장음표시 사용
431쪽
14 HIEROGRAPHIA CXIII. HIERO GRAPHIA.
AGIT O. Imperantis est symbolum : Sed quid impe .rair Lusorios obeliscos in tabula positos caedi vult, ut vincatur. Obeliscis proculdubio Mysti inimicos, vel obstacula illa,quae, ut non ad scopum sibi propositum pervenire possit . impediunt, significat. Hos caedi, hoc est, e medio auferri vult. Magnanimi est, neque furtim, neque clanculum adversarios suos adoriri, sed aperto Marte: Hoc modo si vincantur, laus manet apud victorem , ac victi aequiori animo infortunium ferunt , victorique fidelius parent. Prudentis etiam est, omnia ea, quae conatibus obstant, amovere , ut facilius desiderata & optata obtineri possint: Medicorum exemplo, qui dum aliquem ad pristinum valetudinis statum reducere cupiunt, primum ea, quae naturam impediunt, quominus medicamento adjuta morbum depellere posset,auferunt,ac tum demum morbo auferendo & depellendo pharmaca adhibent, remotis enim impedimentis facit e natura morbis medetur, medicamenta in actum redigit, illo- Iumaue ope adjuta morbum 'vincita
433쪽
PERCUSSUS ELEVOR. Magna pila ventosa, aut Vento plenus coriaceus globus , qui in 'altum percuti a certantibus solet adjunctis brachialibus, quibus in altum pellitur, hic exhibetur. Pila haec id habet, ut quia levissima est, ventoque constricto tumida, duraque, dum percutitur a duriori corpore, alte elevetur. Illius instar Mysta se ab invidis,ac fortUn telis percusium, non deprimi, sed magis elevari, asserit: idque omnibus viris fortibus, magnoque animo praeditis commune est, adversis enim non franguntur & corruunt, sed firmiores redduntur, magisque elevantur, id est, majores dignitates, melioremque fortunam consequuntur. Cui istius Principis vita nota est, ille etiam scit,
quid ab inimicis perpes us, quibusque postea honoribus assectus fuerit; sed hujus loci non est
TODO ES VIENTO, Id est: TOTUM VEN TVS. EST. Destribuntur iterum pilae ventose, adjecta syringa& folle, quibus ventus pilis inflari solet,
addito Symb. Hispanico , T ODO ES VI EN TO , id est, TOTUM VENTUS EST. Hac Hierographia Princeps ad summa illum maxi
434쪽
me inimici eum opprimere studerent in evectus,
mundanum omnem honorem & potentiam vanam, pilaeque ventosae instar inanem esse, nihilque praeter ostentationem quandam habere, ostendere voluit. Egregia prosecto similitudo :Nam ut pila haec magna & dura, ac in altum percussa, multis admirationi est ; examinata vero inanis,levis, ac Vento tantum repleta deprehenditur,risumque monet; ita res, quae multis permagnae, ut honores summi & dignitates videntux, si penitus inspiciantur & perpendantur, Vanitate plenissimae & neque corpori, neque animae utiles, sed potius illorum carnificinae deprehenduntur. Quantam enim servitutem corpori inducant dignitates, dum curam adipiscendarum divitiarum, sine quibus servari non possimi, poscunt, & curam curandae valetudinis, libertatemque faciendi, vel ruri, vel domi, quod velis, vel
quibus delecteris, impediunt, cuivis notum est. Dignitate tanquam aurea cathena homo perpetuo ligatur,facultateque vivendi, ut velit, privatur , ac dignitatis, honorumque mancipium fit. Animae saluti honores raro utiles fiunt, quod superbiendi,ac vitiorum multorum praebeant occasiones, quibus si maculetur anima, neq; mundetur , aeterniS poenis cruciatur. Recte itaque Mysta mundana haec omnia, quantum vis magna& sublimia videantur, vanissima, ventoque similia esse, agnoscit.Is enim pilas magnas& turgia das, durasq; facit, attamen nihilo ita proximus est, ut emissus neque consitici, neq; comprehen
436쪽
Drcm p RINC. MARCII. IOL. 42s CX VI. HI ERO GRAPHIA. LVIS DICERE F A LSUM AU D E A T.
Vt nemo visu praeditus ortum lis, ac illius lucem inficiari potest ; ita vii probus & pius ea,
quae vera sunt, negare neque deuet, neque potest: Veritas enim Solis instar est, quam hac Hierographia Mysia se profiteri Solis imagine & Symbolo ostendit: Sol enim illius est Hieroglyphicon , quia solus & unus est, ut ueritas: duplicia namque & multiplicia veritati contraria & men dacia sunt. Veri tatis cultor imprimis. T. Pomponius eques Romanus fuit, qui mendacium nec ipse dicebat, nec pati poterat, quapropter Omnes ei res suas amici curandas certatim dabant, consiliumque ab eo de Republica, deque rebus ma gnis petebant. Vt itaque veritatis laus & utilitas magna ita mendacii vituperium ingens, cui & id accedit, ut qui eo delectatur vir probus esse non possit, qui execratur bonus sit, teste Comico:
Id est: Mendacium odit, qui vir erit frugi , sapit.
Mendacium etiam raro prodeste , saepius ob esse solet. Nam mendaces iil lucrantur, ur cum vera dicunt, iis non credatur. & si commercia exerceam, nunquam emergere & rem facere possint:Nemo enim mendaci fidit. Fide autem amissi sa- elusa, quia ex alienis ae creditis bonis decerpendi fructus tollitur occasio, omnes facultates, ac fundamentum divitiarum, vitaeque sustentandae ratio corruunt; ut mercatoribus & Principibus, qui alieno aere plerumq; mercari &bella g iere debent, notum est. CXVII.HIE-
437쪽
sIC ITVR AD ASTRA.Arcus extensus cum sagitta in coelos destinata in Hieroglypto conspicitur, quae si emittatur, ut figura ostendit, sursim sertur & ad astra tendit. Hujus exemplo Mysta & se, & quemvis ad astraire, i. e. extremum beatitudinis scopu adire posse, significat.Vt autem in arcu vis requiritur, quo jaculum,seu sagitta emittitur, & sagitta sic concinnari debet, ut facile sursum ferri possit, ita etiam animus hominis vim, studium & diligentiam requiriti ut ad sublimia & divina pellatur, ac summi boni compos fiat.Ipse deniq; animus ita compositus esse debet, ut a cetteris adjutus coelestia facile assequatur. Regnum enim coeloru,ut inquit Hierographus, vim patitur & violenti rapiunt illud: Quae aute ista sint, arcus & sagittae forma ostendit.Imprimis enim basi & fundamento opus est, cui sagitta innititur,videt.chorda & arcus: Deinde vis humana, quet arcum & chordam ita extendat & diducati ut spes sit,scopum propositum at- tingi posse, requiritur: ac postremo sagitta alis Amucrone instructam esse oportet, ut facile opta tum scopu feriat.Vt vero ista desiderantur, si quis sagitta in sublime emittere velit, ita istoru eXemplo tria, si animus coelestia petere velit; videt.fides spes & charitas sunt necessaria:Fides enim fundamentum salutis est & arcu ac sagitta designatur. Spes ipsorum extensione. Charitas vero alis, &mucrone ipsius sagittar, qu et animum hominis le-Vem & penetrantem facit,ut facile coelestia adiret& assequi possit. CXVIII.HIE-
439쪽
s ENTO. Duabus istis candelis ardentibus, non est dubium, quin haec Priacipissa,& se,& maritum notare voluerit, ac serpente , qui candelabrumutruinque complectitur, prudentiam, qua inter conjuges vinculum conjugii regitur, atque conservatur. Id dum fit, fides ab utroque servatur, ac conjugii scelicitas& amor, ignis &flammae instar, lucet, ut quilibet conjugum solus quidem sit, non tamen videatur,ut Symbolum ait, SOLA
NON SOLA REPRAESENTO, supple lumen:
Quemadmodum enim duarum candelaram lux ita confunditur & unitur, ut etsi uniusque candelae sola sit, tamen non appareat, sed una lux tantum ; ita in conjugio, cuilibet conjugum solus, si persona, non solus, si animus, qui in alterius conjugis corpore vivit. spectetur, est. Voluit itaque haec Principissa ostendere, se non solum propter conjugalem amorem vivere beneficio maliti, sed etiam maritum ita animo suo inhaerere, ut absens tamen semper praesens sit, atque hoc modo se nunquam solam
440쪽
I GL AMABILIUS. Vt animalibus nihil Sole amabilius , non solum propter calorem, quo fovet cuncta, sed propter lucem, qua omnia consipicua suis coloribus illustrat & exornat ; absque luce enim color nullus est, nullaque rerum in hoc orbe pulchritudo; ita probae matrifamilias nihil amabilius viro suo, a quo fovetur, defenditur & ornatur: Mulieris
enim decus & ornamentum vir est, ac omnis vi
ri dignitas per conjugale vinculum uxori communicatur. Quo fortassis haec Principissa respexit; nisi illam censeamus Symbolo voluisse.
NIL aeterno illo & invisibili Sole este AMABILIVS: hac enim ratione Hierographice interpretabimur sculpturam & bene; cum nihil eo Sole possit esse amabilius , a quo creati sumus, cujus beneficio animam adepti sumus, vivimus, intelligimus, ac aeternae beatitudinis capaces sumus : Quis enim id, a quo omnia bona & merna consequuntur, & quod omni pulchro pulchrius,ac omnis pulchritudinis parens & piincipium est, non amet. Postremo, si Sole veritatem designare voluerit Principissa, eleganter Solis , qui unus est, ut veritas, figura usa est. Veritate autem, quae DEus ipse est, NIL esse AMABILIVS,cuilibet notum est & proinde laude digni, qui eam bbservant, colunt,
