Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

AD M. BRUTUM ET CETERO S.

D. BRUTUS BRUTO SUO ET CASSIO SAL. Quo in statu simus, cognoseito heri vesperio apud me Hirtius fuit qua mente esset Antonius, demonstrarii, pestima scilicet et infidelissima nam

se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum: eo esse militum concitatos animos et plebis; quod utrumque me falsum puto vos animadvertor ab que illud ess verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum, ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes' his in re publica relinquerentur. Quum in his angustiis versarer, placitum est mihi, ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causu μο- ficiscendi honesta quaereretur. Hoc se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido:

tanta est hominum insolentia st nostri insectatio; ac, si dederint, quod petimus, tamen paullo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur Nuid ergo est', inquis, istulis

362쪽

346 M. TULLII cICERONIS oonsilii 2 Dandus os locus fortunae cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum

arbitror. Si melior casus fuerit, revertemur ο-mam si mediocris, in exsili Vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus. Succurret fortasse hoc loco alicui Vestrum, cur novissimum tempus exspectemus potius, quam nunc aliquid moliamur. Quia, ubi consistamus, non habemus praeter

Sex. Pompeium et Bassum Caecilium, qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare allat firmiores futuri satis tempore ad eos accedemus, ubi, quid Valeant, scierimus. ει Cassio et te, si quid me Velitis recipere, recipiam postulat enim hoc Hirtius ut faciam. Rogo vos quam primum mihi rescribatis nam non dubito, qui de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus :quem in locum convenire possimus, quo me velitis Venire, rescribite. os novissimum Hirti formonem placitum est mihi postulare, ut liceret nobis Romae fas publico praesidio quod illos nobis concessuros non puto ma am enim invidiam iis faciemus. Nihil tamen non postulandum putari, quod

aequum esse statuerem.

BRUTUS ET CASSIUS PRAETORES M. ANTONIO COS. 1 D tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non conscripsissemus haec tibi; quae profecto, quoniam istum animum habes in optimam partem accipies Scribitur nobis magnam Veteranorum multitudinem Romam convenisse iam et ad alendas Iunias futuram multo maiorem de te si dubitemus aut vorsamur, simus nostri dissimiles; sed certe, quum ipsi in tua potestate fueris

363쪽

EPISTOLARUM XI. 1-3. 347mus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios, neque solum edicto, sed

etiam litteris id fecerimus, digni sumus, quos h beas tui consilii participes, in ea praesertim re,

quae ad nos pertinet. Quare petimus a te, facias nos certiores tuas voluntatis in nos putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum Veteranorum, quos 'tiam de reponenda ara cogitare audimus, quod velle et probare vix quisquam posse ridetur, qui nos salvos et honestos velit. Nos ab initio spectasse otium nec quidquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. Fallere nemo nos

potest nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et Ide sed alius nemo acultatem habo decipiendi nos, tibi enim uni credidimus et credituri sumus. Maximo timore de nobis afficiuntur amici nostri, quibus etsi tua fides explorata est, amo illud in mentem venit, multitud,nem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri possB. Rescribas nobis ad omnia rogamus; nam illud valde

leVe est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse Veteranis, quod de commodis eorum mense Iunio laturus esses; quem enim impedimento futurum putas, quum de nobis certum sit nos quieturos Non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, quum accidere nobis nihil possit in pernicie et confviaions omnium rerum.

Scr. prid. Non. Sext. R. u. c. 710.

BRUTUS ET CASSIUS R. S. D. ANTONIO OS. S. V. b. e. Litteras tuas logimus simillimas edictio fui, contumeliosas, minaces, minime dignas, quae a te nobis mitterentur. mos, Antoni, te nulla lacessiimus iniuria neque miraturum credidimus, si

364쪽

348 M. TULLII cICERONIS praetores et ea dignitate homines aliqvid dicto

postulassemus a consule quod si indignaris ausos esse id facere, concedo nobis, ut doleamus ne hoc

quidem abs te Bruto et Cassio tribui. Nam de dessetibus habitis et pecuniis imperatis, exercitibus sollicitatis et nuntiis trans mare missis quod te

qumtum esse negas, nos quidem tibi credimus optimo animo te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quidquam eorum et te miramur, quum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam, quin nos bis de moris Caesaris obiiceres. Illud vero quemadmodum ferundum sit, tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum d suo iure decedere, quin consul arma minetur: quorum fiducia nihil est quod nos terreas nequo enim deest aut convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum, ut iis imperet, quorum opera liber est. Masi alia hortarentur, ut bellum civile suscitare essemus, litteras tuae nihil proficerent nulla enim minantis auctoritas apud liberos est; sed pulchre intelligis non posse nos quoquam impelli, et fortasse ea re minaciter agis, ut iudicium nostrum metus videatur. Nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re publica magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus. Tu etiam atque etiam vide, quid suscipias, quid sustinere possis, neque, quamdiu vixerit Caesar, sed, quam non diu regnarit, fac cogites. Deos quaesumus, consilia tua rei publicaeaalutaria sint ac tibi si minus, ut salva atque honesta re publica tibi quam minimum nocestes, optamus. iridie Nonas Sexti

365쪽

r. in Gallia euorior exsunt mense Novembri R. u. o. 10.

D. BRUTUS RIP. 08. DESIG. S. D. M. MERONI. Si de tua in m voluntate dubitarem, multis note verbis peterem, ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita, ut mihi persuasi, me tibi esse curae. rogressus sum ad Inalpinos cum exercitu, non tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satisfacere firmosque eos ad tuendas O- atra res efficere: quod mihi videor consecutus; nam o liberalitatem nostram et animum sunt experti. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi multa castella cepi, multa vastavi non sine causa ad senatum litteras misi. Adiuva nos tua sententia quod

quum lacies, ex magna parte communi commodo inservieris.

V. Sor Roma medio monas Decembri R. u. o. 10.

M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS DESIG. Lupus familiaris noster quum a te venisset quum 1 que Romae quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis, in quibus maxime tuto me esse arbitrabar eo factum est, ut ad te Lupus sine sis litteris rediret, quum tamon curasset tuas ad me perferendas Romam autem veni a. d. v Idus Dec., nec habui quidquam antiquius, quam ut ansam statim convenirem, ex quo ea de te cognori, quae maxime optaram. Quare hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re, quae a te gesta est post hominum memoriam maxima, hortatorem des, derasti illud tamen breviter significandum videtur,

366쪽

350 . TULLI CICERONIS

populum Romanum ninia a te exspectare atque in te aliquando recuperandae libertatis oninem spem ponere. Tu si dies noctesque memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non obliviscere profecto, quantae tibi etiam nunc gerendae sint; si enim iste provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, antequam illum intellexi non modo aperter, sed etiam libenter cum re publica bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. Quamobrem te obsecro iisdem precibus, cibus senatus populusque Romanus, ut in perpetuum rem publicam dominatu regi liberes, ut principiis consentiant exitus. Num est hoc munus tuae partes a te hoc civitas vel omnes potius gentes non exspectant solum, sed etiam postulant: quamquam, quum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. Quamobrem velim tibi ita persuadeas, me quum rei publicas causa, quae mihi

vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, me tuis optimis consiliis, amplitudini gloriae nullo loco defuturum.

Ser. Romae exeunte mense Decembri R. u. c. 710.

Μ. CICERO S. D. D. BRUTO RIP. COS. DESIG. Lupus noster quum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit. Quod mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore

367쪽

EPISTOLARUM XI. 5-7. 351

existimo te mihi meam dignitatem commendare,

quam mehercule non habe tua cariorem quare

mihi gratissimum facies, si exploratum habebis tuis

laudibus nullo loco nec consilium ne studium meum defuturum. Quum tribuni pl. edixissent, se a natus adesset a. d. XIII Kal. Ian. haberentque in animo do prassidio consulum designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante Kal. Ian. non Venire, tamen, quum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi aut ita habori senatum, ut d tuis divinis in rem publicam meritis sileretur quod factum esset, nisi ego Venissem , aut etiam, si quid de te honorifico dicoretur, me non adesse. Itaque in senatum Veni mane a quod quum esset animadversum, equentissimi senatores conunerunt. Quae de te in senatu egerim, quae in concione maxima dixerim, aliorum te libteris malo cognoscere illud tibi persuadeas velim, me omnia, quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum quod quamquam intelligo me cum multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum. VII.

Scr. Romae exeunte mense Decembri a. n. e. 10.

Μ. CICERO S. D. D. BRUTO IM COS DESIG. Quum adhibuisset domi meae Lupus me et L, Ibonem et Servium, consobrinum tuum, quae meis fuerit sententia, cognosse te ex . Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen X Graeceio poteris cognoscere. Caput autem est hoc,

368쪽

352 TULLHAEICERONIS quod te diligentissime percipere et meminisse', lam, ut no in liberi salute populi Romam

conservanda auctoritatem sensitus exspectos nondum

liberi, ne M tuum factum condemne - nullo enim publico consilio rem publicam liberavisti, quo etiam est res illa maior et clarior, et adoles Memve puerum potius Caesarem iudicos temere fecisso, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, deniquo homines rusticos, sed fortissimos viros civesque optimos, dementes fuisse iudiosa, pinmum milites Veteranos, commilitonsa tuos, deinde legionem artiam, legionem ustriam, quae suum consulem hoaram iudicaverunt aequo ad salutem rei publicae defendendam contulerunt. Voluntas en tu pro auctoritat haberi debet, quum auctoritas impeditur metu. ostremo suscepta tibi causa iambis est, ut non sit integrum primum Idibus vi liis, deinde proximo, exercitu novo et copiis comparatis. Quamobrem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi i sus, sed ut ea geras, quis ab omnibus summa cum admiratione laudentur. m.

Sor Romae ineunt mense Ianuario . . . III.

Μ. CICERO S. D. D. BRUTO IM UOS DESIG. Eo tempore ossa tua misit, ut ad te si quid vellem darem litterarum, quum, quid scriberem, non habebam omnia enim erant suspensa propter X- spectationem legatorum, qui quid egissent, nihildum nuntiabatur. Haec tamen scribenda existimari: primum senatum populumque Romanum de ora

369쪽

ΕΡΙSΤOLARUM XI. 7 9 353 dignitatis tuae admirabilis enim est quaedani tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege, sic hoc tempore regno te rem publicam liberaturum Romae delectus habetur totaque Italia, si hic delectus appellandus est, quum ultro se offerunt omnes tantus ardor animos hominum occupavit desideri libertatis odioque diutinae servitutis. De reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus, quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid

Caesis meus, quos spero brevi tempore societate Victoriae tecum copulatos fore. Reliquum est, ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuas. IX.

Scr. in castris Regii III Kal. nias a. u. e. 11.

D. BRUTUS S. D. M. CICERONI. Pansa amisso quantum detrimenti res publica iacceperit, non te praeterit nunc auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri comsulibus sublatis sperent se conValescere posse. Ego, ne consistere possit in Italia Antonius, dabo operam sequar e a confestim utrumque me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur. In primis rogo te, ad hominem Ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit Antonio sibi coniuncto; nam de ollione Asini puto te perspicere, quid facturus sit. Multas et bonae et firmae sunt

legiones Lepidi et sinit. Nequo haec idcirco tibi ascribo, quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc dii-

Ciceronis via T. 23 H

370쪽

bium est. lancum quoque confirmetis oro, quem spero pulso Antoni rei publicae non defuturum. Si so Alpes Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus collocare et te de omni re facere ceditiorem. III Kal. aias, ex castris Regio.

D. BRUΤUS S. D. M. CICERONI. Non mihi rem publicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes; si tamen hoc temporis videatur dici causa, malis me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti no faciant, summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne inserpellent, quo minus respublica a me commode administrita possit; quae quanto sit in periculo, quam potero brevissim --

ponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniiciat vacuitas, non tofugit satis me multa scripsisse, quae litteria commendari possint, arbitror; scio enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium, qui ex fuga quum

parvulam manum peditum haberet inermium, e gastula solvendo omneque genus hominum rebpiendo satis magnum numerum videtur effecisse;

huc accessit manus Ventidii, quae trans Appenninum itinor facto difficillimo ad Vada pervenit ab quo ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus

SEARCH

MENU NAVIGATION