장음표시 사용
421쪽
EPISTOLARUM XII. 22. 23. 405 tecum agam, ut necessitudo nostra postulat in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses; sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est fac, ut Provinciam retineas in potestate rei publicae Plura
scripsissem, nisi tui festinarent itaque Chaerippo
Scr. Romae medio mense Octobri a. u. c. 710.
CI ERO CORNIFICIO SAL. Omnem condicionem imperii tui statumque pro avinciae mihi demonstravit ratorius. O multa intolerabilia locis omnibus sed, quo tua maior dignitas, eo, quae tibi acciderunt, minus serenda neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingenii moderate fers, ea non ulciscenda sunt, etiamsi non sunt dolenda. Sed haec posterius. Rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio; quod ni ita putarem, ipse perscriberem, in primisque Caesaris Octaviani conatum de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adolescentis impetum faceiret, prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. Quid quaeris magna spes est in eo: nihil est, quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intelligit, ut, quum interfectores suos domi comprehenderit, rem Proserre non audeat. A. d. m. Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus acedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris collocare. Habes formam rei publicae, si in castris potest esse res publica in quo tuam Vicem saepe
422쪽
doleo, quod nullam partem per aetatem sanae M salvae rei publicae gustare potuisti. Atque antehac quidem sperare saltem licebat nunc etiam id --ptum est; quae enim est spes, quum in concione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere, quibus se salvo locus in civisat esse non posset Equidem et haec et omnia, quae homini accidere possunt, sic fero, ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit, sed etiam contra omnes fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciundum nec, a quo culpa absit, quidquam in malis numerandum. Sed
has tu melius. Tratorium nostrum quum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius
fidem, diligentiam prudentiamque cognori. Da operam, ut valeas hoc mihi gratius sacere nihil potes.
sor Roma ineunte mense Ianuari R. u. e. 11.
GUERO CORNIFICIO SAL. Ego nullum locum praetermitto - nec enim debeo, non modo laudandi tui, sed ne ornandi quidem sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. e tamen hortor, ut omni cura in rem publicam incumbas:
hoc est animi, hoc est ingenii tui, hoc eius spei, quam habere debes, amplificandae dignitatis tuae. Sed hac de re alias ad te pluribus quum enim haec
scribebam, in exspectatione erant omnia nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam, sed ad denuntiandum bellum miserat, nisi legatorum nuntio paruisset. Ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem publicam
Ep. 24, 2 ere, meo s. m. rem p. defendi M.) est meo ... defendendi Em ,
423쪽
EPISTOLARUM M. 23-25. 407 defendi me principem senatui populoque Romano professus sum, nec postea, quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuenda salutis libertatisque communis. Sed haec quoque te ex aliis malo. . inarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo, ut maiore non possim cui quum propter omnes virtutes, tum etiam propter studia communia sum amicissimus. Is procurat rationes negotiaque Dionysii nostri, quem et tu mitum amas et ego omnium plurimum ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen.
Facies igitur, ut ex inarii, gratissimi hominis, litteris tuum et orga illum et erga Dionysium at dium perspiciamus. XXV.
Scr. Romae sive IV. Kal. Apriles sive paullo post
CICERO CORNIFICIO SAL. Liberalibus litteras accepi tuas, quas mihi Cor Inificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit: eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam rei non invita inerva etenim eo ipso die senatus decrevit, ut in-neo nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. ansa tuas litteras recitavit magna senatus probatio consecuta est cum summo meo
gaudio et offensione inotauri, id est Calvisi si Tauri factum de te senatus consultum honorificum. Postulabatur, ut etiam illi notarentur; sed ansa clementior. Ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. XIΠ K. Ian. fundamenta ieci rei publicae, eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae mihi enim est assensus senatus de obtinendis provinciis; nec vero postea destiti
424쪽
labefactare eum, qui summa cum tua iniuria comtumeliaque rei publicae provinciam absens obtinebat; itaque crebras vel potius quotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe, sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque comvicio. Te tuam dignitatem summa tua virtuto tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis affectum vehementer gaudeo.
Quod te mihi de Sempronio purgas, accipio X-cusationem fuit enim illud quoddam ' graecum
tempus servitutis. Ego tuorum consiliorum auctor
dignitatisque fautor, iratus temporibus in Graeciam
desperata libertate rapiebar, quum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem publicam prosequi noluerunt, austerque adversus maximo flatu me ad tribulos tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui. Sic sum in Antonium invectus, ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam, tum temptaret insidiis; quem ego ructam tem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani
plagas puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde sumnae rei publicas comparavit; qui nisi fuisset, Antonii reditus a Brundisio pestis patrias fuisset Quae deinceps ructa sint, scire te arbitror. Sed redeamus illuc, unde devertimus: accipio excusationem tuam de Sempronio neque sium statuti quid in tanta perturbatione habero potuisti. Nunc hie dies aliam vitam affert, alios mores postulat,
425쪽
ΕΡISTOLARUΜ XII. 25. 26. 409 ut ait Terentius quamobrem, mi Quinte, conscende nobiscum, et quidem ad puppim: una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus utinam prospero cursui sed quicumque Venti erunt, ars nostra certe non aberit; quid enim praestare aliud virtus potest' facis magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re publica coniunctam
esse debere. Scr. post V. H. ai. a. II.)Ρ. Lucceium mihi meum commendas, quem, qui sbuscumque rebus potero, diligenter tuebor. Hirtium quidem et ansam, collegas nostros, homines in consulatu rei publicae salutares, alieno sane tempore amisimus, re publica Antoniano quidem latrocinio liberata, sed nondum omnino explicata quam nos, si licebit, more nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati; sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet. Verum haec hactenus ab aliis te de me quam a me ipso malo cognoscere. De te audiebamus ea, quae maxime Vellemus. De Cn. Minucio, quem tu quibusdam litteris ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores erant id quale sit omninoque quid istic agatur facias me velim certiorem.
Ser. mense incerto post XIII Kal. Ian. R. u. c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL. Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, Vir o Inus et honestus, heredes secit similes sui, Cn. 8atuminum, Sex. Aufidium, C. Anneium, Q. considium Gallum, L. Servilium ostumum, C. Rubellium: ex Ep. 26, 1. ne m vulgo) 'ost
426쪽
410 . TULLI CICERONIS sorum orations intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant, ut iis plus a te tributum intelligerem, quam ego te auderem rogare; audebo tamen, scio enim, quantum ponderis mea commendatio sit habitura. Quare a te peto, ut ad eam liberalitatem, qua sine meis litteris usus es, quam maximus his litteris cumulus accedat caput autem est meae commendationis, ne patiare Erotem Turium, Q. Turi libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos. agnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem: quod ut velis, te vehementer etiam atque enim rogo.
Sex mense incerto post XIII Kal. Ian. R. u. c. 710.
CICERO CORNIFICIO SAL. Sex. Aufidius et observantia, qua me colit, accedit ad proximos et splendore equiti Romano nemini cedit est autem ita temperatis moderatisque moribus, ut summa severitas summa cum humanitate iungatur: cuius tibi negotia, quae sunt in Africa, ita commendo, ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim. Pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intelligat meas apud te litteras maximum pondus habuisse hoc te vehementer, mi Comifici, rogo.
Scr. Romae mense Aprili ante XVI K Μaias a. u. c. 7i I.
Αssentior tibi eos, quos scribis Lilybaeo minari, istic poenas dare debuisse, sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere metuisti igitur,
427쪽
EPISTOLAR- XU. 26-2s. 411 ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. Quod societatem rei publicae conservandas tibi mecum a patre acceptam renoVns, Mistum est, quae societas inter nos semper, mi Cornifici,
manebit; gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine
gratias agendas non putas, nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS XX. nec de S. Dcc. quidquam agi nunc per senatum potest tibi autem ex senatus consulto imperandum mutuumVe sumendum cenaeo. In re publica quid agatur, credo te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona; consilio, cura, labore non desum omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me
fero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.
Scr. Romae mense Aprili ante XVI K. Maias R. u. e. 11.
cICER CORNIFICIO SAL. Non modo tibi, cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo Romano arbitror esse, cui sit ignota a familiaritas, quae mihi cum L. Lamia est; etenim magno theatro spectata est tum, quum est ab A. Gabinio consule relegatus, quod libere et
fortiter salutem meam defendisset nec ex eo morinter nos natus est, sed, quod erat Vetus et magnus,
Propterea nullum periculum pro me adire dubitavit. Ad has officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. Non puto te iam exspectare, quibus eum tibi verbis commendarim causa enim tanti amoris intelligis quae verba desideret iis me omnibus usum Putato. Tantum velim existimes, si negotia Lamiae, s
428쪽
412 . TULLI CICERONIS procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum, quam si a tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem
meam, nec dubito, quin sine mea commendatione,
quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius L
miae causa studiose omnia facturus sis quamquam erat nobis dictum te existimare alicui senatus consulto, quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam affuisse, qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum deinde omnia tum salsa senatus consulta deferebantur nisi forte etiam illi
Semproniano senatus consulto me censes affuisse,
qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi, re recenti. Sed haec hactenus Te, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque, ut intelligat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse hoc mihi
gratius sacere nihil potes. Mura, ut Valeas. XXX.
r. Romae exeunte mense Rio R. L e. 11.
CICERO CORNIFICIO SAL. Itane praeter litigatores nemo ad te meas litteras 2 ulta istae quidem tu enim perfecisti, ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret; sed quis umquam tuorum mihi dixit esse, cui darem, quin dederim aut quid mihi iucundius quin, quum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere litteras illud magis mihi solet osse moleatum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur; non enim te epistolis, sed voluminibus
lacesserem, quibus quidem me a te provocari opo tebat quamvis enim occupatus sis, otii tamen plus habes aut, si ne tu quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras
429쪽
ΕΡISTOLARUM XII. s. 30. 413 crebriores, quum tu mihi raro mittas, flagitare. Nam quum antea distinebar maximis occupationi 2bus, propterea quod omnibus curis rem publicam mihi tuendam putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius ut enim gravius aegrotant ii, qui, quum levati morbo viderentur, in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato renoVatum bellum gerere cogamur. Sed haec hactenus. v tibi, mi Comifici, fac ut persuadeas non esse metam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut metis aut amore. Non dubitabam equidem, Verumtamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus. O hominem semper Illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem vultus mehercule tuos nisi expressit omnes, non Olum animum ac verba pertulit itaque noli vereri, ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me, quo ad ceteros requisivi equidem proprias ad me unum litteras, sed neque vehementer et amanter. De sumptu, quem te in rem militarem facere et secisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus est senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae, quae conquiritur undique, ut optime meritis
militibus promissa solvantur, quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror. De Attio Dionysio, nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit ratorius. Ds . Lucosio, nihil tibi concedo, quo studiosior
eius sis, quam ego sum est enim nobis nece8Sarius; sed a magistris quum contenderem de proserendo die, probarunt mihi sese, quo minus id facerent, et compromisso et iure iurando impediri quare veniendum arbitror Tucceio: quamquam, si meis
430쪽
414 M. TULLI CICERONIS EPISTOLARUM M. 30. litteris obtemperavit, quum tu haec leges, illum Romae esse oportebit. Ceteris de rebus maximeque de pecunia, quum ansae mortem ignorare scripsisti, quae per nos ab eo consequi te possct arbitrarere quae te non fefellissent, si viveret, nam te diligebat; post mortem autem eius quid fieri posset non videbamus. De Venuleio, Latino, Horatio, valde laudo illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse honore enim digni cum ignominia dignis non Mant comparandi , eosque, ex senatus consulto si non decedunt, cogendos, ut decedant, existimo. Haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo binas accepi do reliquo, velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatori tua
cariorem. Ep. 30, 7. Memime, honore . . . comparandi , O que, ea . Os-t 8 M. . a. h. . . c., eo8que eae . e. 8 B.