장음표시 사용
411쪽
rime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur: quod quum pertimuisset Dolabella vastataque provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celerius Asia exces-Sisset, quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam colligerem, quidque ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset, cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. Interim quum per in asulas in Asiam naviganti mihi notiatum esset classem Dolabellas in Lycia esse Rhodiosque naves complures instructas et parata in aqua habere, eum iis navibus, quas aut mecum adduxeram aut eomparaverat Patiscus proq. homo mihi quum familiaritate, tum etiam sensibus in re publica coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate Vestra senatusque consulto, quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque, quod cum iis . --eello Ser. Sulpicio com renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostes se habituros, quos
senatus populusque R quae res nos vehementer
fefellit tantum enim afuit, ut illorum praesidio
nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione, quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur. Quam in signitatem deminutionemque non solum iuris nostri, sed etiam maiestatis imperiique populi Romani idcirco tulimus, quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoqus, quod necesse erat fieri, in naves cum
412쪽
omnibus suis latronibus atque omni pecunia comscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam RVes onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. Huius rei timore, p. c., e citus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui itaqus ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei publicae eo periculumque omne, quod instaret, si illo latro cum suis omnibus naves conscendisset, e Osui Rhodios autem tanta in pravitate animadverti, ut omnes firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent essΘfactam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia, quae improbi fingebant, magia vera existimarent, quam quae Vere facta erant et a nobis docebantur. Qua mente etiam ante nostrum adventum post rebonii indignissimam caedem ceter
que tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam legationes eorum, et quidem noV exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis, qui tum magistratus gerebant 'mae sive timore, ut dictitant, de agris, quos in continenti habent, sive furore, sive potentia paucorum, qui et
antea pari contumelia viros clarissimos assecerant et nunc maximos magistratus gerentes, nullo exemplo neque nostra ex parte ' neque nostro praesentimn
413쪽
ΕPISΤOLARUM XII 15. 397 neque imminenti Italiae urbique nostrae poriculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, quum facile possent, Voluerunt. Nonnullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior
fieret de adventu nostro; quam Suspicionem Onsecutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito
o Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae,
a classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus colligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. Itaque, quum ab Rhodo cum iis, quas habueramus, naribus in Lyciam venissemus, naves Onerarias recepimus dominisque rostituimus, iidemque, quod maxime Verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desiimus classem fugientem persecuti sumus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae meae ni cognovi partem
navium Dolabellas dissugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse quibus disiectis, quum scirem C. Cassii, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti, daboque operam, ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique publicae praestem, pecuniamque quam minimam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam. Si percurrer proVinciam et cognovero, qui nobis et rei publicae fidem praestiterint in conservanda pecunia me deposita, quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierint, faciam vos certiores. De quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate firm
414쪽
398 M. TULLI CICERONIS veritis, acilius et reliqua exigere vectigalia et
exacta servare poterimus. Interea quo commodius
vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere
possim, praesidium Voluntarium necessariumque comparari.
His litteris scriptis milites circiter XXX, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt hi nuntiaverunt Dolabellam
Antiocheam, quae in Syria est, Venisse non receptum conatum esse aliquoties vi introire repulsum semper esse cum magno suo detrimentes itaque . circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laodiceam Versus ea nocte omnes
fere Asiaticos milites ab eo discessisse ex iis ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse, qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo e numero se quoque esse dicebant Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea afuisse tum, quum Dolabella eo tenderet;
quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. IIII Non. Iun. Ρerga.
Ser. Athenis VIII Kal. Iun. a. u. e. 10.
TREBONIUS CICERONI SAL. I S. v. b. e. Athenas veni a. d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum, deditum Optimis studiis summaque modestiae fama qua ex re quantam Voluptatem ceperim, scire potes etiam me tacente non enim nescis, quanti te iaciam et
415쪽
quam pro nostro Veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. Noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare nihil adolescente tuo atque adeo nostro, nihil enim mihi a te potest esse seiunctum aut amabilius omnibus iis, qui Athenis sunt, est aut studiosius earum artium, quas tu maxime amas, hoc est optimarum. Itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis, quod iam, quem necesse erat diligere, qualiscumque esset, talem habemus, ut libenter quoque diligamus. Qui quum mihi in sermone inie vcisset se velle Asiam Visere, non modo inritatus, sed etiam rogatus est a me, ut id potissimum nobis obtinentibus provinciam saceret cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus Una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum silum ab iis studiis, in quae tua cohortatione incitatur, futurum; nam illum paratum, ut ideo, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. Vos quid ageretis in re publica, quum has litteras dabam, non sciebam audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando otiosa libertate fruamur; quod vel minime mihi adhuc contigit. Ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo, et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis ευθυρρη- μονέστερος videbor, turpitudo personae eius, in quam liberius invehimur, nos vindicabit ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eiusmodi et
homines et cives deinde qui magis hoc Lucilio licuerit assumere libertatis quom nobis quum, etiamsi odi pari fuerit in eos, quos laesit, tamen
416쪽
400 M. TULLI CICERONIS certe non magis dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. u, sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones namque illud non dubito, quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et amoris tui ferre. Vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. VIII K. Iim. Athenia. XVII.
r. Romae post Quinct. R. u. e. 708.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE. Grata mihi vehementer est memoria nostri tua, quam significasti litteris , quam ut conseries, non quo do tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo. Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae, quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea Romae Summum otium est, sed ita,
ut malis salubre aliquod et honestum negotium: quod spero fore video id curae esse Caesari. escito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse, quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te a iudicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem ab non indocto, paullum dissidere huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. Dicam tuis, ut eum,
si velint, describant ad teque mittant; puto enim, etiamsi rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quidquid a me profectum sit, iucundum tibia fore. Quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed EP. 17 2. profectum eat W. '
417쪽
EPISTOLARUM XII 16-18. 401 velim sic existimes, me quum amori, quem internos mutuum esse intelligo, plurimum tribuam, tum
de summo ingenio et do studiis tuis optimis etras spe amplissimae dignitatis ita iudicare, ut neminem
tibi anteponam, comparem aucos.
Scr. Romae sub finem R. u. c. 708.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE. Quod extremum fuit in ea epistola, quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo animum
adverti enim hoc vos magnos oratores facere nonnumquam epistolas requiris meas; ego autem numquam, quum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. Quod mihi videor ex tuis libteris intelligere, te nihil commissurum esse temere nec ante, quam scisses, quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet, quidquam certi constituimrum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimas mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et tiam quid acturus sis, valde te rogo Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me comsolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere: utrumque contra accidit istic enim bellum est ortum, hic pax consecuta, sed tamen eiusmodi pax, in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen, quae ne ipsum Caesarem quidem delectant; bellorum enim civilium si semper exitus sunt, ut non ea solum fiant, quae velit victor, sed etiam,
418쪽
402 M. TULLI CICERONIS ut iis mos gerendus sit, quibus adiutoribus sit parta victoria. Equidem sic iam obdurui, ut ludis -- saris nostri animo aequissimo viderem . lancum,
audirem Laberii et ublilii poemata. Nihil mihi
tam deesse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam is tu eris, si quam primum Veneris quod ut facias, non mea solum, sed etiam tua interesse arbitror.
Sor Romae sub finem R. u. e. 708.
CICERO CORNIFICIO SAL. Libsntissimo legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse non enim dubitabam, quin eas libenter lecturus esses, Verebar, ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam tibi tributam ess a Caesare ex tuis litteris cognovi eam quidem rem tibi volo bene et feliciter venire; quod ita foro confido fretus et industria et pru- dentia tua. Sed de arthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit: quid copiarum haberes, quum ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis litteris cognovi: itaque opto, ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur, quas audio duci quod si pares copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tamdiu denuit, quamdiu in pro vincia artes fuerunt. Sed hae melius ex re et ex tempore constitues mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum quid egeris, sciero. Litteras
Ep. 18, 2. Publilii in praef. ad Attio. p. m). P viii
419쪽
EPISTOLARUM XII. 18-21. 403 ad te numquam habui cui darem, quin dederim a te, ut idem facias, peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant asci
cICERO CORNIFICIO M. Gratas mihi tuae litterae, nisi quod Sinuess num deversoriolum contempsisti quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et ompeiano reddideris πάντα περὶ πάντων. Sic igitur facies meque amabis et scripto
aliquo lacesses; ego enim respondere facilius possum quam proVocare. Quod si, ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mini inertiam assereti lura otiosus haec, quum essem in senatu,
sor mense inceri R. u. c. 710.
e1cERO CORNIFICIO SAL. C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus Ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera eum velim rebus omnibus adiuves operamque des, ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo, idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem quod idem acceperam et id cognoveram a sumsis Viris factitatum. Hoc igitur, mi Comifici, facies ceteris-Ep. 20. CORNIFICIO SAL. R.). CORNIFICIO
420쪽
404 M. TULLI CICERONIS que rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consulos erit id mihi gratissimum. Da operam,
Scr. Romae exeunte mense Decembri a. u. c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL. Nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo collega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. At etiam do te concionatur, nec impune; nam sentiet, quos lacessierit. Ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere, quorum quidem non est difficilis coniectura oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. ansa et sentit bene et loquitur fortiter Hirtius noster ardius convalescit. Quid futurum sit, plane nescio; spes tamen una est aliquando populum Romanum maiorum similem fore. Ego certe rei publicae non deero et, quidquid acciderit, a quo mea culpa absit,
animo sorti feram; illud profecto, quoad potero:
Dinam samam et dignitatem tuebor. . d. m. . Ian. senatus frequens mihi est assensus quum de ceteris rebus magnis et necessariis, tum de provinciis ab iis, qui obtinerent, retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex senatus consulto successisset: hoc ego quum rei publicae causa censui, tum mehercule in primis retinendae dignitatis tuae quamobrem te amoris nostri causa rogo, rei publicae causa hortor, ut ne cui quidquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad digni tatem, qua nihil esse potest praestantius. Vere