M. Velleivs Patercvlvs. Cum notis Gerardi Vossii G.F

발행: 1639년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quibus sine nomine Sullanae victoriae celebrantur. XXVIII. Paullo ante , quana Sulla ad acriportum dimicaret, magnificis proeliis parti una ejus viri hoitium exercitum fuderant, duo Servilii apud Clusiium , Metellus Pius apud Fauciatiam. Marcus Lucullus circa Fidentiam. Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt quippe, dictator creatus, cujus honori ausurpati per annos centum viginti intermisi a. nam proximus pol annum, quam Hannibal Italia excesserat ut appareat populum Romanum usum dictatoris non tam desiiderastes, quam timuille potestatem imperii, quo priores ad vindicandam maximis periculis rempublicam usii fuerant immodicae crudelitatis licentia usus est. Primus ille, utinam ultimus, exemplum proscriptionis in venit, ut, in qua civitate, petulantis convicii indicium histrioni exoleto redditur, in ea jugulati civis rei publicii constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet qui plurimos interemisset: neque occisi hostis, quam civis, uberius foret praemium fieretque quisque merces mortis suae. Nec

tamen in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos insontes saevitum adjectum etiam, ut bona proscriptorum aenirent exclusique paternis opibus liberi, etiam petendorum honorum jure

prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filia onera ordinis sustinerent, uec

sura perderent.

XXIX. Sub adventum in Italiam Lucii Sul- lae, naeus Pompeius, ejus Pompeii filius, quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello

Marsico praediximus, viginti tres annos natus, abhinc annos centum tredecim, privatis ut opi-hus, ita conssiliis, magna ausus, magnificeque conata exsecutus, ad vindicandam restituendamque dignita

62쪽

dignitatem patriae, firmum ex agro Piceno , qui totus paternis ejus clientelis refertus erat, contraxit exercitum cujus viri magnitudo tiliorum voluminum instar exigit sed operis modus paucis eum narrari jubet. Fuit hic genittis matre Lucilia, stirpis senatoriae, sorma excellens , non ex qua flos commendatur aetatis , sed ex dignitate , constantiaque in illam conveniens amplitudinem, fortunam quoque ejus, ad ultimum vitae comitata est diem cinnocentia eximius , sanctitate praecipuus, eloquentia medius potentiae, quae honoris caussa ad eum deferretur , non ut ab eo occuparetur , cupidissimus dux bello peritissiimus civis in toga nisi ubi vereretur, ne quem haberet parem modestissimus amicitiarum tenax, in omeniis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissuariis, in accipienda satisfactione facillimus potentia sua numquam, aut raro ad impotentiam usus paene omnium votorum expers, nisi numeraretur intcr maxima, in civitate libera, dominaque gentium, si indignari, cum omnes cives ure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. Hic droga virili fluetus commilitio prudentissimi ducis parentis sui, bonuna, capax rei a d. scendi ingenium , singulari rerum militarium prudentia excoluit ut a Sertorio Metellias laudat tu magi S, Pompeius timeretur validius. XXX. Tum Marcus Perperna, praetorius, proscriptis, Gentis clarioris, quam animi, Sertorium inter cenam Eloscae interemit, Romanisque certam victoriam , partibus suis excidium, sibi turpissisaam mortem pessimo auctoravit facinore. Metellusi Pompeius ex Hispanis triumpharunt: sed Pompeius, hoc quoque triumpho, adhuc eques Romanus, ante diem , quam consulatum inirer, curru urbem invectus est quem virum, quis non

miretur,

63쪽

Hrs Tox. II. II. x miretur , per tot extraordinaria imperia in summum fastigium vectum , iniquo utili animo, Cati Caesaris, in altero consulatu petendo, senatum populumque Romanum rationem haberes adeo similiare et hominibus, omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere: dc invidiam rerum non ad causiam, sed ad voluntatem, persona que dirigere. Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potetiatem restituit, cujus ulla imaginem in jure reliquerat. Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, sexaginta quatuor fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes, duce Spartaco raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere , mox, crescente in dies multitudine, gravibus variisque

casibus assecere Italiam quorum numerus in tantum adolevit, ut, qua ultimo dimicavere acie. quadraginta millia hominum se Romano exercitui opposuerint. Hujus patrati gloria penes Marcum Crassiim fuit, mox Romanorum omnium principem. XXXI. Converteratinaei Pompeii persona totum in se terrarum orbem, ter Omnia maiore vi habebatur qui cum consul perquam laudabilitet jurasset, se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum, idque servastὸt, poli bienni uiri Aulus Gabinius tribunus legem tulit ut . cum belli more, non latrociniorum , Orbem classibus jam . non furtivis expeditionibus , piratae terrerent, quasdam etiam Italiae urbes diripuissent: naeus Pompeius ad eos opprimendos mitteretur esiet J: ei imperium aequum in omnibus provinciis cum

proconsulibus, usque ad quinquagesimum miliarium a mari quo Senatusconsulto paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur: sed tamen idem hoc ante biennium in Marci Antonii praetura decretum erat sed interduna Ders iaa,

64쪽

ut exemplo nocet, ita invidiam auget, aut levat. in Antonio homines aequo animo passi erant raro enim invidetur eorum honoribus , quorum vis non timetur contra , in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri, aut retenturi videntur, di modum in voluntate habent. Disi radebant optimates sed consilia impetu victa sunt. Digna est memoria Quinti Catuli cum auctoritas, tum verecundia qui cum,disi uadens legem, in concione dixit et, esse quidem praeclarum virum naeum Pompeium, sed nim mira jam liberae reipublicae, neque omnia in uno reponenda adjecissetque, Si quid huic acciderit, quem in ejus locum substituetis 3 succlamavit universa

concio Te, Quinte Catule Tum ille, victus consensu omnium , tam honorifico civitatis testimonio, concione discessit. Hic hominis verecundiam, populi justitiam mirari libet : hujus quod non ultra contendit plebis, quod di si ia-

dentem, adversarium voluntatis sui vero testimonio fraudare noluit. XXXII. Per idem tempus Cotta triuL UAiam unus, quod Caius Gracchus , ereptum senatui, ade itiites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter inter utrimaque ordinem partitus est

de Otho Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. At naeus Pompeius, multi si praeclaris viris in id bellum assumptis, descriptoque in

Omnes recessus maris praesidio naviam, brevi, inexsuperabili manu , terrarum orbem liberavit,

praedonesque per multa proelia multis locis vidios, circa Ciliciam classe aggressus, scidit ac fugavici

65쪽

auctorem faceret data enim facultate, sine rapto vivendi, rapinis arcuit.

XXXIII. Cum esset in fine bellum iraticum, bc Lucius Lucullus qui ante septem annos ex constitatu sortitus Asiam, Mithridati oppositus erat, magnasque ac memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyricum liberarat victori , Tigranem , regum maximum, in Armenia vicerat, ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam

non potuerat, qui, alioqui per omnia laudabilis, bello paene invictus, pecuniae expellebatur cupidine idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus plebei semper vaenalis, Malienae minister

potentiae, legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cnaeum Pompeium adminii traretur. Accepta ea magnisque certatum inter imperatores urgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae aucullus Pompeio interminatam cupiditatem objiceret imperii, neuterque ab eo , quod arguebatur, mentitus argui posset. nam neque Pompeius, ut primum ad rempublicam aggressus est, quem- qua animo parem tulit & in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat ne i eo viro quisquam aut alia omnia minus, aut gloriam magis concupiit in appetendis honoribus immodicus, ingerendis verecundissimus ut qui eos, ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo quod cupisset arbitrio suo sumeres, alieno deponeret. dc Lucullus, summus alioqui vir, profusae hujus in aedificiis convictibusque de apparatibus luxuria primus auctor fuit quem ob injectas moles mari, receptum suti sit montibus in terras mare, haud infacete Magnus Pompeius Xerxem togatum voca re assueverat.

XXXIV. Per

66쪽

C. VELLEII PATER cvir XXXIV. Per id tempus a uitrio Metello Creta insula in populi Ronaan potetiatem redacta est , tuae , ducibus Panare dc Lasthene, vigintiquatuor millibus juvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, s gittarum usu Heberrimis, per triennium Romanos exercitus satigaverat. Ne ab hujus quidem usura gloriae temperavit animum Classius Pompeius,

quin victoriae partem conaretur vindicare sed de Luculli Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus, tum etiam invidia Pompeii apud optimum quem l fecit favorabilem Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae, dc ut vita clarus, ita ingenio maximus, qui effecit, ne, quorum arma viceramus , eorum ingenio vinceremur consul Sergii Catilinae, Lentulique, bc Cethegi, S aliorum triusque ordinia virorum conjurationem singulari virtute, constantia, vigilia , curaque eripuit Catilina metu consularis imperii ut be pulsus est. Lentulus consularis,i praetor iterum, Cet lae-gusque, alii, clari nominis viri, auctores enadu, justu consulis, in carcere necati sunt. XXXV. Ille senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem Marci Catonis, jam multis in rebus conspicuam, atque praenitentem , altissime inluminavit. II ic genitus proavo Marco Catone, principe

illo familiae Porciae homo virtuti simillimus, cper omnia ingenio diis, quam hominibus, propior, qui nunquam recie fecit, ut facere videretur , sed quia aliter facere non poterat cuique id solum visum et rationem habere, quod haberet ulticiam, Omnibus humanis vitiis immunis , semper fortunam in sua potet tale habuit hic , tribunus plebei delignatus, adhuc admodum adolescens, cum alii

67쪽

suspectam fecerit sic impendentia ex ruinis incentadiisque urbis a commutatione latus publici pericula exposuit, ita Consulis virtutem amplificavit,

ut universus senatus in ejus sententiam transiret, animadvertendumque in eos , quos praediximus,

censeret majorq pars ordinis ejus Catonem prosequerentur domum. At Catilina non segnius nota obiit quam sceleris conandi consilia inierat quippe fortissime dimicans, quem spiritum supplicio debuerat, supplicio reddidit.

XXXVI. Consulatu Ciceronis non mediocre adjecit decus natus eo anno Divus Augustus abhinc annos octuaginta duos, omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem. Iam paene supervacaneum videri potest, eminentium ingeniorum notare tempora quis enim ignorat diremptos gradibus aetatis floruisi hoc tempore Ciceronem, Hortensium , saneque Crassum, Catonem, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Coelium, Calvum . proximum Ciceroni Caesarem eorumque velut alumnos Corvinum,

Pollionem Asinium , aemulumque Thucydidis

Sallustium, auctoresque carminum Varronem, ac Lucretium , neque ullo in suscepti operis sui carnaine minorem Catullum Paene tu ita est, inhaerentium oculis ingeniorum enumerati, inter quae maxime nostri aevi eminent, princep. carminum Virgilius, Rabiriusque, S consecutus Sallustium Livius, Tibullusque,ac Naso , perfectissime

insorma operis sui nam vivorum ut magna admiratio, ita censura dissicilis est

X X X VI L Dum haec in urbes Italiaque ge-

68쪽

ς C. zzzz II PATER CUI Iruntur, naeus Pompeius memorabile adversus

Mithridatem, qui post Luculli profectionem magnas novi exercitus vires reparaverat, bellum gessit. At rex, fusus fugatusqueri omnibus exsutus copiis, Armeniam Tigranemque socerum petit, regem ejus temporis, nisi quia Luculli armiserat infractus, potentissimum. Simul itaque duos persecutus Pompeius, intravit Armeniam prior

filius Tigranis, sed discors patris, pervenit ad Pompeium, mox ipse supplex, praesens se regnumque ditioni ejus permisit praefatus, neminem alium, neque Romanum, neque ullius gentis virum, futurum fuisse, cujus se societati commissisurus foret, quam naeum Pompeium proinde omnem sibi vel adversam, vel secundam, cujus auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram: non est turpe, ab eo vinci, quem vincere esset nefas neque ei inhoneste aliquem summitti, quem fortuna super omnes extulisset. Servatus regi honos imperii, sed multato ingenti pecunia quae Omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris potestatem, ac publicis descripta litteris. Syria, aliaeque quas occupaverat, provinciae, ereptae , d aliae relii tutae populo Romano, aliae tum primum in ejus potestatem redactae, ut syria,quae

tum primum facta est stipendiaria. Finis imperii

regis terminatus Armenia.

X X VIII. Haud absurdum videtur propositi operis regia ae paucis percurrere, quae cujusque ductu gens, ac natio redacta in formulam provinciae stipendia pacta sit, notavimus facilius, ut quae partibus simul universa conspici possint. Primus in Siciliam transiecit exercitum consul Claudius i provinciam eam, post annos ferme quinquaginta duos, captis syracusis, fecit Marcellus Claudius Primus Africam Regulus, nono

69쪽

quatuor annos P. Scipi, Emilianus, eruta Carthagine, abhinc annos centum octuaginta duos

Atticam in sermulam redegit provinciae Sardinia inter primum de secundum bellum Punicum, ductu Titi Manlii consulis, certum recepit imperii jugum. Immane bellica civitatis argumentum, quod semel sub regibus, iterum hoc Tito Manlio consule, tertio Auguli principe, certae pacis argumentum Ianus Geminus clausus dedit. In Hispanias primi omnium duxere exercitus Gnaeus QPublius Scipiones, initio secundi belli Punici, abhinc annos ducentos quinquaginta inde varie possessa , saepe amissa partibus universa, ductu Augusti, facta stipendiaria est Macedoniam Paullus, Mummius Achaiam Fulvius Nobilior subegit Itoliam: Asiam Lucius Scipio , Africani frater, eripuit Antiocho sed beneficio senatus,populi l Romani, mox ab Attalis possessam regibus, Marcus Perperna , capto Aristonico fecit tributariam Cypro devicta, nullis assignanda gloria est. quippe senatusconsulto, ministerio Catonis, regis

morte, quam ille conscientia acciverat, facta prO- vincia est. Creta Metelli ductu, longissima libertatis fine multata. Et Syria, Pontusque naei Pompeii virtutis monumenta sunt.

XXXIX. Gallias primum Domitio Fabio nepote Paulli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe ast ectavimus , d amisimus sed fulgentissimum Cati Caestris opus in iis conspicitur 'uipe, ejus ductu, auspiciisque infractae, paene idem,

uod totus terrarum orbis ignavum conserunttipendium. Ab eodem facta Numidicus Ciliciamerdomuit, visa vicisset post bellum Antiochinum ullis Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut predixi

mus,

70쪽

48 C. VEL LIII PATER C virinus, testamento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus, praeter Hispanias , aliasque gentes, quarum titulis forum ejus praenitet, paene idem , facta AEgypto stipendiaria, quantum pater ejus Gallia, in aerarium reditus contulit. At Tiberius Caesar , quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat, parem Illyriis, almatisque extorsit Rhaetiam autem, d Vindelicos, ac Noricos, Pannoniamque. Scordiscos novas imperio nostro subjunxit provincias. Vt has armis, ita auctoritate Cappadociam populo Romano fecit stipendiariam. Sed revertamur ad ordinem. L. Secuta deinde Cnaei Pompeii militia, gloriae, laboris ne majoris incertum est. Penetratae cum victoria Media Albania, Hiberia ac deinde flexum agmen ad eas nationes, qua dextra, atque intima Ponti incolunt, Colchos, Heniochosque,dc

Achaeos. , oppressit auspiciis Pompeii, insidiis

filii Pharnacis, Mithridates, ultimus omnium juris sui regum , praeter Parthicos. Tum victor omnium , quas adierat, gentium Pompeius , suoque civium voto major ac per omnia fortunam hominis egressus, revertit in Italiam, cujus reditum favorabilem opinio fecerat quippe plerique, non sine exercitu venturum in urbem, amrmabant. libertati publicae statuturum arbitrio suo modum. Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit omni

quippe Brundisii dimisi exercitu , nihil praeter

Homen imperatoris retinens, cum privato comitatu , quem semper illi vacare moris fuit, in v bem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maj

rem omni ante se inlata pecunia in aerarium, praeterquam a Paullo ex manubiis intulit absente

Cnaeo Pompeio, Titus Ampius, ec Titus Labienus tribuni

SEARCH

MENU NAVIGATION