장음표시 사용
401쪽
EPISTOLARU XII. 7-10. 385 qu1d acciderit. Sed etiam ad confirmationem perpetuae libortatis. Nos hic de Dolabella audiebamus,
quae vellemus, sed certos auctores non habebamue
Te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas nihil est tantum, quod non populus Romanus a te perfidi atque obtineri posse iudicet. Vale. IX.
Sor Romae mense Iunio a. u. c. 711.
Brevitas tuarum litterarum me quoque brevio 1 rem in scribendo facit, et vere ut dicam, non satis occurrit, quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus; tamquam enim clausa si Asia, sic nihil perfertur ad nos Faeter rumores de oppresso Dolabella, satis illos quidem constantes, sed adhuc in auctore. Nos confectum bellum quum putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti itaque tibi persuade maximam si publicae
spem in te et in tuis copiis esse Firmos omnino exercitus habemus, sed tamen, ut omnia, ut spero, prospere procedant, multum interest te venire exigua enim spes est rei publicae, nam nullam non libet dicere, sed, quaecumque est, eis de spondetur anno consulatus fui. Vale.
X. Scr. Romae ineunte mense Quinctili R. u. c. 711.
cIeERO CASSIO SAL. Lepidus, tuus amnis, meus familiaris, pr. . Quinctiles sententiis omnibus hostis a senatu iud,
402쪽
catus est ceterique, qui una cum illo a re publica defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est. Fortis sane senatus, sed maxime spe subsidii tui. Bellum quidem, quum haec scribebam, sane magnum erat scelere
et levitat Lepidi. Nos de Dolabella quotidie, quae
volumus, audimus, sed adhuc sine capite, sine au- ctore, rumore nuntio. Quod quum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis alis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati, ut illum iam oppressum omne arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu, ut, si haec ex sententia consecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin
quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo
niteremur quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus omabo cuius rei tum tempus
erit, quum, quid opis rei publicae latum is exercitus sit aut quid iam tulerit, notum esse coeperit; nam adhuc tantum conatu audiuntur, optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropina quar confido ria virtute e magnitudino animi nihil est nobilius itaque optamus, ut quam primum te in Italia videamus rem publicam nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit, quanto est Lepidus ille enim ex turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit Huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes, sed anceps cura propter incertos exitu proelio rum. ersuade tibi igitur, in is et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. Quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; unt
403쪽
EPISTOLARUM XII 10-12. 387 enim permulta, quibus erit medendum, etiamsi respublica satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. Vale. XI.
Scr. in castris Taricheis Nonis artiis a. u. c. 711.
C. CASSIUS ROCOS. S. D. M. CICERONI. S. V. b. e. e. q. V. In Syriam me profectum Iesse scito ad L. urcum et Q. Crispum imperatores viri fortes optimique cives, posteaquam audierunt, quis Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo rempublicam administrant. Item legionem, quam Q. Caecilius Bassus habuit, ad me venisse scito, quattuorque legiones, quas . Allienus ex Aegypto eduxit, traditas ab eo mihi esse scito. Nunc te cohortatione non puto indigere, ut nos absentes remque publicam, quantum est in te, defendas: scire te volo firma praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem publicam defendas. . Reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. Vale. D. Nonis Martiis ex castria Taricheis. XII.
Scr. in castris Nonis alia a. u. e. 11.
CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SUO. S. V. b. e. e. q. V. Legi tuas litteras, in quibus imirificum tuum erga me amorem recognori Videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei publicae causa semper fecisti , sed
etiam gravem curam suscepisse Vehementerque esse Ep. 11, 2 se tuique non deesses edd. Vett. 6 Q.
404쪽
388 . TULLI CICERONIS de nobis sollicitus. Itaque, quod te primum existimare putabam nos oppressa re publica quiescere non posse, deinde, quum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi,
quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi adia tabellariosque complures Romam misi scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui priusquam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerunt. Quod si litterae perlatae non sunt, non dubito, quin Dolabella, qui nefarie rebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meo de prehenderit litterasque interceperit. Exercitus omnes, qui in Syria fuerunt, teneo. Habui pollulum morae, dum promissa militibus persolvo nunc iam sum expeditus. A te peto, ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intelligis nullum
neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem publicam libertatemque defendendam comparavi, sed etiam crudelissimis tyrannis eripui, quos si occupasset Dolabella, non solum adventu, sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. Quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis, et effice, ne quem poeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. Item
Μurei et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere; nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere quod nisi milites invito eo legato ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto non solum rei publicae, quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. Crede mihi hunc exercitum, quem habeo, senatus atque optimi cuiusque
405쪽
ΕΡISTOLARUM XII. 12. 13. 389 esse maximeque tuum, de cuius voluntate assidue
audiendo mirifice is diligit carumque habet quis intellexerit commoda sua curae tibi esse debereotiam se tibi omnia putabit.
Litteris seriptis audivi Dolabellam in Ciliciam
Venisse cum suis copiis D proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter ut scias, dabo operam ac velim, ut meremur de s publica, sic felice simus. Fac valeas meque ames Nonis alis ex castris.
Data est Cypro cerommyoacride Idibus Iuniis a. u. c. 711.
L. CASSIUS Q. S. D. . CICERONI. S. V. b. e. e. V. Quum rei publicae vel salute vel 1 victoria gaudemus, tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem
te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. Fatale nescio quid tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus est enim tua toga omnium armis felicior quae nunc quoque nobis paene ictam rem publicam ex manibu hostium eripuit ac reddidit. Nunc ergo vivemus liberi nunc te omnium maxime civis et mihi carissime, id quod maximis rei publicae tenebris comperisti , nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem publicam amoris, et, quae saepe pollicitus es te et taciturum, dum semiremus, et dicturum de me tum, quum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto peredesiderabo quam sentiri a te ipso neque enim omnium iudici malim me a te commendari quam ipse
tuo iudicio digno ac mereor commendatu esSe, ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia, sed similia illis cogitationibus, quarum tu testis es, fuisse iudices meque ad optimis spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes.
406쪽
390 . TULLII CICERONIS 2 Sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi esse etiam debent
in re publica proxime hos cari, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam; sed tamen non maxima me turba ut excludi, quominus tibi vacet me excipere et ad Omnia, quae velis et probes, producere. Animum tibi nostrum fortasse probavimus ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen, quam res, Passa est videri. Nos ex Ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus naves deduximus delectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus; secuti sumus classem Dolabellae, cui L. Figulus praeerat, qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non recedendo novissimo Corycum e contulit et clauso portu se tenere coepit nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, oui urullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus ibi quae cognovimus, scribere ad vos quam celerrime Voluimus. Dolabellam ut arsenses, pessimi socii, ita Laodiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. Castra habet ante oppidum Laodiceam posita et partem mur demolitus est et castra oppido coniunxit Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus XX auxiliariis et qua, tuor milium equitatu a milibus passuum viginti castra habet posita ' Πάλτω et existimat so sine proelio posse vincere; nam iam ramis tetrachmis
407쪽
ΕΡΙSTOLARO XII. 13. 14. 391 friticum apud Dolabellam est nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ne supportare possit, et Cassii classis bene magna, cui praeest Sextilius Rufus, et tres, quas nos adduximus, ego, urullius,iatiscus, facile praestabunt Te volo bene sperare et rem publicam, ut vos istic expedistis, ita pro nostra parte celeriter a nobis expediri posse confidere. Vale. D. Idib. Iun. Cypro, a CrommyOacride.
Sor. erga IV. Nonas Iunias R. u. c. III.
LENTULUS CICERONI SUO S. . D. Quum Brutum nostrum convenissem eumque far idius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii, ut reliquias mei laboris colligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. Interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum naVes onerarias, in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam est mente comparasse, ut, si Syriae spes eum frustrata esset, Onscenderet in naves et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus conitingeret cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. Quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset, tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam nobis sunt exceptae. Certe - quod maxime timui Videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius
408쪽
392 . TULL1 CICERONIS 3 vobis efficere negotium Rhodii nos et rem publicam quam valde desperaverint, ex litteris, quas publice misi, cognosces. Et quidem multo parcius
scripsi mirari noli mira est eorum amentia. eo moverunt me meae ullae privatim iniuriae umquam: malus animus eorum in nostram salutem, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptiono
optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. Nec tamen omnes perditos esse puto; sed iidem illi, ni tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui)ompeium, qui ceteros Viros clarissimos non receperunt
iidem tamquam aliquo fato et nunc aut magisse tum gerunt aut eos, qui sunt in magistratu, in sua habent potestate itaque eadem superbia in pravitate utuntur; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei publicae nostrae, sed etiam necess 4 rium. De nostra dignitato velim tibi ut semper curae sit et, quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrassushagere. Quoniam consulibus decreta est Asia
et permissum est iis, ut, dum ipsi venirent, darent negotium, qui Asiam obtineant, rogo te, petas ab iis, ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium, ut Asiam obtineam, dum
ipsorum alteruter venit; nam, quod huc properent in magistratu venire aut exercitum mittere, causam
non habent Dolabella enim in Syria est, et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet exclusus enim ab Antiochea Dolabella et in oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe Laodiceam, quae est in Syria ad mare se contulit ibi spero celeriter
Ep. 14 3. Nec movemine me meae M.). Ree me meae Μ. ascripto in margine alia manu moverunt post iniuriari. Nec meae v. B. - in nostram starutem edd. Vetti, in nostra satate B A. veniat; nam M. 3
409쪽
ΕΡISTOLARO XII. 14. 393 eum poenas daturum; nam neque, quo refugiat,
habet nequo diutius ibi poterit tantum exercitum
Cassii sustinere spero eisam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. Quare non puto an 6sam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire, sed Romae acturo consulatimi itaque, si ab iis petieris, ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetram. Haeterea mihi promiserunt ansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro ansa a firmavit se daturum operam, ne in suo consulatu mihi succedatur. Ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi detrimenti, quae ego ne frustra subierim
neve priusquam reliquias meae diligentiae conse-Mur, decedere cogar valde laboro; nam, si potuissem, quam exegeram pecuniam, universam mittere, postularem, ut mihi succederetur nunc, quod Cassio
dedi, quod Trebonii morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabella aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo, quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero id ut per te consequar, Velim, ut solet, tibi cura sit. Ego me de re publica puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam, sed tantum, quantum Cassius et Bruti, non solum illius facti periculique societate, sed etiam huius temporis studio et virtute; primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem publicam traduxi Cassioque tradidi, primus delectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus
Cassio et rei publicae Syriam exercitusque, qui ibi
410쪽
erant, coniunxi, nam, nisi ego tantam pecuniam
tantaque praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam, et nunc non minora pericula rei publica a Dolabella instarent quam ab Antonio. Atque haec omnia is feci, qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, comiunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἐμὴν μιλον φιλῶν omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse
fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore et periculis. Ac tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei publicae poterimus. Filium tuum, ad Brutum quum Veni, Videre non potui ideo, quod iam inlliberna cum equitibus erat profectus, sed mediusfidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et inprimis mea causa gaudeo fratris enim loco mihi est, qui ex te natus teque dignus est. Vale. D. m. Non. Iun. em XV.
Scr. ergae m. Nonas Iunias R. u. e. 11.
S. V. t. q. V. V. b. e. e. V. Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam acedoniam praesidiaque rei publicae, quae M. Brutus V. c., tenebat, me contuli et id egi, ut, per quos celer-