪽
ΕΡΙSΤOLAM X. 21-23. 323 litteris vestris est, mirifice et senatus et cuncta civitas delectata est. Quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus esset, ut quisque honorificem tissimam de te sententiam dixisset, eam secutus esset; qui certe ego fuissem; sed, propter tarditatem sententiarum moramque rerum quum ea, quae consulebantur, ad exitum non eoenirent, OmmO-
dissimum mihi lancoque fratri visum est ut so senatus consulto, quod ne nostro arbitratu componeretur, quis fuerit impedimento, arbitror te ex Ranci litteris cognovisse. Sed, sive in senatus Onsulto sive in ceteris rebus desideras aliquid, sic tibi persuade, tantam esse apud omnes bonos tui caritatem, ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari possit, quod tibi non pararum sit Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem tales, quales maxime opto. Vale.
Sor. Cularone in finibus Allobrogum VIII Idus Iun.
PLANCVS CICERONI. Numquam mehercules, mi Cicero, me poenitebit imaxima pericula pro patria subire, dum, si quid acciderit mihi, a reprehensione temeritatis absim. Confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime irrepit sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum enim pulchre noram. Quid ergo est pudor me, qui in bello maxime est periculosus, hunc casum coegit subire; nam, nisi
uno loco essem, verebar, me cui ibirectatorum Ep. 22, 2. - eo senatus eo tuto, quod inan.) iniis
340쪽
324 Μ. TULLII CICERONIS viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum. Itaque copias prope in conspectum Lepidi Antoniiquo adduxi
quadragintaque milium passuum spatio relicto consedi e consilio, ut vel celeriter accedere vel salutariter recipere me possem. Adiunxi haec in loco eligendo, flumen Oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Voconii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter. Lepidus desperato adventu meo, quem non mediocriter captabat, se cum Antonio coniunxit a. d. IIII Kal. Iunias, eodemque die ad me castra moverunt Viginti milia passuum quum abessent, res mihi nun
tiata est. Dedi operam deum benignitate, ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae
simile haberet: non miles ullus, non eques, non
quidquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus latronibus interciperetur. Itaque pridie
Nonas Iunias omnes copias Isaram traieci pontesque, quos feceram, interrupi, ut et spatium colligendi se homines haberent et ego me interea cum collega coniungerem, quem triduo, quum has dabam litteras, exspectabam. Laterensis nostri et fidem et animum singularem in rem publicam semper fatebor; sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem qui quidem quum in fraudem se deductum videret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi afferre conatus est, in quo casu tamen interpellatus et adhuc vivit traicitur victurus, sed tamen de hoc parum mihi certum est. 5magno cum dolore parricidarum elapsus sum iis; veniebant enim eodem furore in me, quo in patriam,