Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

422쪽

DUCUM PRINC ARCA. ITAL. II CVIII. HIEROGRAPHIA. DUX IN HOSTES PARITER ET

cLT P EU S. Duces, qui manipulis militarib. praeficiuntnr, gregarios milites praecedunt, si illos in hostes ducere velint; utque ordine & loco, ita etiam animi fortitudine: Sic enim gregariis clypei, auescuti, loco sunt, hoc est, primos hostium insultus& impetus excipiunt & sustinent. Haec Hier gl3pton ipsum satis explicat: Aquila enim a

viuin regina ducem ac clypeum Symbolice designat, quia adversus avium impetus pectoris robore & viribus munita est. Huic se comparat recte Mysta, dum ad invadendos hostes pro suis se semper paratum, ac si ab hostibus oppugnetur, se

illotum insultus suscipere pro se orum tutela, &cl1 p ei, seu scuti instar, illis esse velle , ostendit. Laudandum certe in Principe propositum, cum non ob alium finem a DEo creati & ad impexit sedem evecti sint Principes, quam ni hoste S Op- gnent, siros defendant, ac justo regant. Plusifc bonus Princeps officium suum, ut hic, intelligit, ac DUX IN HOSTES PARITER ET CLYPEVS pro gregariis& iabditis est.

423쪽

CIX. HIEROGRAPHIA.

DUM SPIRO , SPERO Fortuna instabilis raro eadem apparet facie 3 dum arridet, saepe fallit, dum truci intuitur vultu , beneficiis interdum decipit: Cham eleonte itaque mirabilior. Quis tamen horridam faciem extimescat, quae facile benigna fit ' Quis non

speret, dum spirat, mutabilem mutaturam ingenium ξ IZ vi tempus longum est, si non cito, at cito, modo faciem mutet. Interea spes alit afflictum & aerumnae devorantur alacriori animo,

donec sperata prius affulgeant. Id boni spes adfert, quod sperans spe pascatur, ac speratis fere, ut prassentibus, stuatur, & nisi ea aleretur vita, animantibus aliis miserior homo esset. Miser itaque homo est, sed miseram vitam spes nutrit r

Hinc Mysta, DUM SPIRO, SPERO, Sed

quid sperat Z Mali in bonum cumulationem, aut quod ruinam & exitium minitabatur,hoc pristinum statum & vitam recuperaturum. Recte quidem anguis exemplo, qui dissectus, adjunctis Iut sus partibus,iterum coalescere & jam egressuram vitam retinere fabulose putatur. Ostendit itaque Mysia se virum, quodque non despondeat, quassatum fortunae injuriis animum brevi pristinae fcolicitati restituturum iri. Ea quippe rerum vicissu udo, ut calamitatibus & ad eisis saelicia ac secunda quaevis succedant . Speremus

ergo, dum spiramus.

425쪽

418 HIEROGRAPHIA CX. HIERO GRAPHIA.

MIHI MEDELA M. Gesticulationibus humanos actus imitatur simia, ut divinos Sathan ; illa , ut placeat homini: hic, ut decipiat,& quod DEI est D Eo auferat, ac ad se transferat: Coli enim vult ut Drus, non quod commodi inde habeat quicquam, sed quod DEo aliter nocere ini noxa est, Majestatem, quae offendi non potest, lacerere, ac ab ea clientes alienare nequeat. Verum mali genii ingenium proximi calamitatibus exultat,& dum illius seelicitatem impedit, poenarum socios, ac in quoS saevire possit, conquirit. Ut mali aliorum scelicitate marcescunt, ins agi citate pinguescunt; sic etiam Sathan etsi corpore careat; nam & ani- .mus pascitur,& beatitudinis inedia torquetur, ac tabescit. Vicerat prius si mia fraude, ac technis primum parentem, serpentis scilicet facie ; verum

vides in Hieroglypto a leone superari: Hic est leo de tribu Iuda: ed gno me, MIHI MEDELAM , convenire non videtur, neque enim medela indignit 3 profecto sui qui ipsius sunt membra j indiguerunt. Imo ut ad Mystam haec trans ferantur; Mys generosus animus simiae infernalis illecebras,praestigias. , ac tentationeS, dum contemnit & iuperat, ipsam sternere, ac sibi victoria medelam facere, recte dici potest. Si mavis Leonem P cincipem eue & Simiam adulat

rema

426쪽

Iem, non repugno, apye enim quadrabit Gnome

Hieroglypto. Simia hero grata est, dum gravioribus pressum negotiis ipsum ridere facit : Canis& equus utiliores quidem Patrifamilias, ille ut

custodiat, hic ut onera ferar,aut trahat, sed citra splendorem & cum despectii; cum voluptatem herus imprudens saepe utilitati praeserat. In aulis adulatores , gerrones , parasiti, ac hujusmodi iacis homines aut Simiae potius, dum voluptati sum Principi & in pretio, gravissimo morbo la-horat Princeps & tali, ut de statu periclitetur, niocyus sibi medelam adhibeat, ac hujusmodi si-rmas abigat. Cum febricitat lao, simiae sanguine

sibi medetur :. Cur id non imitetur Princeps, dum salus Reipubl. Bar abacta veritate periclita tur : Ejus enim inopia laborant Principes, ac id unum deest, nempe, qui verum dicat ; dum nemo ex animi sui sententia dicat & suadeat, ac adulandi cςrtamen sit unum amicorum & aulI- corum omnium ossicium. Si bellum gerat, ad alator S contemnunt hos tam , ac illius successias scutices coriant, viresque sui Principis majores, quam sint, celebrant. Hinc stulta securitas ne que prospicit futuris , ncque praesenti occasione , ut hostem arceat, vel vincat, utitur 2 Imo negligentia victoriam hosti tape parit. Faciat itaque sibi medelam Princeps , ac adulatores , parasitos & gerrones abigat , eosquae apud se retineat, qui virtutibus & genere nobiles veritatem colunt, ac quid, vere in regno ge azur, fortunatum sit, n eone , explicant: Sic

427쪽

enim tempestive admonitus, occurrere malo, antequam radices agat, poterit. Imo & praed care majora adversa omnia Principi, quam sunt, consultum erit ; ita quippe majori diligentia, quam opus sit, illis occurretur , ac imminentia mala securius depellentur. Sed aula assentationibus, raro veritate ali cupit. Hinc sit, tot rei gerenda: bonas occasiones sepe amitti, nec prius Reipubl. vel aulae vitia corrigi, quam Princeps ipse manum & medelam adhibeat, leonis eracmplo.

CXI. HIERO GRAPHIA.

sEMPER ADAMAS.

Maximum inter gemmas pretium habet ada, mas, diu non, nisi regibus & iis admodum paucis cognitus : Veteres eum in AEthiopum tantum metallis inveniri existimavere, inter delu-hium Mercurii, atque insulam Meroen. Genera ejus sex , Indici, non in auro nascentis, sed quadam crystalli cognatione ; siquidem & colore translucido non differt & laterum sexangulo

levore, turbinatus in mucronem , aut duabus

contrariis partibus , quem magis miremur , si duo turbines latissimis suis partibus jungantur; agnitudine vero etiam avellanae nuclei. Similis est huic quidem Arabicus, minor tamen, s-m diter & nascens. Incudibus hi deprehendun- tui ita respueutes ictum ut ferrum uitiaque dis-

428쪽

DrcpM PRINC MARCΗ.ITAL. 412sultet, incudesque etiam ipsi dissiliant. Quippe

duritia inenarrabilis est, simulque ignium victrix natura & nunquam incalescens. Unde & nomen, indomita vis , Graeca interpretatione acceis pit Unum ex iis vocant Cenchron , quod est milii magnitudine. Alterum Macedonicum ira Philippico auro repertum , & hic est cucumeris semini par. Post hos Cyprius vocatur, in Cypro Iepertus, Vergen S in aereum colorem .sed in medicina essicacissimus. Post hunc est Sidentes, ferrei splendoris, pondere caeteros antecedens, sed natura dissimilis 3 nam & iesibus frangitur, α alio adamante perserrari potest, quod & Cyprio evenit: breviterque , ut degeneres, nominiS tamen authoritatem habent Hactenus Plinius de adamante, ex quo colligere licet, nostro aevo vix veros illos, qui Sc igni dc ferro resistunt , adamantes haberi. Omnes enim malleo facillimὰ franguntur, ut pulvis celandis aliis gemmis usui sit: Igne etiam in cineres nostrates non dissiculter rediguntur. Mysta Indicum , qui ferrum de ignem fert, exhibet; ut generosi animi sui fortitudinem & constantiam indicet, qua res adtiversas absque noxa & incommodo ferre potest.

430쪽

Haec Hierographia intellectu dissicilis non

est : Conspicitur enim navis vento agitata in alto mari,ac non procul a scopulis , quos navis praefectilp ut evitet, circa gubernaculum vigilat, numinisque auxilium implorat, absque cujus ope raro hujusmodi pericula vitantur. Navis My- personam refert, qui multa pericula & adversa perpessus numinis ope indiguit, numinisque beneficio adjutus tandem omnia superavit&ad magna evectus est. Prudentes illi, qui dum adversis premuntur, numinis auxilium imploran re raro enim fallit, quin adjuvet. Orate, inquit enim Christus, ct dabitur vobis. Tanta enim est Patiis coelestis benignitas, ut roganti nihil de- Peget, & plerumque petitis majora tribuat. Principem hunc praeter multorum opinionem ad summa pervenisse numinis voluntate, ejusque

prius postulata ope, nemini dubium esse, Symbolo ac eventu id attestantibus, debet.

SEARCH

MENU NAVIGATION