장음표시 사용
381쪽
EPISTOLARUΜ Ι. 20. 21. 365 viris, facias deinde de praemiis, si tibi videtur, agros eorum militum, qui cum Antonio veterani fuerunt, iis dandos censeas ab utrisque nobis de nummis, lente ac ratione habita pecuniae senatum de ea re constituturum. Quattuor legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano aequaliter aut Orto agros legionibus assignari puto oportere. Haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur, sed amor in te et cupiditas otii, quod sine te consistere non potest. Ego, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam legiones armo, paro spero me non pessimum exercitum habiturum ad omnes casus et impetus hominum. De exercitu, quem Pansa habuit, legionem mihi Caesar non remittit. Ad has litteras statim mihi rescribe tuorumque aliquem mitte, si quid reconditum magis erit meque Scire opus esse putaris VmI Kal. Iun. Eporedia. XXI.
Scr. Romae prid. Nonas lanias R. u. c. 711.
Μ. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. OS DESIG. Di isti Segulio malo faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri suntlquid tu illum tecum solum aut cum Caesare qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit. o tamen, mi Brute, sic amo, ut debeo, quod istud quidquid esset nugarum me scire voluisti; signum enim magnum umoris dedisti. Nam quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decemviris non essetis, utinam ne ego quidem essem quid enim molestius Sodiamen, quum ego sensissem de iis, qui exercitus
382쪽
366 . TULLU CICERONIS haberent, sententiam ferri oportere, iidem illi, qui
solent, reclaminint itaque excepti etiam estis movehementer repugnante. Quocirca Segulium negligamus, qui res noVas quaerit, non quo Veterem comederit - nullam enim habuit sed hanc ipsam recentem novam devoravit. Quod autem scribis te, quod pro se ipso non facias, id pro me fa-eere, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime Brute, de me metu libero ego enim, quae provideri poterunt, non fallar in iis, quae cautionem non habebunt, de iis non ita valdo laboro sim enim impudens, si plus postulem, quam 4 homini a rerum natura tribui potest. Quod mihi
praecipis, ut caveam, ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis sed velim tibi persuadeas, quum te constet excellere hoc genere virtutis, ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere; quamobrem nec metuam quidquam et cavebo omnia. Sed vide, ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quidquam timeam tuis enim opibus et consulatu tuo, etiamsi timidi essemus, tamen omnem timorem abiiceremus, praesertim quum perfuissum omnibus esse mihique maxime a te nos unice di-
ligi. Consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris assignandi ab utroque Vestrum, vehementer assentior itaque, quum quidam de collegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque vobis integram reservavi. Siquid erit occultius et, ut scribis, magis reconditum, meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litteras perserantur. Ῥr Non. Iun.
383쪽
Scr. Romae mense Quinctili paullo ante pr. Non. R. u. c. 711.
Μ. CICERO S. D. D. BRUTO. Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessa Itudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. et a te maiorem in modum vePhumanitatis tuae vel mea causa, ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. Volo te, quum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. agno tibi erit mamento nobilissimum adolescentem beneficio tuo esse salvum: cuius quiden causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit quare, etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. Nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere quod ut saetas, ita ad peto, ut maiors studio magisve ex animo petere non possim.
sor Eporedias VIII Kal. Iunias R. u. e. 11.
D. BRUTUS S. D. . CICERONI. Nos hic valemus recte et, quo melius Valeamus, Ioperam dabimus. aspidus commode nobis sentire videtur: omni timor deposito debemus liber rei publicas consulere. Quod si omnia ossent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei publicae, Valentibus magnum animum habere debebas, quem et semper habuisti et nunc sortuna adiuvante augere potes. Quae tibi superioribus litteris mea
manu scripsi, terrendi tui causa homine loquuntur: si frenum momorderis, peream, - ei omnes,
384쪽
368 . TULLI CICERONIS quotquot sunt, conantem loqui serre poterunt. Ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te sturae veniant, in Italia morabor. VIII K. Iunias Eporedia.
Scr. Romae VIII Idus Iunias R. u. c. 711.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG. Narro tibi: antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor te igitur imitabor. Quam multa quam paucis te recte valere operamque dare, ut quotidie melius Lepidum commode sentire; tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. Si timidus essem, tamen ista epistola mihi omnem metum abstersisses; sed, ut mones, frenum momordi, etenim, qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita, ut ne desim constantia meae. Quod scribis in Italia is moraturum, dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris - multa enim Romae , sin adventu tuo bellum confici potest, nihil tibi sit antiquius. ecunia expeditissima quae erat, tibi decreta est. Habes amantissimum tui Servium nos non desumus. m. Idus Iunias.
Sor Roma XIIII Kal. Quinctiles R. u. e. 11.
Exspectanti mihi tuas quotidie litteras Lupus noster subito donuntiavit, ut ad te scriberem, si quid vellem Ego autem, etsi, quid scriberem, non
Ep. 23, 2 quotquot sunt erat in quo s. B. p. 24, 2 nihil tibi sit antiquius M.). . . . . Vulgo amantissimum tui . mresd. a. . . Vulgo.
385쪽
EPISTOLARUΜ XI 24-27. 369habebam ructa enim ad to mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam, brevitatem secutus sum te magistro. Sesto igitur in te et in collega spem omnem esse. Do Bruto autem nihil adhuc certi quem ego, quem 2 admodum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino: qui utinam iam adesseti intestiniun urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus. Sed quid ago non imitor λακωνισμον tuum altera iam pagella procedit. Vince e vale. IIII K. Quinctil.
r. in castris III Nonas Iunias a. u. c. 11.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI. In maximo meo dolore hoc solati utor, quod intelligunt homines non sine causa me timuisse ista, quae acciderunt Deliberent, utrum traiiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum arcessant necne, et mihi stipendium dent an non decernant ad senatum litteras misi. Crede mihi, nisi ista omnia ita fiunt, quemadmodum scribo,
magnum nos omnes adituros periculum. Rogo te,
videte, quibus hominibus negotium detis, qui ad me legiones adducant et fide opus est et celeritate.
Sor in uaculano V. Kal. Iun. R. u. c. 710.
cICERO MATIO SAL Nondum satis constitui, molestiaene plus an O 1 luptatis attulerit mihi rebatius noster, homo quum plenus officii, tum utriusque nostrum amantissimus:
386쪽
nam, quum in Tusculanum Vesperi Venissem, postridis ille ad me, nondum satis firmo corpore quum esset, mane Venit quem quum obiurgarem, quod
parum valetudini parceret, tum ille, nihil sibi longius fuisse, quam ut me videret. Numquidnam inquam, novi2 Detulit ad mo querelam tuam, de
qua priusquam responds' pauca proponam. Quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est
mihi te amicus antiquior; sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet dilexi te, quo die cognori, meque a te diligi iudicavi; tuus deinde discessus isque diutumus, ambitio nostras vita dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, quum Caesar esset in Gallia quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari, perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. Multa praetereo, quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicuta sunt; grariora enim consecuta sunt. Et initio belli civilis, quum Brundisium Versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis deinde oblitum me putas consilii, sermonis, humanitatis tuae quibus rebus interesse memini rebatium. Nec verosum oblitus litterarum tuarum, quas ad me misisti, quum Caesari obviam venisses in agro, ut arbitror,4 rebulano. Secutum illud tempus est, quum mead Ροmpeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna quod officium tuum, quod
studium vel in absentem me vel in praesentes meos
defuit quem porro omnes mei et mihi sit sibi toamiciorem iudicaverunt Veni Briindisium: obli-
387쪽
EPISTOLARUM XI 27. 371iumne me putas, qua celeritate, ut primum audieris, ad me arent advolaris quae tua fuerit assessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu Tandem aliquando Romae esse coepimus quid defuit nostrae familiaritati in maximis rebus quonam modo gererem me adVersus
Caesarem, usu tuo consilio suiu, in reliquis officio: cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me, ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo Sermone consumeres tum, quum etiam, si meministi, ut haec φιλοσοφουμενα scriberem, tu me impulisti. ost Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit, quam ut essem ego illi quam familiarissimus quod effeceras. Quorsum igitur haec
orati longior, quam putaram Quia sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quidquam a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse; nam praeter haec, quae commemorari, quae testata sunt et illustria, habeo multa occultiora, quae Vix Verbis exsequi possum. Omnia motu delectant, sed maxime maxima quum fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia, tum lepos, humanitas, litterae. Quapropter, redeo nunc ad
querelam ego te suffragium tulisse in illa lego primum non credidi deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse. Dignitas tua facit, ut animadvertatur, quidquid facias malevolentia autem hominum, ut nonnulla durius, quam a te acta sint, proferantur: ea tu si non audia, quid dicam, nescio equidem, si quando audio, tam defendo, quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. Defensi autem est duplex alia sunt, quae liquido negare soleam,
388쪽
372 . TULLI CICERONIS ut de isto ipso suffragio alia, quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum. Sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit - quod mihi quidem Videtur, in utramque partem de tuo officio disputari posse, vel in
eam, qua ego Soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum dili-gaS, Vel in eam, qua nonnulli utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam. Ex his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae Illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius quam ego commemorat aut saepius te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae, in quo qui mihi non assentiretur, inveni neminem.
Quare habeo gratiam Τrebatio, familiari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum, quibus nisi eredideris, me omnis officii et humanitatis expertem iudiearis quo nec niihi gravius quidquam potest
Scr. Romae exeunte mense Maio R. u. c. 710.
ΜΑTIUS CICERONI SAL. Magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod,
quam Speraram atque optaram, habere te de me opinionem cognovi de qua etsi non dubitabam, tamen, quia a ita aestimabam, ut incorruptam neret, laborabam. Conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse, quod boni cuiusquam omn-deret animum eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quidquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa
et perpetua fuisset atque esset benevolentia; quod
389쪽
EPISTOLARUΜ Ι. 27. 28. 373 quoniam, ut Volui scio esse, respondebo eriminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. Nota enim mihi sunt, quae in me post Caesaris mortem contulerint vitio mihi dant, quod mortem homini necessarii graviter sero atque eum, quem dilexi, perisse indignor aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obituni eius rei publicas fuisse utilem. Sed non agam astute: fateor me ad istum gradum sapientiae non eoenisse neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus, sed amicum, quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui. Itaque in victoria hominis necessarii neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego quum possent, immoderate sunt abusi. Atque etiam res familiaris mea lege Caesaris deminuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur, remanserunt in civitate. Civibus victis ut parceretur, aeque ac Pro mea salute laboravi. ossum igitur, qui omnes Voluerim columes, eum, a quo id impetratum est,
perisse non indignari quum praesertim iidem ho-mius illi et invidiae et exitio fuerint. , lecteris ergo inquiunt, quoniam factum nostrum improbare audes. superbiam inauditam, alios in facinore gloriari, aliis ne dolere quidem impunite licere At haec etiam servia semper libera fuerunt, Mi timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio quae nunc, ut quidem isti dictitant libertatis auctores, metu nobis eriorquere conantur; sed nihil agunt nullius umquam periculi
390쪽
374 Μ TULLI CICERONIS torroribus ab officio aut ab humanitate desciscam;
numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe
etiam oppetendam putavi. Sed quid mihi suscensent, si id opto, ut poeniteat eos sui facti cupio
enim Caesaris mortem ninibus esse acerbam. AEt
debeo pro civili parte rem publicam velle salvam.μId quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo. Quare maiorem in modum te rogo, ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse. An quod adolescens praestiti, quum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me
ipse retexam Non faciam neque, quod displiceat, committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum. Quod si aliter essem animatus, numquam, quod ει- cerem, negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac vanus existimarer. At ludos, quos Caesaris Victoriae Caesar adolescens fecit, curavi. id ad privatum officium, non ad statum rei publicae pertinet quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimas spei adolescentiae dignissimo Caesare petenti negare non potui. Von otiam consulis Antonii domum saepe salutandi causa ad quem, qui me parum patriae amantem esse existimant, rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentes sntitare reperies. Sed quae haec est arrogantia, quod Caesar numquam
interpellavit, quin, quibus Vellem atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer, eos, qui mihi
amicum eripuerunt, carpendo me efficere conari,
ne, quos vehm, diligam Sed non vereor, ne aut meae sitae modestia parum valitura sit in posterum contra salsos rumores, aut ne etiam ii, qui me