M. Velleivs Patercvlvs. Cum notis Gerardi Vossii G.F

발행: 1639년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

XVI. Italicorum autem iam IIII cc znerrimi duces, Silo Poppaedius, Herius Asinius, Insteius Cato , Caius Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius utilius. Neque ego, verecundia, domestici sanguinis gloriae quidquam , dum verum refer, subtraham quippe naulium matii agit atavi mei, Asculanensis, tribuendum et memorii qui, nepos Deci Maii, Campanorum principis cel: berrimi, iudelitiam viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione , quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum Tito Didio caperet, Pompeios cum Lucio Sulla oppugnaret, Cosamque occuparet, cujus de virtutibus uni alii, tum maxime , dilucideque Vinius Hortensius in Annalibus suis retulit culus Pietati plenam populus Romanus gratiam retulit ipsum viritim

civitate donando, duos filios ejus creando praetores, cum seni adhuc crearentur Tam varia, atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per bienniuni continuum duo Romani Consules, titillus , ac

deinde Cato Porcius ab ollibus Occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funde-etentur, utque ad saga iretur, diuque in eo habitu maneretur. Caput impetii sui Corfinium lege ratat, quod appellarent Italicum. Paullatim deinde

recipiendo in civitatem , qui arma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refecta sunt,

Pompeio, Sullaque,t Mario fluentem, procula: bentemque rempublicam renittientibus. VII. Finito ex maxima parte, nisi quae O-lani belli manebant reliquiae Italico bello quo quidem Romani victis assii iisque ipsi exarmati,

52쪽

quam integris universis civitatem dare maluerant Consulatum inierunt Quintus Pompeius,5:

Lucius Cornelius Sulla, vir, qui neque ad finem victoriae satis laudari, neque post victoriam abunde vituperari potest hic, natus familia nobili, sextus a Cornelio Rutino , qui bello Pyrrhi inter

celeberrimos fuerat duces , cum familiae ejus ci ritudo intermisia esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videretur deinde post praeturam illustratus bello Italico,&ante in Gallia legatione sub Mario , qua eminentisti mos duces hostium fuderat, ex successu an maum sumpsit petensque consulatum, paene omnium civium sus Pagiis factus est sed eum honorem undequinquagesimo aetatis tuta anno asse-Cutus es

XVIII. Per ea tempora Mith Ii La... , Ponticu rex, vir, neque silendus, neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando sortuna, semper animo maximus, consiliis dux miles manu odio in Romanos Hannibal, Occupata Asia, necatisque in ea omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die, atque hora, redditis civitatibus litteris , ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi ulterat quo tempore neque

sortitudine adversus Mithridatem , neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit horum fidem Mitylenaeorum perfidia illuminavit, qui Marium Aquillium, aliosque Mithridati vinctos tradiderunt quibus libertas , in unius Theophanis gratiam, postea a Pompeio restituta est. Cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia is, egressus urbe, cum

circa Nolam moraretur: quippe ea urbs pertinacissime arma retinebat, exercituque Romano Obiidebatur , velut poeniteret ejus fidei, Otiam Om

53쪽

blius Sulpicius, tribunus plebei disertus, acer, Opibus, gratia, amicitiis, vigore ingenii, atque animi

celeberrimus, cum antea, rectissima voluntate,

apud populum maximam quae illi et dignitatem

quati pigeret eum virtutum suarum, d bene consulta ei male cederent, subito pravus, iraeceps, Cato Mario, post septuagesimum annum omnia imperia dc omnes provincias concupiscenti, addixit, legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, Caio Mario bellum decerneretur Mithridaticum aliasque leges perniciosas, cexitiabiles, aeque tolerandas liberae civitati, tulit: quin etiam Quinti Pompeii consulis filium , eundemque Suthae generum , et emistarios factionis

suae interfecit.

XIX. Tum Sulla, contracto exercitu , ad urbem rediit, eamque armis occupavit, duodecim auctores novatum, pessimarumque rerum, inter quos Marium, cum filio, d Publio Sulpicio, urbe exturbavit, ac lege lata, exsules fecit. Sulpicium etiam assecuti equites, in Laurentinis paludibus jugulavere, caputque ejus erectum, b Ostentarum, pro Rostris, velut omen imminentis proscriptionis fuit Marius pol sextum consulatum, annoque septuagesimo nudas, ac limo obrutus, oculis intummodo, ac naribus eminentibus, extra ius arundineto circa paludem Maricae, in tuam se, fugiens consectantes Suthae equites, abdiderat, injecto in collum loro, in carcerem in curnensium, justia Duumviri, perductus et t. ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus, nati O- ne Germanus, qui forte ab imperatore eo , bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno elulatu expromenti indignationem casus tanti vixi, abjecto gladio, profugit e carcere. Tum cives,

54쪽

ab hoste, misereri patalo ante principis viri, docti:, instructum eum viatico , collataque velle, in navem imposuerunt at ille, assecutus circa Ena- etiam filium, cursum in Asticam direxit inopemque vitam in tugurio ruitiarum Carthaginensium toleravit cum Marius, adspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alteri possent esse solatio. X. Hoc primum anno , sanguine Consulis Romani, militis inbut manus sunt: quippe Pompeius, collega Sullae , ab exercitu Cnaei Pompeii proconsulis , seditione , sed quam dux creaverat, interfectu est. Non erat Mario, Sulpicioque Cinna temperatior itaque cum ita civitas Italiae data esset, tu in odito tribus contribuerentur novi cives; ne potentia eorum, d multitudo veterum civium

dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium, quam auctores beneficii Cinna , in omnibus tribubus eos se distributurum, pollicitus

est quo nomine, ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat e qua pulsus, collegae. optimatiumque viribus cuna in Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus, consulatus ei abrogatus est, sus ectuique in ejus locum Lucius Cornelius Merula, flamen Dialis. Iaec injuria homine, quam exemplo, dignior fuit. Tum Cinna, corruptis primo centurionibus, ac tribunis, mox etiam , spe largitionis , militibus , ab eo exercitu, qui circa Nolam erat, receptus est is cum universus in verba eius urasset, retinens insignia consulatus, patriae bellum intulit, fretus ingenti numero

novorum civium , e quorum delectu trecentas amplius cohortes conscripserat, ac triginta legionum instar impleverat Opus erat partibus, auctoritate, gratia: cujus augendae, Caium Marium, cumsilio, de exsilio revocavit, quique cum iis pulsi erant. Dum bellum autem infert patriae Cinna,

55쪽

Cnaeus Pompeius, Magni pater cujus praeclara

opera bello Marsico praecipue circa Picenum grum, ut praescripsimus, usa erat respublica, quique Alculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus disperii forent, quin qued septuaginta civium Romanorum, amplius sexaginta millia Italicorun una die conflixerant f. ut iratus spe continuandi consulatus, ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret, temporibus,que insidiari videretur, de huc atque illuc, unde spes major fidissi et potentiae se, exercitumque deflecteret sed ad limum, magno atrocique pree io, cum Cinna conflixit. Cujus commissi patratique sub ipsis moenibus, sociisque urbis Romana pugnantibus, spectantibusque, quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. Post hoc , cum utrumque exercitum, velut parum bello exhaustum , laceraret petii lentia , naeus Pompeius decetiit cujus interitus voluptas amisibrum aut gladio, aut morbo civium paene damno repensata est populusque Romanus , quam vivo iracundiam debuerat, in

corpus mortui contulit Seu duae, seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus ejus nominis, ante annos sere centum sexaginta octo, Quintus Pompeius cum naeo Servilio consul fuit. Cinnae Marius, raud incruentis utrimque certaminibus editis, urbem occupaverunt sed prior ingressus Cinna, de recipiendo Mari, legem tulit. XXII. Mox Cajus Marius, pesti sero civibus suis reditu intravit moenia nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta neque licentia immediocri saevitum, sed excelsi ili mi quique eminentissi naae civitatis viri variis suppliciorum generibus astecti in iis consul clavius, vir lanillimi animi, jussu Cinnae interfectus est. Merula s aucem,

56쪽

autem, qui se sub adventum Cinne consulis abdicaverat, incisis venis, superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute reipublic ' flamen Dialis precatus erat deos, eos in exsecrationem Cinnae, partiumque ejus tum precatus , Optime de republica meritum spiritum reddidit Marcus Antonium, princeps civitatis, atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erata usili Marii Cinnaeque confossiis est. Quintus Catulus,ac aliarum virtutum in belli Cimbrici gloria, quae illi cum Mario communis fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, Onclusit se loco nuper calce, arenaque perpolito, illatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo , mortem magis

Vot , quam arbitrio inimicorum , obiit. Omnia erant praecipitia in republica, nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet, aut petere sultineret. Ostia id quoque accessit, ut saevitiae causiam avaritia praeberet,ac modus culpae ex pecuniae modo constitueretur: c qui fuisset locuples, fieret nocens,

sui quisque periculi merces foret nec quidquam videretur turpe , quod es et quaestuosum. XXIII. Secundum deinde consulatum Cinna ac septimum Marius , in priorum dedecus, iniit cujus initio, morbo oppressus, decessit, vir in bello hostibus, in otio civibus infestissimus, quietisque impatientissimus. In hujus locum suste- eius Valerius Flaccus , turpissimae legis auctor, qua creditoribus quadrantem solvi jusserat cujus facti

merita eum poena intra biennium consecuta est.

Dominante in Italia Cinna, major pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam , ac deinde post in Asiana perfugit. Sulla interim, cum Mithridatis praefectis, circa Athenas, Boeotiamque dc Macedoniam, ita

dimi

57쪽

II r. II. 3 dimicavit, ut d Athenas reciperet, S plurimo circa multiplices Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta millia hostium interfice ret, nec minus multa caperet. Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustati l que ignarus est adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut temper de in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent. Ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae conditionis, cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis, animos extra moenia, corpora, necestitati servientes iatra muros habebant. Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem ante Omnia , supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia ac parte navium, Asia , omnibusque aliis provinciis, quas armis Occupaverat, decedere coegit captivos recepit: in per sugas noxiosque animadvertit paternis , id eli, Ponticis, finibus contentum esse ussit.

XXIV. Caius Flavitus Fimbria, qui praesectus

equitum ante adventum Sullae, Valerium Flaccum, consularem virum, interfecerat, exercituque Oc

cupato imperator appellatus , sorte Mithridatem pepulerat pr xlio, sub adventu Sullae se ipse intere mit, adolescens, quae pellime ausus erat, fortiter exsecutus. Eodem anno Publius Laenas tribunus plebei Sextum Lucilium, qui priore anno tribunus plebei fuerat, saxo Tarpeio dejecit: dc , cum collegae ejus, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugi sient, aqua ignique iis interdixit. Tum ulli, compositis transmarinis rebus , cum ad m, primum omnium Romanorum , legati Parthorum venissent, de in iis quidam magi ex notis corporis respondissent, caelestem ejus vitam ac

58쪽

3 C. VELLEI PATER C VLI memoriam futuram , revectus in Italiam , haud plura, quam triginta armatorum millia adversum ducenta millia amplius hostium exposuit Brundisii Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim, quam quod , cum per triennium Cinnanae, Marianae t partes Italiam obsiiderent, neque illaturum se bellum iis dissimulavit, nec , quod erat in manibus , omisit existimavitque , ante frangendum hostem, quam ulciscendum civem repulsoque exuerno metu, ubi, quod alienum esset, vicisset, superaret quod erat domesticum Ante adventum Luci Sullae Cinna , seditione orta, ab exercitu interemptus est, vir digniori qui arbitrio victorum moreretur, quam iracundia militum. de quo vere dici potest, Ausum eum, quae nemo

auderet bonus, perfeciste, quae a nullo, nisi fortis. simo, perfici possient & futile eum in consuliando

temerarium, in exsequendo virum. Carbo, nullo 1affecto collega , solus toto anno consul fuit. XXV. Putares, Sullam venisse in Italiam, non belli vindicem , sed pacis audiorem tanta cum quiete exercitum per Calabriam, Apuliamque, cum singulari cura frugum , agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam , tentavitque justis legibus d aequis conditionibus bellum componere sed iis, quibus de pessima, immodica

cupiditas erat, non poterat pax placere Crescebat interim in dies Sullae exercitus, confluentibus ad eum optimo quoque S sanissimo Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque Consules superat quorum Norbanus, acie victus: Scipio, ab exercitu suo desertus, ac proditus, inviolatus a Sulla dimissius est adeo enim Sulla dis. similis fuit bellator, ac victor ut, dum vincit, mitissimo ac justissimo lenior, post victoriam auditosuerit crudelior nam ex Consul, ut praediximur,

59쪽

H II. 37 exarmatum Quintum Sertorium pro quanti mox belli faceml domui os alios, potitus eorum, dimisit incolumes credo , ut in eodem homine duplicis, ac diversiillima animi conspiceretur exemplum. Pol victoriam , qua descendens montem Tilata cum Cato Norbano concurrerat Salla, grateis Dianae , cujus numini regio illa sacrata est, solvit aquas, silubritate, in medendisque corporibus, nobiles, agros omnes adduxit deae hujus gratae religionis memoria, b inscriptio, templia Exa posti, hodieque testatur aerea tabula. X X Vi Interea deinde consules Carbo tertium: Caius Marius .pties consulis filius, annos natus viginti sex , vir animi magis, quam aevi paterni, multa fortiterque molitus, neque usquam inferior nomine consulis , apud Sacriportum pulsiis a Sulla acies, Praeneste, quod ante natura munitum praesii liis firmaverat, se, exercitumque contulit. Ne quid umquam malis publicis deesset,

in qua civitate semper virtutibus certatum erat,

certabatur sceleribus optimusque ibi videbatur, qui fuerat pessimus quippe , dum ad Sacriportuna

dimicatur, Damasippus praetor Domitium Scaevolam etiam pontificem maximum in divini, humanique juris auctorem celeberrimum , cCaium Carbonem praetorium , consulis fratrem, MAntistium aedilitium, velut faventes Sullae partibus, in curia Hostilia trucidavit. Non perdat nobili Timi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor

Antistii, quae iugulato, ut praediximus, viro, gladio se ipsam transfixit quantum hujus gloriae famaeque accessit Nunc virtute eminet, patria latet.

XXVII. At Pontius Telesinus, dux Samnitium , vir domi, bellique fortissima is penitusque Romano nomini infestulimus, contractis circiter

quadraginta millibus sortissimae pertinaciissimaeq:i.

60쪽

in retinendis almis liventutis, Carbones, ac Mario contulibus, abhinc annos quadraginta Kalendis Novembribus, ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad summum dii crimen d eum, rempublicam perduceret quae non majus periculum adiit, Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die, quo circumvol in cordines exercitus sui Telesinus, dictitansque a l l . Romanis ultimum diem, vociferabatur eruendana delendamque urbem adjiciens, nunquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi iiiva, in quam refugere solerent, estet excisa Post primam demum horam noctis 5 Romana acies respiravit, de holitum cessit Telesinus postera die semianimis repertus est, victoris magis, quam morientis, utilium praeferens cujus abscisium caput ferri gestarique circa Praeneste Sulla uisit. Tum demum, desperatis rebus suis, Caius Marius adolescens per cuniculos, qui, miro opere fabricati in diversas agrorum partes ferunt, conatus erumpere, cum foramine e terra emersisset, a

dispositis in id ipsum interemptus est. Sunt, qui

sua manu sunt, qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesino , una obsessi, de erumpente, occubuisse prodiderint utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non obscuratur ejus memoria de quo juvene quid exilii maverit Sulla, in promptu est occiso enim demum eo Felicis nomen assumpsit quod quidem usurpasset uilissime si eundem vincendi, vivendi finem habuisset oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat sella Lucretius qui, cum ante Matianarum fuisset partium, praetor ad Sullam transfigerat. Felicitatem diei, quo Samnitium, Teletinique pulsus est exercitus, Sulla perpetua ludorum Circensium honoravit memoria, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION