Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

EPISTOLARUM X. 23. 24. 325 incitati, iracundias autem harum rerum recentes habebant: quod Lepidum eastigare non destiteram,

ut exstingueret bellum, quod colloquia sacta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in

conspectum Venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tribunum mil. missum ab Antonio ad eum cum litteris exceperam in quo hanc capio Voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto

maiorem iis frustrati dolorem attulit. Tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter

nerVOseque nos, qui stamus in acie, subornes. Veniat Caesar cum copiis, quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur; cuius ipsius magnum periculum agitur quidquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit; pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus, quas habemus, utamur Quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei publicae satisfaciam. quidem, mi Cicero, in dies mehercules habeo cariorem sollicitudinesque meas quotidie magis tua merita exacuunt, ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam. Opto, ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tu boneficia tibi facere iucundiora VIII Idus Iun. Cularone, ex finibus Allobrogum.

XXIV.

Scr. in castris V. M. Sextiles R. u. c. 711.

PLANCUS IMP. COS. DESIG. . D. CICERONI. Facere non possum, quin in singulas res meri 1iaque tua tibi gratias agam, sed mehercules facio cum pudore neque enim tanta necessitudo, quan-

342쪽

326 . TULLI CICERONIS

tam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis, et malo praesens observantia, indulgentia,

assiduitate memorem me tibi probare. Quod si mihi vita contigerit, omnes gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, assiduitate vincam amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in pedipetuum an voluptatis quotidie sit allaturus, non facile dixerim Do militum commodis fuit tibi curae; quos ego non potentiae meae causa, nihil enim me non salutariter cogitare scis, mari

Volui a senatu, sed primum, quod ita meritos iudicabam, deinde, quod ad omnes casus coniunctiores rei publicae esse volebam, novissime, ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos tales vobis prae stare possem, quales adhuc fuerunt. Nos adhuc hic omnia integra sustinuimus: quod consilium nostrum, etsi, quanta sit aviditas hominum non sine causa ' talis victoriae, scio, tamen vobis probari spero non enim, si quid in his exercitibus sit offen- Sum magna subsidia res publica habet expedita, quibus subito impetu ac lati otinio parricidarum resistat. Copias vero nostras notas tibi esse arbitror:

in castris meis legiones sunt veteranae tres, tironum, Vel luculentissima ex omnibus una; in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum. Ita universus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus; quantum autem in acie tironi sit committendum, nimium saepe expertum habemus. Ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset,

343쪽

EPISTOLARUM X. 23. 327 nequo animo summam rem publicam in discrimen deduceremus aliquanto intem propiu esse quod Caesarem videbamus, nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit affirmare se sine mora Venire, quum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. Ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis

litterisque misi, si quid sorte proficere posset Scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus, yel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur. Sed - quidquid tibi scribo, dolenter mehercule magis quam inimice laci - quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent

non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt. Neque ego superior repetam; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in adversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. Quae mens eum, aut quorum Onsilia, a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocari et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non OS- sum. ultum in hac re mihi videntur necessarii eius et rei publicae et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta nemo praeter me; numquam enim

344쪽

328 . ULLI CICERONIS

obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. De his rebus ut exigeret eum eo Furnio mandavi: quod si, quantam debeo, habuero apud eum aucto ritatem, plurimum ipsum iuvero. Nos interea mriore condicione bellum sustinemus, quod neque X- peditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus, ut maius detrimem tum res publica accipere possit. Quod si aut Caesar se respexerit aut Africanae legiones celeriter Venerint, securos Vos ab hac parte reddemus. Tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. v Kal. Seri ex caStris.

XXV.

Scr. Romae mense Maio ante Id. a. u. c. 711.

CICERO S. D. FURNIO.

Si interest, id quod homines arbitrantur, rei publieae te, ut instituisti atque secisti, navare peram rebusque maximis, quae ad exstinguendas rei, quia belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere posse istamque peram tuam, navitatem, animum in rempublicam coleritati praeturae anteponenda censeo; nolo enim te ignorare, quantam laudem consecutussis, mihi crede, proximam lanco, idque ipsius

Ρlanci testimonio, praeterea fama sententiaque Om- nium. Quamobrem si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum quid enim honestius aut quid honesto anteponendum2 sin autem satisfactum rei publicae putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, Veniendum censeo, dum modo ne quid haec ambitiosa

345쪽

EPISTOLARUM X. 24-26. 329 festinatio imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. ulti clarissimi viri, quum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non obierunt; quod e facilius nobis ost, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum videbam autem lanco consule, etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia consecta essent. Omnino plura me scribere, quum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar sed tamen sententiam,sam tibi ignotam esse nolebam, cuius est haec summa, ut

omnia te metiri dignitate malim quam ambitione, maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. Haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo, et Caecina et Calvisio, studiosissimis tui, quum a danus, libertus tuus, interesset omnibus probari videbatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.

8er Romae mense Iunio post Id. a. u. c. 711.

M. CICERO S. D. C. FURNIO.

Leotis tuis litteris, quibus declarabas aut omit Itendos Narbonenses aut cum periculo dimicandum, illud magis timui quod vitatum non moleste sero. Quod de lanei et Bruti concordia scribis, in eo

Vel maximam spem pono victoriae. De Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius Ep. 25, 2 festinatio imminuat Μ. . f. taliquid Li. B.

346쪽

330 M. TULLI CICERONIS

id opera maxime excitatum sit; sed iam mihi crede, cognovimus. Itaque iucudissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo scribis enim, si in Sextilem comitia, cito is, sin iam consecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis. O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas iam facito discas Tu nunc nndidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam consecta, domi

tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis Non arbitror te ita sentire omnes enim tuo ad laudem impetus novi quod si, ut acribis, ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. e adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare, ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt Scilicet id agitur, utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re publica me reare, omni honore ut dignissimus iudicere. Utrum nescis, quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas si noscis, tibi ignosco, nos in culpa Sumus; sin intelligis, ulla tibi est praetura vel officio, quod pisuci, Vel gloria, quam omnes sequuntur, dulciorγΗac de re et ego et Calvisius, homo magni iudicii

tuique amantissimus, te accusamus quotidie. Comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum s cere possumus, quod multis de causis rei publicae arbitramur condusere, in Ianuarium mensem protrudimus Vince igitur et vale.

Ber Roma mense Martio post XIII K. April. a. u. c. 711.

cICERO LEPIDO SAL. Quod mihi pro summa me erga te benevolentiamstgnae curae est, ut quam amplissima dignitate

347쪽

EPISTOLARUM X. 26-28. 331 ais, moleste tuli te senatui gratias non egisse, quum esse ab eo ordine matus summis honoribus. Misinter cives conciliandae te cupidum esse laetor: eam si a servitute seiunges, consules et rei publicae et dignitati tuae; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominata restitutura est, hoc animo scito omnes esse sanos, ut

mortem servituti anteponant. Itaque sapientius meo

quidem iudicio facies, si te in istam pacificationem

non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. Sed haec audies ex

aliis aut cortior fies litteris tu pro tua prudentia, quid optimum factu sit, videbis.

XXVIII.

r. Romae mense Februario a. u. c. 11.

CICERO TREBONIO SAL. Quam vellem ad illa pulcherrimas epulas me Idibus artiis invitasses ruliquiarum nihil haberemus at nunc cum iis tantum negotii est, ut vestrum illud divinum in rem publicam beneficium nonnullam habeat querelam. Quod ver a te, Vir optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor; mihi enim negotii plus reliquisti uni quam praeter me omnibus ut enim primum post Antonii foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu

cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper hhbuisti; nam, quum senatum a. d. XIII Kalem dM Ianuaria tribuni pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem publicam sum complexus egique cerrime senistumque iam languensem et de-

348쪽

332 . TULLI CICERONIS

sessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingonii viribus. Hic dies meaque contentio atque acti spem primum populo Romano attulit libertatis recuperandae nec ver ipse postea tempus ullum intermisi de re pu- blica non cogitandi solum, sed etiam agendi. Quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram marimis occupationibus impeditus. Sed illa cognosces ex aliis; n me pauca, et ea summatim habemus sortem senatum consulares partim timidos, partim male sentientes magnum damnum factum est in Servio L. Caesar optime sentit, sed, quod aVum culus est, non acerrimas dicit sententias consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo per equidem reliqua, hoc Vero certum

habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antonii ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil erudelitatis praeteriturum fuisse. Haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. lura scribam, si plus otii habuero.

XXIX.

Scr. anno u. c. 711 paullo ante XI, 22)o

cICERO APPIO SAL. De meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum, quibus me cumulatissime satisfecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego. Illi mihi necesse est concedant, ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim quod quidem nec destiti

349쪽

EPISTOLARUΜ X. 28 30. 333facere ne desistam et iam in maxima re soci et fundamenta ioci salutis tuae. Tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse

oonfidas. iridis Nonas Quinctiles. XXX.

Scr. in castris ad Mutinam a. d. XVI Kal. ΜMas a. u. c. 711.

GALBA CICERONI SAL. A. d. XVII Kal. Μaias, quo die Ρansa in castris i

Hirti erat futurus, cum quo ego er- - nam ei obviam processeram milia passuum centum, quo maturius veniret , Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortes praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur; sed noctu, quo tutius venire in castra possemus, legionem artiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortes praetorias miserat Hirtius nobis. Quum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Μartia neque cohortes praetoriae potuerunt; uns sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat se legiones habere tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Osteaquam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. osteaquam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis XII cohortium nondum Venerant legiones duae repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex

350쪽

334 Μ. TULLI CICERONIS utraque paris pugnari etsi dexterius comit, in quo ego eram cum artias legionis cohortibus Octo, impetu primo fugavera legionem XXXV. Antonii, ut amplius passus ' ultra aciem, quo loco steterat,

processerit. Itaque, quum equites nostrum comucircumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere aurorum equitibus, ne mersos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter

Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto: repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto reiecto Antonianime insequi nostri pila coniicere velle ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria eris, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi artia legionis duae cohortes erant et cohors praetoria, pedem referre coeperant, quod ab equitatu circumibantur, quo 'vel

plurimum valet Antonius Quum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra Antonius tamquam victor castra putavit se Posse capere quo cum venit, complures ibi

amisit nec egit quidquam. Audita remutius cum cohortibus xx veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnes delevit fugavit Odom die eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad oram Gallorem Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua admutinam recepit; Hirtius in ea castra rediit, unde anga exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antoni erant oppugnatae. Sic partem maiorem auaram copiarem tonius amisit veteranaram; nec id tamen sinρ

SEARCH

MENU NAVIGATION