장음표시 사용
51쪽
nis aut visceribus, plerumque originem debere creditur relictis in utero frustulis placentae. f. 8S. Mola graviditatis omnia producit phaenomena & saepissime Medicos quamvis eXercitatissimos fallit, cum vero non impediat veram Conceptionem, protractiorem aliquando inde fieri videtur, dum ab imaginaria & falsa supputationem facere solent mulieres. Caeterum si solam. Plerumque circa quartum mensem eXpelluntur, spemque conceptam impraegnationis eludunt; posse tamen ad plures menses, immo & annos in utero geri, perhibent quidam. f. 86. Molae praesentiam argutant, devolutio ab uno in alterum latus , lapidis ad instar cum insigni ponderis sensu. Ventris tumor in Omnem dimensionem aequaliter distentus, veri lactis in mammis defectus, motus vitalis deficien S. Notandum Vero, aliquando motus matricis inde excitari convulsivos, ab normes, ut de
animalibus in utero monstrosis hospitantibus sibi persuadeant foeminae L adstantes. Remedia si quae adhibenda, ubi nulla graviditatis suspicio, sunt venae sectio in talo; purgatio sortis, ecbolica, emenagoga, capite de mensium emansione recensita.
52쪽
olent Deminae non raro variis de causis degraviditatis tempore & post partum , haemorrhagia uteri copiosiore assici, qua de vita, si suppetiae cito non aseruntur, quam maXime periclitantur. Periculosa autem censetur quam m xime in gravidis, si ex sunιlo uteri fit. E vagina enim haud raro sine periculo est, immo in quibusdam sine ullo incommodo aut abortuS periculo, toto gestationis tempore menses fluunt. g. 88. Causae uteri haemorrhagiae in genere, polyporum, hydalidum, molarum excrescentiarum sungosarum praesentia in utero. Quaest aliquando a partu praecipue laborioso, originem habet in matricis sundi depressione, inversione, uteri inertia, atonia, ejusve dilatatione permanente ob soetum forsan alterum tandem in ejus ruptura. dilaceratione. f. 89. Ante partum occasionales & externas magis agnoscit causas sic. ictus, casus, ponderum CleVationem, violentiasque alias, animi passiones Validiores, iram, quibus pi senta ab utero solvitur, pedem gliscentem per lubrica Viarum, risus immodicus, vertebrarum luxationem, Odo-
53쪽
rem e lucerna extincta, passionem hystericam, di arrho eam, tenesmum & abortum saepius to
f. 9O. Quo partus instantis terminus propior, eo periculosior uteri haemorrhagia, uti quae ex vasis majoribus fit, quae mortem saepissime inducit subitam, qualem vidi olim in foemina plurium prolium matre, elapsis tribus septimanis post abortum, quae a vi externa periculos a Valde; non adeo severo autem judicandum de lo- Chiorum fluxu copiosiori, qui saepissime fit post abortum , neque raro post partum legitimum, ob vasorum nimiam laxitatem, sanguinis grumos aut placentae frustulum in utero remanentia. Plerumque enim extranei eductione per manum obstetricantis , situ horigoni
li , temperantibus vel & roborantibus feliciter sistitur. f. 9r. Magis negotii requiritur ad haemodi rhagiam uteri veram sive in gravidis sive in puerperis, & primo, citissima foetus obstetricantis manu eductio medetur Haemorrhagiae uteri in
gravidis, ubi placenta separata & orificii sumaciens dilatatio. Ab ortu autem facto placentaque extracta parturiens in loco frigidiusculo reponatur. Ubi vero haec non apparent, quies imperanda, venae sectio, si VireS constant, revulsoria celebranda. medicamenta temperantia praescribenda.
54쪽
92. Ad praecavendam uteri haemorrhagiam post partum, multum valet decubitus parturientis in aere frigidiusculo amploque conclaVi, prosunt quoque fasciae circa abdomen modice
strictae. In ipsa jam praesente haemorrhagia
autem, raro quid boni sperandum a venae sectione, nec non a spirituosis & vinosis, quibus perperam vulgo utuntur, sanguinem enim movent& haemorrhagiam augent. Cardiaca hic optima replentia: jura carnium dilutiora, potus frigidi usculus acidulatu S. q. Ad topica quod attinet, ligaturae antiquis probatae hodierno tempore rejiciuntur, praesertim cum ΗAMILTON injecto cruribus Tourniquet mensium Buxum promoverit. Magni autem fiunt lintea contorta in pessum sormata, solutione adstringente, aluminis aquosa Vel aceto puta, aut spongia iisdem imbuta, atque genitalibus immissa. Stiptica vero & saturnina interne nocentissima habentur. Tutiora sunt optata, corticis decoctum cum acido vitrioli acuatum, fluxu profusiori utcunque sedato bonos mihi praestitere es sectus pitulae No. 8. aliquoties de die per quindecim dies exhibitae.
55쪽
xpulsio violenta fastidiosa in ventriculo vel &intestinis contentorum per OS, a motu Convulsivi stomachi partium itie adjacentium & motu peristallico intestinorum inVerso, vomitus audit Medicis. Nausea & vomitus gradu tantum disserunt; nausea enim conatuS est tantum vomendi, sireque semper Vomitum praecedit, easdem agnoscit causas, eandemque requirit medelam.
f. 9s. Causa remota est multiplex & admodum Vaga, unde Vomitus est idiopathicus, prout vitium latet in ipso ventriculo, ejusve parietibus; sympathicus, si per nervorum fit consensum. Symplomatieus, si ab alio morbo, vel post priorem morbam superatum a metastasi insurgit. Criticus raro occurrit, nisi sic vocare velimus vomitum a polyphagia. f. 96. Causae Vero in ipso ventriculo haerentes vel internae & quasi indigenae ibidem sunt, vel externae & tanquam adVenae veniunt, &transitoriae fiunt. Ad priores reseruntur in-1 ammationes etiataque Vitia, scirrhus, tumoreS, indurationes in ipso ventriculo Vel visceribus vicinis. Bilis copia & indole peccans ad posterio-
56쪽
TeS numerantur, Venena, ciborum quantitas ni nata, lactisque in infantibus, nuclei cerasorum, medicamenta drallica, qualitas prava aerisve ingestorum. . 97. Symplomaticus oritur vomitus in her-Nia in carcerata, a cartilagine Xyphoide infleXa, graviditate, mensium suppressione, renum calculo, vesicaeque felleae calculo, vermibus seu
lumbricis intestinoruin . A variolis & morbillis erumpentibus, in tuis convulsiva habitualique hectica, sicca. Per sympathiam fit vomitus in capitis laesionibus ejusque morbis, in animi pathemate, quale est praecipue ira & terror. Vectione in rheda praesertim retrorsum sedentibus, navi, cunarum succutione in infantibus; a metastali & arthriti de retrocedente , actioribus scabie te repulsis. Ab imaginatione, id ea rei spilreae, sordidae, a mi asinate putrido, carbonum fumo seu vapore, odore mephitico, a nimia fi brarum irritabilitate in hystericis, vomitus leviosima oritur de causa, nulla materia maligna vel noXia excreta. Ab abdominis refrigerio vomitus matutini pituito si bibacibus non infrequentes su nt. f. 98. Vomitum praecedere solent, nausea, anXietas, refrigeratio circa faciem ejusdemVepallor, sudor frigidus, fastidium, sto inachi morsus, inquietudo, vertigo tenebricosa, labii inferioris tremor, saliva copiosior imo S assueta S, eX-puitio crebra , liquoris limpidi copiosa eructatio.
57쪽
99. Vomitus consequentiae praesertim chronici & habitualis, digestionem laedit, desectum n utionis malaqueinde pendentia inducit. In gravidis abortus, haemorrhagias, in aliis hae-m Opto em, congestiones circa caput, apoplexias assert. Ophthalmiam refractariam indeque absolutam coecitatem in seu uutam vidi. Praeterea ViSceris ruptura, uteri prolapsus. vaginae & ani nec non herniarum productio in debilioribus fiunt, dum succussionibus violentis & repetitis viscera nimis lacessit.
IOO. Caeterum vomitus saepissime molimine naturae salutaris valde instituitur, quo noxium in ventriculo contentum eXpellitur, antequam inde morbi saepius insuperabiles insurgant. Ideo non semper statim compescelidus aut inhibendus, sed potius tepidis aquosis& oheosiS, O Xynielle scillitico immo & emetico pro in GVenduS. Inde enim regula vomitus vomitu curandus. Si Ca bilis copia qui oritur in febrium initio, oris amarore linguaque sordida dignoscendae, radicei pecacuantiae & tartaro emetico juvandus. A nimia alimentorum copia, aqua tepida seu potu theae, & abstinentia curatur. Cum vero diar- rhoea sponte oborta saepissime vomitus cesset, in omni vomitu , alvus quantum fieri potest aperta servanda. f. Ioi. Vomitu non autem curandus vomitus, qui ab infla matione ventriculi, quique stercoreus ab ileo, qui a ventriculi scirrho, ubi moxa deglutitione aut brevi post, iii gesta rejiciuntur, qui
58쪽
qui a visceribus laesis corruptisve, nec non qui in gravidis fit , ibi enim optima ante metica venae sectio in brachio, laxans rhabarbarinum cum laudano prudenter adhibito. Cucurbitae ventri sine scarificatione applicatae olim in foemina toto graViditatis tempore fere vomitionibus veXata, ad VariaS parvasque Venae sectiones institutas rebellibuS quam maXime juvere , uti jam innui altero fasciculo capite de Cardi algia. Respuit etiam usum emetici vomitus ab hernia, quae repositionem poscit, quamvis in initio, ubi nulla adhuc inflammatio, utilis fit vomitus & ad felicem juvat aliquando repositionem. Vomitus, qui a mero oritur spaSmo, ab imaginatione & nervorum consensu, mobilitate nimia absque ulla materia , optime compescitur laudano liquido, an temetico RivERII Vel sale plantarum cum succo citri in actu effervescentiae exhibito, eXterne stomachi regioni applicare licet frustulum panis tosti in vino generoso madefacti & cum aromatibus conspersi. Symplomaticus non curatur VO-mitus, nisi labe primaria subacta, habitualis a summa corporis debilitate aliquando observatus, optime sanatus roborantibus habetur. q. Ioa. Restat, ut de cura vomitus in insantibus agatur, k in primis notandum, quod VomitioneS, quae fiunt ante Variolarum eruptionem &in morbillis, summa fiunt cum euphoria & rarisIi me medicina egent. Multum quoque boni asserunt in tussi convulsiva, vel ubi caeteroquin
abundat pituita di saburra in Ventriculo, & oxymello
59쪽
melle scillitico optime coadjuvatur. Caeterum si a nimio corporis motu & cunarum agi ratione, bene se habent ex usu animae rhei cum octava parte liquoris an odi ni mineralis HOFFMANNI addito parum eleossachari foeniculi. Si vero lac caseo sum nimis in causa, optimum remedium est, solamen infantum nostrum jam alibi descriptum. In dentitione dissicili, qui fit per consensum grano uno vel altero moschi cum saccharo compescenduS.
omini datum est semel vel bis de die alvum CXOnerare ab excrementis solidioribus durioribusve, quodsi haec solito diutius retinetur Cum incommodo, molestia functionumve laesione alvi obstipatio, insurgit morbus, diversa quidem ab illa, quae cum vomitu.omnium ingestorum summisque ventris cruciatibus fit ileus, vol- vulusve dictus, de quo actum capite de Enteritide. I. IO4. Non omnis alvi segnities morbus dicendus. Sun. enim, qui biis ad plures dies alvi dejectio retardatur & quidem recte valentibus.
Fenes quoque alvus stricta juvat; inculpata diu
60쪽
clauditur alvus iis, qui solis liquidis nutriuntur, uti qui lecto assixi. Sunt poli operationem chirurgicam, membrive fracti repositionem. Post finitam purgantis operationem, alvus obserata saepe manet per aliquot iliae damno. Verum enim vero alVUS pertinaciter obstructa mater est plurimorum morborum ; producit enim abdominis dolores, nauseaS, Vomitus, fatus capitisque assectus. In acutis ex alvi obstipatione fiunt purpurae, aphthae , inflammationes Variae, haemorrhoides. Ios. Macilentis, exercitatis alvus adstricta,
dura, sic & nephriticis, hystericis, haemorrhoidariis, gravidis, litteratis, melancholicis sedentariisque. Causae quaerendae in bilis desectu, uti in ictericis saepissime, potus desectit,
diaeta crassa, austera, acida. In muco copioso intestina obducente, quae inde foecum stimuluni non sentiunt. In excrementis nimis duris, scy-balis, nucleis duris deglutitis: in lacte nimis caseoso apud infantes, in constrictione meatuum vel intestinorum coalitione post dysenteriam adstringentibus male tractatam, eorundem spaSmOdica constrictione, a venenis, ab acribus, in intestinorum inflammatione, scirrho , membranarum in crassatione, intestinorum introsusceptione, compressione a tumore partium vicinarum, uti
in graVidis, hydropicis, herni ossis, in fibrarumatonia paralytica, in ani condylomatibus, in canalis intestinatis siccitate ninda ob evacuationes serosus, urinae sudorisve auctaS.