Scripta quae manscrunt omnia

발행: 1855년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ΕPISTOLARUM XI 28. 29. 375 non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam sui similes amicos habere.

Mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae, in otio Rhodi degam; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae, ut recte fieri semper

cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem,

fecit Bene vias et me dilige. XXIX.

Ser. ineunte mense Quinctili R. u. o. ist

eIeERO O IO S. D. Dubitanti mihi - quod scit Atticus noster d hoc toto consilio prosectionis, quod in utramque partem in mentem multa veniebant, magnum Ondus accessit ad tollendam dubitations iudicium et consilium tuum; nam et scripsisti aperte, quid tibi videretur, st Atticus ad me sermonem tuum pertulit. Semper iudicavi in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem, maximeque sum expertus, quum initio civilis olli per litteras te consuluissem, quid mihi faciendum

esse censeres, eundumne ad Ompeium an manendum in talia suasisti, ut consulerem dignitati meae; ex quo, quid sentires, intellexi et sum admiratus fidem tuam et in consilio dando religionem, quod quum aliud malle amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum quam illius voluntas fuit Equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et, quum abessem atque

in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentes a te cultos et defensos esse memini st

392쪽

376 TULLII CICERONIS EPISTOLARUM XI. spost meum reditum, quam familiariter mecum rixeris, quaeque ego dem et senserim et praedicarim, omnes, qui solent haec animadvertere, testes habemus gravissimum vero iudicium de mea fide si constantia fecisti, quum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti, quod tuum iudicium nisi mea summa benevolentia erga te Omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. H, mi Oppi, conservabis amorem tuum, etsi more magis hoc quidem scribo, quam quo te admonendum putem, meaque omnia tuebere quae tibi ne ignota essent, Attico mandavi; a me autem, quum paullum otii nacti erimus, uberiores litteras exspectato. Da operam, ut aleaS:

hoc mihi gratius facere nihil potes.

393쪽

cICERO CASSIO SAL.Finem nullam acto, mihi crede, Cassi, de in t iBruto nostro, id est do tota re publica, cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto quam quidem iam habe ipse meliorem, re publica a Dolabella meo praeclarissime gestu manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur quotidie, ut ego quidem et urbi et otio diffiderem uribano, sed ita compressum est, ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. Reliqua magna sunt ac multa, sed posita omnia in vobis quamquam primum quidque explicemus. Nam, ut adhuc quidem actum est, non regno, sed rege liberati videmur intersecto

enim rege regios mea nutus tuemur. Neque vero

id solum, sed etiam, quae ipse ille, si Viveret, non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. Nec eius quidem rei finem video tabulae figuntur: immunitates dantur pecuniae maximae describuntur exsules reducuntur senatus consulta falsa deferuntur ut tantummodo odium illud hominis impuri

394쪽

378 M. TULLI CICERONIS et servitutis dolor depulsus esse videatur, res publica iaceat in iis perturbationibus, in quas eam ille con- iecit. Haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem publicam a Vobis habet illa quidem tantum, quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudino et animi st beneficii vestri a vobis magna desiderat. Adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni nihil amplius ornamenta ero sua quae reciperavit ad quod si mor- tu paret, quem vivum ferre non poterat cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus 2 At enim ita decrevimus. Fecimus id quidem temporibus cedentes, quae Valent in republica plurimum; sed immoderate quidam et ingrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propediem et multa alia coram interim velim sic tibi persuadeas, mihi quum rei publicae, quam semper

habui carissimam, tum amoris nostri causa marimae curae esse tuam dignitatem. Da operam, ut

Scr. Romae exeunte mense Septembri R. u. c. 710.

CICERO CASSIO SAL. Vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam; qua si saepius uti liceret, nihil esset negotii libertatem et rem publicam reciperare; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse, quem tu nequissimum occisum esse dixisti, caedis initium quaerit, nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi crimin tur, nisi ut in me veterani incitentur: quod ego

395쪽

EPISTOLARUM XII. 1. 2. 379 periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam eum mea laude communicet. Ita nec isoni, qui in eum primus invectus est nullo assentiente, nec

mihi, qui idem tricesimo post die feci, nec P. Ser-

ilio, qui me est consecutus, tuto in senatum Venire licet caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. XIII Kal Octobr. a me se facturum putavit, ad quem paratus venerat, quum in villa Μefelli complures dies commentatus esset quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse itaque omnibus est visus, ut ad te antea Scripsi, omere suo more, non dicere. Quare, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra

aliquid profici posse, nonnihil, ut in tantis malis, est prosectum intelligit enim populus Romanus

ire esse consulares, qui, qui de re publica bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum Venire non possint. Nec est praeterea, quod quidquam exspectes tuus enim necessarius affinitate nova delectatur itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu dirumpitur alter. item affinis novis commontariis Caesaris delenitus est. Sed haec tolerabilia illud non ferendum, quod

est, qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat. - L. Cotta, familiaris meus, fatali 3 quadam desperatione, ut ait, minus in senatum Venit L. Caesar, optimus et sortissimus iris, Valetudine impeditur Ser. Sulpicius et sumi auctoritate et optime sentiens non adest; reliquos X-ceptis designatis ignosce mihi si non numero consulares. Habes auctores consilii publici qui numerus etiam bonis rebus xiguus esset, quid censes

perditis quare spes est omnis in vobis, qui si idcirco abestis, ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica per

396쪽

380 M. TULLI CICERONIS vos brevi tempore ius suum reciperabit. Ego tuis neque desum neque deero: qui sive ad rus referent sive non referent, mea tibi tamen benevolentia fidesque praestabitur Vale.

Ser. Romae ineunte mense Octobri n. u. c. 710.

CICERO CASSIO SAL. Auget tuus amicus furorem in dies primum in statua, quam posuit in rostris, inscripsit PARENTI OPTIME MERITO, ut non modo sicarii, sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico, iudicemini iudicemur potius vestri enim pulcherrimi saeti illo furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem molestus nobis non esset. Sed hoc vestrum est quod quoniam praeteriit, utinam haberem, quid vobis darem consilii sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciundum sit; quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit Consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur itaque ante diem VI. Non. Oct. productus in concionem a Cannuti turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus de me quidem non dubitanter, quin omnia de meo comsilio et vos secissetis et Cannutius saceret. Cetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod legato tuo vi ficum eripuerunt quid eos interpretari putas, quum hoc faciunt ad hostem scilicet portari. O rem

miseram dominum ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen, me quidem favente magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua. Sed ubi sunt copiae de reliquo malo teipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. Vale.

397쪽

ΕΡISTOLARUM XII. 3. 4. 3811V.

Scr. Romae mense Februario a. u. e. 11.

CICERO CASSIO SAL. Vollom Idibus Martiis, ad coenam invitasses 1 reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae Vestrae

exercent, et quidem praeter ceteros me quamquam egregios consules habemus, sed turpissimos consulares, senatum fortem, sed infimo quemque honore

sertissimum populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa. Nihil autom foedius hilippo et Ρison legatis, nihil flagitiosius qui quum essent

missi, ut Hlonio ex senatus sententia certas res denuntiarent, quum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt itaque ad nos concurritur, factique iam in resalutari populares sumus. Sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam fama nuntiabat te esse in Syria auctor erat nemo. De Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse, quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, quum tu vixdum XXX dies in Syria fuisses; itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere Summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. Scriberem plura, si rem causamque nossem nunc, quRescribo, scrib ex opinione hominum atque fama. Tuas litterus avide exspecto. Vale.

398쪽

382 . TULLI CICERONIS

cICERO CASSIO SAL. Hiemem credo adhuc prohibuisse, quo minus de te certum haberemus, quid ageres maximeque ubi esses loquebantur omnes tamen, credo, quod volebant cin Syria te esse, habere copias id autem eo facilius credebatur, quia simile veri vid batur Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus res enim tantas gessit tamque inopinatas, ut eae quum per se gratae essent, tum ornatiores propter celeritatem. Quod si tu ea tenes, quae putamus, magnis subsidiis fulta res publica est a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et co- piis quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat, ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum Videretur, qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil olli reliqui fore videbatur. arvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius erat autem Claternae noster Hirtius, ad Forum Comelium Caesar,

uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Ρansa

copias ex delocis Italiae' comparat. Hiems adhuc rem geri prohibuerat Hirtius nihil nisi considerato, ut mihi orobris litteris significat, acturus videbatur; praeter Bononiam, Regium Lepidi, armam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae tuos

etiam clientesaranspadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est

399쪽

ΕΡΙSTOLARUΜ XII. 5 7. 383 et rectus Ser. Sulpicii morte magnum praesidium

amisimus reliqui partim inertes, partim improbi; nonnulli invident eorum laudi, quos in re publica probari vident populi vero Romani totiusquo Italiae mira consensio est. Haec erant fere, quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto, ut ab istis Orioniis partibus virtutis tuae lumen eluceat. sale. VI.

Scr. Romae mense Aprili ante XVI Kal. Maias a. u. c. 711

CICERO CASSIO SAL. Qui status rerum fuerit tum, quum has litteras 1 dedi, scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re publica sentiente; nam quid dicamiscupidissim tui ' qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit itaquo eum tibi ne

commendo quidem adventus ipsius ad te satis eum commendabit. Tu velim sic existimes tibique per 2 Suadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. Res quum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen Brutus enim utinae vix iam

sustinebat qui si conservatus erit, vicimus; sin quod di omen avertanti , omnis omnium cursus est ad vos. roinde ac animum tantum habeas tantumque apparatum, quanto opus est ad univer-Sam rem publieam recuperpndam. Vale.

Scr. Romae exeunte mense arti R. u. c. 711.

cICERO CASSIO SAL. Quanto studio dignitatem tuam et in senatu et 1

ad populum defenderim, ex tuis te malo quam ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisilans vehementer obstitisset. Ea

400쪽

384 . ULLI CICERONIS sententia dicta productus sum in concionem ab tribuno pl. . Servilio dixi de te, quae potui, tanta contentione, quantum forum est, tanto clamore com sensuque populi, ut nihil umquam simile viderim. Id stim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim mulier timida verebatur, ne ansae animus offenderetur. In concione quidem ansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici; sed me haec non movebant, alia valebant favebam et rei publicae, cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae. Quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in concione, in eo velim fidem meam liberes promisi enim et

prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra, sed te ipsum tuo more rempublicam defensurum. Et, quamquam nihildum audieramus, nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnes, quae in istis partibus essent opes copiaeque, tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae reciperatam. fac in augenda gloria te ipse vincas. Vale.

Scr. Romae mense Iunio post VIII Id. R. u. c. 711.

CICERO CASSIO SAL. Scelus affinis tui opidi summamque levitatem

et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror itaque nos confecto bello, ut arbiti amur, renovatum bellum gerimus Spemque omnem in D. Bruto et lanco habemus, si Verum quaeris, in te et in . Bruto, non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim adversi

SEARCH

MENU NAVIGATION