Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

EPISTOLARUΜ Ι. -11. 355 Veteranorum et armatorum satis hequens cum Ventidio Consilia Antonii haec sint necesse est aut 4 ad Lepidum ut so conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit, aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si mo Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur; sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est. Quum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio haec quemadmodum explicari possint aut a te quum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Mors iam milites non possum. Quum ad rem publicam liberandam accessi, HS mihi fuit pecunias CCCC - --plius. Tantum abest, ut meae rei familiaris liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem numerum nunc legionum alo qua difficultate, tu arbitrare non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Quum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Τ mo amabis ita, si hoc idom me in te facere senseris. III Non. Mai. ex castris Dertona. XI.

Data est ex castris, ex finibu Statiellensium, prid. Nonas

Maias R. u. c. 711.

D. BRUTUS IΜΡ. COS. DESIG. S. D. M. cICERONI.

Eodem exemplo a te mihi litterae redditae sunt 1 quo pueri mei attulerunt. Iantum m tibi debero existimo, quantum persolvere difficiis est Scripsi tibi, quae hic gererentur. In itinere est Antonius,

372쪽

356 . ULLI CICERONIS ad Lepidum proficiscitur; ne de lanco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti, qui in me inciderunt, in quibus, quos ad sinium, quos ad Lepidum, quos ad lancum mitteret, scribebat. Ego tamen non habui ambiguum et statim ad lancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto, quos confirmatos O- mum remittam. u, quae istic opus erunt administrari, prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. alevolentiae hominum in me, si poteris, occurres si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. r. Non. si eae castris, ex

finibus Statiellensium. XII.

Sor Roma paullo ante XIV. si Iun. a. u. c. 711.

Μ. CICERO S. D. D. BRUTO IΜΡ. COS DES. I res uno die a te accepi epistolas unam brevem, quam Flacco Volumni dederas duas pleniores, quarum alteram tabellarius . Vibii attulit, alteram ad me misit Lupus. Ex tuis litteris et ex Graecei oratione non modo non restinctum bellum, sed etiam inflammatum videtur. Non dubito autem pro tua singulari prudentia, quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa

praeclara in rem publicam merita ad nihilum esse ventura ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis

metu, fracto animo fugisse Antonium. Qui si ita se habet, ut, quemadmodum audiebam de Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille

373쪽

EPISTOLARO XI. 11-13 a. 357mst fugisse a Mutina videtur, sed locum belli gerendi mutasse. Itaque homines alii facti sunt nomnulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis; opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset, existimant. Omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate, per quem eam consecutus sit; sed tamen providendum est, ne quae iusta querela esse possit. Res se sic habet is bellum confecerit, qui Antonium Oppresserit hoc quam vim habeat te existimare malo, quam me apertius

scribere.

Sor. Idibus Iuniis aut paullo post idus a. 711.

D. BRUTUS I . COS. DESIG. S. D. . CICERONI. Iam non ago tibi gratias cui enim re vix re 1 ferre possum, huic verbia non patitur res satisfieri: attendere te volo, quae in manibus sunt qua enim

prudentia es, nihil te fugiet, si meas littora diligenter legeris. Sequi confestim Antonium his docausis, Cicero, non potui eram sine equitibus, sine iumentis Hirtium perisse nesciebam Caesari non credebam, priusquam convenissem et collocutus essem. Hic dies hoc modo abiit. Oster dis mane a ansa sum arcessitus Bononiam quum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. Recurri ad meas copiolas sic enim Vere eas pellare possum Eunt extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. Biduo me Antonius antecessit, ' itinera multo maiora fugiens, quam ego sequens ille enim iit passim, ego ordinatim. Quacimique sit, ergastula solvit, homines arripuit,

374쪽

358 . TULLI CICERONIS constitit nusquam, priusquam ad Vada vovit; quom locum volo tibi esse notum iacet inter Appenninum et Alpes, impeditissimus ad iter facisndum.

Quum abessem ab eo milia passuum xxx et sociam Ventidius coniunxisset, concio eius ad me est allata, in qua petere coepit a militibus, ut se trans Alpes sequerentur sibi cum . Lepido convenire. Succlamatum est ei requenter a militibus Ventidianis, nam suos Valde quam paucos habet , sibi aut in Italia pereundum esse aut incendum, et orare coeperunt, ut ollentiam iter facerent. Quum sustinere eos non posset, in posterum diem citer suum contulit. Hac re mihi nuntiata statim quinque cohortes Pollentiam praemisi meumque itere contuli hora ante praestatum meum ollentiam venit quam Trebellius cum equitibus Sane quam sum favisus in hoc enim victoriam puto consistere . spem Venerant, quod neque lanci quattuor imgiones omnibus suis copiis pares arbitrabantur ne- quo ex Italia iam celeriter exercitum traiici masscredebant. Quos ipsi adhuc satis arroganter Allobroges equitatusque omnis, qui e praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustinori facilius posse confidimus. Tamen, si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei publicae iniungant, summa a nobis dabitur opera. Os magnum animum optimamque spem de summa ro publica habere volumus, quum et noso exercitus nostros singulari concordia coniunctos ad omnia pro vobis videatis paratos; sed amon

nihil las diligantia remittere debetis dareque ope-Ep. 13, 3. et se iam . Μ. . et se es iam B. 4. - . n. Frsy). Excidit unum folium, quo posterior paraep. 13, a et prior de Bruti cum Planco coniunctione)pars ep. 13, M scriptas VI Id. Iun. a. III paullovo post a Bruto et lanco ad consules praetores, tribunos L senatum) continebantur FroyJ Vulgo sine lacunae signo.

375쪽

ΕΡISTOLARUM XI. 13 a. b. 14. 359ram, ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam eonspirationem hostium confligamus; qui quidemens copias, quas diu simulatione rei publicae coinparabant, subito ad patriae periculum converterunt.

Scr. R. u. o. III.

D. BRUTUSAEOS DESIG. H. ICERONI S. D. Parmenaea miserrimos .

XIV.

Sor Romae circa X. Q. Iun. R. u. c. II.

M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. Mirabiliter, mi Brute, laetor, mea consilia meas Ique sententias a te probari de decemviris, s ornando adolescenter sed quid refert2 mihi credo, homini non glorioso plane iam. Brute, frigeo; οργανον enim erat meum senatus id iam os dissolutum Tantam spem attulerat exploratae vici riae tua praeclara utina frumio, fuga Antonii conciso exercitu, ut omnium animi relaxati sint measquc illam vehementes contentiones tamquam σκωμα rasas videantur. Sed, ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant, qui illas norunt, ulla condicione ad te posse perduci pecuniae, quam desideras, ratio lotest haberi eaque habebit Dc Bruto arcessendo Caesareque ad Italia Haesidium tenendo valde tibi assentior; sed, ut scribis, habes obtrectatores, quos equidem facillime sustineo, sed impodiunt tamen. Ex Africale Ones exspectantur sei bellum istuc renatum mirantur homines nihil tam praeter spem umquam;

376쪽

360 . TULLI CICERONIS nam dis tuo natali victoria nuntiata in multa --cula videbamus rem publicam liberatam, nune noritimores retexunt superiora. Scripsisti autem ad motis, quas Idibus Maiis dedisti, modo te accepisso RPlanco litteras non recipi Antonium a Lepido. Id

si ita si omnia faciliora; sin aliter, magnum n gotium, cuius exitum ne extimescam, tuae partes fiant: ego plus quam feci, facere non possum; stamen, Id quod spero, omnium maximum et clari simum videre cupio. XV.

Scr. Romae mense Iunio post Id. a. u. c. 711.

M. CICERO D. BRUTO OS DESIG. S. D. Etsi mihi tuas litteras iucundissimae sunt, i me iucundius fuit, quod in summa occupations tua laneo collega mandasti, ut te mihi per libteras excusaret quod secit illo diligentor. Μihi autem nihil amabilius officio tuo si diligentia. Comiunctio tua cum collega concordiaque Vestra, quas litteris communibus declarata est, senatui popul et que Romano gratissima accidit. Quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis, sed tecum Ipse certa. lura scribere non debeo praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito Litteras tuas venementer exspecto et quidem tales, quales

maxime opto.

XVI.

Scr. menso incerto exeunte Aprili' a. u. o. 11.

Μ. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. 1 lsrmagni interest, quo tibi haec tempore epistola reddita sit, utrum quum sollicitudinis aliquid

377쪽

EPISΤOLARUM XI. 14-16. 361 haberes, an quum ab omni molestia Vacuus esses: itaque ei praecepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistolas tibi reddendae: nam, quemadmodum coram, qui ad nos intempestive adeunt, molesti saepe sunt, sic epistolae offendunt non loco redditae; si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille, cui mandavi, satis scito et commodo tempus ad te cepit adeundi, confido me, quod Velim laciis aris impetraturum L. Lamia praeturam petit. Hoc ego utor uno omnium plurimum magna Vetustas, magna consuetudo intercedit, quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus; nam Clodianis temporibus, quum equestris ordinis princeps esset proque mensalute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Roma contigit nemini. Hoc quum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. Quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. Nunc si me tanti sacis, quanti certe tacis, quoniam equitum centurias tenes, in quibus regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis eas centurias conficiat. Non tenebo te pluribus; ponam in extremo, quod sentio nihil est, Brute, quum omnia a te exspectem, quod mihi gratius sacere OSSis.

378쪽

362 M. TULLI CICERONIS

Scr. eodem tempore, quo P. 16 R. u. c. 710.

Μ. ΙeΕRO D. BRUTO S. D. Lamia uno omnium familiarissime utor magna eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnes- quo intelligunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam; sed is ambitus excitari videtur, ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi susti

nendam putem. 1 e re quantum me possis adiuvare, facile perspicio, nec Vero, quantum me causa

velis, dubito. Velim igitur, mi Brate, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse, quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris; quod ut facias, vehementer te rogo.

XVIII

Ser. Romae ΙΙΙΙ. Kal. Iun. R. u. c. 711.

M. CICERO S. D. D. BRUTO IMΡ. OS DESIG. Etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares, suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur, quam erat dignum tua populique Romani victoria. Senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortes duces: itaqus moleste serebat se a te, quem omnium, quicumque fuissent, fortissimum iudicaret, timidum at que ignavum iudicari. Etenim, quum te incluso spem Arimam omnes habuissent in tua virtutenorente Antonio, quis erat, qui quidquam lineret

379쪽

profligato illo, te liberato Nec vero Lepidum

timebamus; quis enim esset, qui illum tam furiosum arbitraretur, ut, qui in maximo bello pacem velleas dixisset, is in optatissima pace bellum rei publicae indiceret Nec dubito, quin tu plus provideas;

sed tamen tam recenti gratulatione, quam tuo no 3 ne ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam afferebat. Quare velim

equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius; sin aliquid virium sorte collegerit,

sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei publicae te vivo imperatorem.

XIIII Kal. Iun.

Sor. Vercellis XII Kal. Iun. R. u. e. 11.

D. BRUTUS I . COS. DESIG. S. D. . ICERONI. Ad senatum quas litteras misi, velim prius per Ilegas et, si qua tibi videbuntur, commutes. Necessario me aeripsisse ipse animadVertes; nam, quum putarem quartam et,artiam legiones mecum futuras, ut Druso aussoque placuerat vobis assentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi, nunc Vero, quum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vostram vicem timeam necesse eat. Vicetini me si . Brutum praecipue obser uvant his ne quam patiar iniuriam fieri in senatu Vemarum causa, a te peto. Causam habent optimam, motum in rem publicam summum, genus hominum adversariorum seditiosum et incertissimum. XII Kal. Iun. Vercellis.

380쪽

364 Μ. TULLI CICERONIS XX.

Scr. Eporedia VIIII Kal. Iun. a. u. c. 711.

D. BRUTUS S. D. . CICERONI. Quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam saepe enim mihi quum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum quod diceret te dixisse, laudandum adolescentem, mandum, tollendum se non esse commissurum, ut tolli posset. Hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adolescente prolatum Veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me credor et tibi ab iis instare periculum, maximeque indignari, quod in decemviris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum arbi trium essent collata. Haec quum audissem et iam in itinere essem, committendum non putavi, prius ut Alpes transgrederer, quam quid istic ageretur, scirem; nam de tuo periculo, crede mihi iactatione verborum et denuntiatione periculi sperare eos spertimelaeto adolescente impulso posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere, ut quam plurimum lucri faciant. Neque tamen non te cautum esse volo et insidias vitantem; nihil enim tua mihi vita potest esse iucun- dius neque carius illud vide, ne timendo magis timere cogare et, quibus rebus potest occurri veteranis, Occurras primum, quod desiderant de docem-

SEARCH

MENU NAVIGATION