Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

442쪽

D TM PRINC.MARCH. ITAL CXX. HI ERO GRAPHIA.

NON TALI AUXILIO.AEthnam montem in Sicilia & Heclam in Iς-landia perpetuos emovere ignes sulphureos, ac

circum circa omnia exurere , cuivis notum est.

Ut autem nulli imbres, nulliaque pluviae ignes istos exstinguere possunt ; ita Mysta ostendere voluit hac Hierographia, se etiam igne uri, qui

tali, ac vulgari auxilio non tollitur. Existimo autem hunc Principem flammas amoris Intelligere, quae medullas exurunt, hominemque interdum ad insaniam , vel tabem, redigunt, ac id speciale habent, ut quo magis tegantur, eo magis ardeant, Ovidio teste, cum inquit :Quoi magis tegitur magis aestuat ignis. Et alibi:

- - - - Γιis enim bene calat amorem p

Eminet indicio prodita flamma suo.

Exemplum vehementis amoris narrat Valerius Max. Seleuci nempe Regis filium Antiochum novercae Stratonices amore correptu na, a dextremum decubuisse & moribundum jam Erisistrati medici prudentia amorem erga Stratonicem deprehensum fuisse e quod , cum illa ingrederetur cubiculum , rubore perfunderetur &cum egrederetur, iterum pallesceret, anhejitus& pulsus fieret mutatio : ac propterea a patre concessa Stratonice filium fuisse valetudini restia tutum. Fortassis Princeps conjugis suae amore

443쪽

se ita ssagrare, nullaque alia re, quam ipsius copii& praesentia, flammas extingui posse, ostendere

CXXI. HIERO GRAPHIA.

HIS SUFFULTA. Respondet hac Hierographia uxor marito, aeut ille priori Hierographia absque uxore vivere

non posse ; ita, nec se absque marito vitam conservare posse, ostendit : Refert enim arbor Principissam & Sol maritum: ut enim arbor virere& vivere, nisi a Solis radiis illustretur & foveatur, non potest; ita nec illa, nisi indies viri praesentia fruatur: Haec enim conjugalis amoriS verum fundamentum & pabulum est, sine quo lugent de tabescunt veri amantes. Conjugalis am Iis exemplum prae caeteris praebuit Hipsicratea, Mithridatae Regis Ponti uxor : Mariti enim causa praecipuum formae suae decorem in habitum virilem convertit e Tonsis enim capillis, equo & armis se assuefecit, quo facilius laboribus & periculis mariti interesset. Quin etiam victum a C. Pompeio, per efferatas gentes fugientem , animo pariter & corpore infatigabili sequuta est: Cujus tanta fides asperarum & dissicilium rerum Mithridatis maximum solatium xjucundissimum lenimentum fuit, teste Val. Maximo.

445쪽

38 HI E ROGRAPHIA CXXII. HI ERO GRA PRIA.

P R AE N I MIO PONDERE. Ut equi rhedam , prarier modum oneratam, trahere non possunt, & PRAE NIMIO PONDERE procedere ulterius impediuntur ; Ita 'Principes viIi gubernaculis rerum praefecti, si multitudine negotiorum obruantur, & impares tantae moli regendae sint nisi a consiliariis &adjutoribus juventu θ rerum processus intercipitur , quiescit & sistitur, pacisque tempore bonus Reipublicae status paulatim tabescit, ac exstinguitur, bellique tempore occasiones rerum bene gerendarum amittuntur. Fortassis hanc Hierographiam eo tempore, cum Dux AlbanEs Belgii Praescia us, ac rer*m Belgicarum status periculosissimus esset, Princeps iste edidit. Tunc enim hic Dux nullum publicum munus juscepit. Nam rerum gerendarum magnitudine deterritus, ac metuens, ne PRAE NIMIO PONDE RE succun: beret,privatam vitam sapienter egit, ac solus & unus fere sano illo consilio ex antiquis Belgarum familiis superstes remansit, reliquis omnibus bellis & aliis calamitatibus exstinctis, Dum bello intestino laborat patria , nihil prudentius quiete. Quia cujuscunque defendes causiam, alteri injuriam facere videris, ac in Reipublicae, cujus & tu membrum cum illis , quos oppugnas, es, tanquam in propria rues viscera. Vir bonus in bello civili neutri parti adhinet, quod utriusque causa,& bona,& mala sit, ac proinde dubiam causam defendere viri boni non sit ossicium. CXXIII .HIE-

446쪽

DVCPM PRINC. MARCH. ITAL. 43'CXXIII. HIERO GRAPHIA.

IMMOBILIS.

Vere IMMOBILIS est pyramis, seu obeliscus, etsi alas addideris, ut in Hierographia. Obeliscusa pyramide non differt figuraued structura quod ex uno lapide obeliscus , pyramis ex pluribus constructa sit. Utraque constantiam designatsequam Principes plerumque profitentur: Nihil

enim elegantius Principi constantia, ut nihil turpius levitate. Constantia circa res arduas de advertas versatur, quibus cedere viro constanti non

licet, sed contra stare & obsistere; inde enim nomen habet constantia. Qui hac virtute praeditus est, hic nullo malo opprimi plane potest. Nam pressa latitat quidem aliquamdiu virtus, ut ignis sub cineribus; verum non extinguitur, sed dimotis impedimentis, recentique accedente rerum gerendarum occasione, iterum luculentius, ut ignis remotis cineribus, refulget, assurgit de emicat. Verum discrimen faciendum inter constantiam & pertinaciam; illa enim virtus, haec vitium est : Constantia in rebus laudabilibus quae virtutis aliquid continent; pertinacia in rebus malis, aut vitiis eXer

cetur.

448쪽

CXXIV. HIERO GRAPE IA.

sIC MUTOR AD ILLAM, De uxore loquitur Sol , id est , maritus Princeps, qui se Solis figur: enotat: est enim Uxori vir Solis instar, cum ab illo illustretur & ornetur, ut a Sole inferiora haec omnia. Inquit autem Symbolum : SIC MUTOR AD ILLAM. Sed quaenam quamo mutatio Solem subit

cum semper uniusmodi, eadem luce, eadem pulchritudine, eodemque motu appareat ξ Mutat uxsane non sibi, sed nobis, dum Luna inter nostrum& illius corpus interponitur ; tum enim Ecclipsin patitur,& figura orbicularis in i marem mutatur ; id conjunctione Lunae & Solis, alias nora fit. Voluit itaque Mysta indicare, se amore conjugali ita teneri,ut sibi conscius air fius non sit, dumque praesentia & copia conjugis sute fruitur, ita mutari, ut vita, animoque suo in ipsius corpus translato, ecclipsin patiatur, prastinamque

formam non retineat: vulgare enim est, amantes in aliorum corpore animum, non in suo haebere. Id ut in solutis conjugio, vituperio dignum ue ita in conjugibus summoperde laudandum est.

449쪽

42 HIEROGRAPHIA CXXV. HIERO GRAPHIA.

ME TUIS ORNARI. Vt Luna lucem a Sole habet , ejusque beneficio illustratur, nobisque conspicua fit; ita uxor& materfamilias a viri consortio, illiusque dignitatibus ornatur & illustratur. Hoc beneficium se a viro habere, haec Principissa agnoscit Symbolo , ME TUIS ORNARI Sibi enim gratulatur, quod illius societate & dignitate, tanquam solaribus radiis ornetur & illustretur. Mulieris si quidem ornamentum vir est, qui si improbus & frugi non sit, vitium omne cum muliere communicat, illamque suis vitiis quasi i samem reddit; ut e contra virtutibus illustrem, si illis ipsa careat. Celebretur itaque haec Principissa, quae se viri encomtis ornari fatetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION