장음표시 사용
221쪽
morosum illud animal, quem hominem vocamus , quod in ipsa vita praeter propter vitam vivit ac perpetuo oberrat, summum illud numen cujus magnitudinem non capit benignitatem facile accusat,aliquando absolueret. Nam&semper viveret, sine ulla
vel itinerum dissicultate vel viarum , omnia accederet, bellis omnibus ac rebus quae geruntur, interesset, immensam saeculorum atque aetatum magnitudinem, aut vastitatem potius, contraheret, infinitam rerum ac negotiorum multitudinem momento perspiceret. Res Egyptiorum, quae antiquissimae,
Persarum, qua opulentissimaae, Romanorum, quae merito habentur maximae, percurreret, Themistoclem, quem ante annos amplius
bis mille res gessisse nouimus, adhuc intueretur Miltiadis trophaea, quae dormire hunc ipsum non sinebant, tanquam nuperposita,
histraret Atheniensium conuentibus , Lacedaemoniorum deliberationibus, Romanorum Senatui interesset nihil illi tempore abditum, spacio invium, loco esset clausum cogitationes quoque imperii arcana, quae iii Regum Principumque animis, tanquam in occulto quodam adyto conclusa jacent, non aliter quam medicus, qui humanum inspicit ac secat corpus, ex eventu sirgulorum protinus colligeret in penitiora belli consilia ac aites quae a Graecis iratagemata dicuntur) mentis
222쪽
rco DANIELI HE1N 11 mentis oculum immitteret. Haec praeroga gativa, ne vos longius abducam, Auditores,
est Historia certissima diuina erga homines
benignitatis obses, veritatis mater, Vitae norma, actionum propagatrix vera, prudentiae, xt quidam apud Graecos loquitur, metropolis. Haec aetatem nostram cum aetate aequat
niuersi, haec imaginem , non corporis, sed vitae, sed consiliorum, sed animi, ad posteros
transsundit Lex prest ira, non in aere aut ferro, non picturae beneficio aut plasticae, im-naortali rerum ac verborum copia delineatam, omnibus spectandam exhibet. Elegantiam si spectas aut amoenitatem,alibi fluuium aut sontem, alibi nemus aut campum, ita Vi- uidis depictum coloribus inuenies, ut Natura mater de possessione sua veniat in dubium, natiuum rerum genium ac indolem, Venusta prouocet oratio Gravitatem spectas potius aut frugem Ibi vero regnat, ac magnifice se effert vi quae una prope, quid sit aequum ac justum, quid sit continentem esse ac liberalem, quod sit judicis osticium, quod senatoris, quae in bellum missi ducis partes sint ac munia , aliquanto melius exemplis quam praeceptis philosophi, ostendit Civilis autem ita tota illius cit prudentia, ut materiem non aliunde petat Historicus : ipsi autem, sine Historia, ineptis putidisque iaccuratis ni
inium distinetionibus philosophorum ac di-
223쪽
uisiunculis, ab humanis autem separata actionibus, emaciata prope ac necta, extra locunasutina, non in ciuitatibus legatur ubi regnat,
sed in puluere scholarum, ubi nata est, intereat. Mihi vero vel praecipuum videtur, quod cum animo ac mente nostra habet consortium quam sic assicit ac pascit, ut uniuersam prope vindicare ac possidere videatur cujus ratio, ab ipsa animae natura ac origine petenda est. Videmus pueros, cum primum intelligere incipiunt, ita cupide narratiunculas a
dire, ut interdum ne plorare quidem illis, cet. Etiam Philosephi, quod primo Metaphysicorum Princeps eorum notat Aristoteles, sabellis quoque hanc ob causem oblectantur. Sicut autem cum orbe suo singulae moueri, Peripateticis dicuntur, ita mens nostra, cum narrationibus inhaeret, non sui modo obliuiscitur, sed taberrare a se quasi, Scabire, tam xa esse rebus ipsis, neque tam legere singula quam agere videtur quae incredibilis ac prope ineffabilis voluptas est,
Auditores, acjucunditas. Si in Romana 2 setur historia, natat cum Coclite, cum Quinctio arat, cunctatur cum Fabio cum Maxccl-lo Poenum, cum Nerone Asdrubalem invadit. Si in Graeca, cum Themistocle in mari, cum I ysandro in terra, init proelium cum
Aristide fugit, cum Cimone carceri includitur. Nam de dignitate ejus si dicendum sit, 1 optarem
224쪽
Σ DANI rLI HEINs II. optarem equidem, 'uidem serio optarem, Auditores, ut qui quantum possunt, in contemptum iterasi haec humanitatis studia adducere conantur, vel omnes, nisi graue est illis in si hoc cum bona pace eorum obtineri potest, pariter absoluerent, vel cum iis pariter Historiam damnarent. Qui injuris augustissima versantur scientia, quam merito extollunt, caeterasque immerito aut premunt, aut
indignas graui viro iudicant, ab iis petimus, non quidem ut ex ipsa, quae sine illa non consistit, uris rudentia, neque enim mendicabula hominum sumus, nec quae aliorum sunt exigimus eam aestiment, sed ut leges suas, quantum possunt, tueantur, nobis vero Principibus Historiam relinquant. Quae, sis arroganter enim est loquendum nulla pateat doctori cathedra , omnes Academiae claudantur in aulis semper intimisque Principum conclavibus hospitium habebit quorum ab animis, a consiliis rebusque, quas vel
meditantur vel gerunt, separari nae non potest. In castris, inter tubas armorum strepitum, quod de Scipione legitur, ubi legibus, quod prouerbio nobilitatur, silendum est,
locum inueniet. Nam, nequis ignoret, aliter
a nobis, quibus res vobiscum cst, aliter ingratiam illorum exponitur Historia Vestra enim causa vocibus interdum ac sermoni inhaereti dum est antiquitates alibi excutiendae, loci
225쪽
loci similes nonni inquam ad tricena sunt. Apud illos vero , magni alicujus expositio
nem qui susciperet Hiitorici, qualis est Poly
bius, exempli gratia, aut Liuius longe aliam prosecto rationem institueret Totam enim ciuilem pariter, militarem excuteret scientiam De instituendo principe ac formando , de regendi ratione optima ac modo , delegati munere ac ossicio cum cura a teret de quo in Pandectis Porpnyrogeneia , quOS, Justinianum magnus Imperator imitatuS, ex historicis construxit, titulus exstabat, cujus magna pars ad nos peruenit Agerct de oppugnationibus murorum locandis stationibus: doceret, quando irrumpendum, quando callide liciendus esset hostisci de signis, de insidiis, portarum custodibus, ac de Vigiliarum constitutione disputaret de ordinanda disputaret acies quid sit agmine procedere quadrat, quae sit duplex acies, quae triplex, sedulo exponeret. Si militiam utram queri nostrami antiquam conjungere illi
csset animus, omnes accurare machinas, catapultas, arietes, balistas, scorpiones, ambucas, crates, vineas, pluteos , aliaque id genus describeret cum his nostras obsidendi rationes conferret. Quod si nos neque accurate agimus, .nonnulla quae minora sunt monemus, non hoc dignitati derogat
226쪽
1o DANIELI HE INSII profectui, a nobis datur.quibus commendatum lio esse debet , inprimis ne ab suhactenus recepto discedanius. Porro cum magnifica illustris, varia, ideoque trata omnis sit Historia, tamen nescio quo pa
cto nos prae reliquis plerisque splendor populi Romani. quae propria illius gentis est
majestas, excitat ac rapit cujus ne nomen
quidem fando expressea in via quam Graeculi ut ab ipsi imperio .vrbe inuicta, ad autores ejus, Historicos inprimis, trans isse videatur Indignantibus videlicet Diis immortalibus, interire eius populi splendorem, cui Virtus Fortuna pariter aeternitatem promiserant qui a fabulis quibusdam poeticis propemodum ineptiis exorsus,
supra omnem omnium regnorum ac imperiorum imagnitudinem ascendit. Quis vero ita languet, ita deses ac ignauus vivit, ut non solo nomine ac recordatione ejus vrbis erigatur, quae compendium orbis , orbis miraculum , uno omnium consensu ab antiquis appellatur' Cujus autem animus non pascituri quasi saginatur, qui Camillos, Fabios, Fabricios, Nasicas, Scipiones, Curios, aliaque id genus, non tam hominumquam virtutis , legit nomina mutis non excitaturi immensa voluptate tangitur, cum in illam penitus se gentem abdidit, aqua vim viituti, exempla, non ut in Grae
227쪽
ORATIONES. 2 Oscorum chartis disserendo , verum ipsa vita, ipsis actionibus descripta ac delineata accepimus cujus linguam propemodum Vernaculam habemusci cujus legibus ac jure omnes utimurci cujus reliquias in taxis Sciapidibus prope adoramus. Ego vero neque enim dissitebor, Auditores non aliter quam ex itinere longissimo, quod jam annos aliquot per totam prope Graeciam confeci, quasi in patriam reuertor. Et quemadmodum Vir sies ille Homericus, cum ad
Ithacen se appulisse videt , solum patrium amplectitur , Nymphas indigites alutat,
quaeque toties optarat loca, singulari cum gaudio ac voluptate veneratur : idem mihi euenit, cum urbem hanc intueor, de quae curaque adolescens olim diligenter contemplatus sum, ad ea denuo delatum me video neque suae ut inquilinum, sed ut ciuem in Rempublicam Romanam, postliminio venisse me censeo. Non proscriptus sui , neque jus Airitium aut ciuitatis interim amisi, Auditores, sed ingenii ac eruditionis causi, ad omnes disciplinas perlustrandas, Romanorum more in Graecia versatus sum. Nunc , quod bene eueniat , non
aliter quam qui Athenis, postquam eo studiorum cause concessissent, maxima cum V luptate in patriam reuertebantur, Urbem cu
pidus aspicio. Nec possum quin exclamem,
228쪽
dio DANITII HEIN SI ISalve magna parens Diuum Saturnia tectus.
Magna virum. tibi res antiqua lauiso ariis Ingredior, sanctos ausus recludere fontes. Rus vero amplitudinem, nemo recte totam intuetur animo, nisi qui a rudimentis eam inchoauit quod in L. Annaeo Floro, pariter facturi, Auditores, sumus Scilicet, casam unam Romuli, tot templa, aedificia, ac moles, qu e humanum excederent fastigium,
peperisse, quis non admiretur monditores domini terrarum populi, ab hominibus ne lectos , feram conseruasse, quis non cum stupore cogitat Tiberinum quoque , abject is ibi , amnem repressile , quis
non lubenter nec multus credita ut naturae
limites origo ejus excessisse videatur, cujus splendor potentia, terrarum fines postea
cxcessit Iam, quemadmodum cum excellenti praeditum virtute hominem videmus.
qui vel armis vel ingenio insignem nominis celebritatem consecutus cst, ipsa propemodum crepundia illius .infantiam cum nescio qua voluptate penitus cognoscere satagimus eodem modo, qui augustam Romae dignitatem admiratur, eum nescio quo pacto magis ejus incunabula delectant ut Euandros quoque , Faunos , Faustulos Accas, incredibili cum studio audiat, legat. Quam viam ios insistemus qui a
prima orbis dominae infantia, ad plenam ejus
229쪽
ribus ad Reges, Regibus ad libertatem, alibertate ad ea tempora deueniemus, quibus vitiorum magnitudo , magnitudinem imperii aequauit pariter perdidit.Non enim homines modo, sed de gentes, Valeriam, Postumiam, Papiriam, ginctiam , praecae teris, Fabiam, Curiam, Fabriciam videbimus quae cum ancilibus, coelo delapis, aut a virtute ipsa genitae atque educatae videntur. Ita ad ciuilia paulatim bella Lem-cacissimum malorum omnium, ambitionem veniemus quae inter fratres primum orta, mox ad alios peruenit. Tanquam in tabella, vitam populi Romani , mores , studia, inprimis autem bella, proelia , videbimus. quae non sine cura, quantum quidem in concisa illa breuitate potuit Ilorus noster persecutus est. Cujus expositionem aliquando ex hoc loco a Dominicolaudio audivistis
viro cum antiquitate conserendo memoria autem tantae, ut historias omnes , omnes res gestas, nouas simul lantiquas, tanquam in capaci quodam sinu circumfeiret. Quiritu dem nihil nobis praeter incredibilem amorem sui, quem propinquus fato nobis commendauit hunc locum in quo felicissime versatus est, reliquit ut hoc ipsum qu Qque quantum est quod nos non possumus, laudi ejus di existimationa cedat. Ipse
230쪽
suam , tam legendo quam scribendo , ex Historia petebat. In hac vivit, in hac loquitur nobiscum, in hac genium illius felicissime expressum praesentem quasi ipsum intuemur hac polii emo decus atque existi mationem patriae , sibi vitam peperit post
mortem. O diuinam literarum vim ac di- nitatem O conservatrix hominum, conservatrix humanarum a stionum, conseruatrix temporum, conservatrix eculorum omnium, omnium annorum ac aetatum conservatrix Historia In te rari ia philosophatur, in te Roma adhuc imperat, in te crescit pariter ac floret, incipit&desinit regnum Brutus tollit, Romulus instituit pontem vellit Cocles, manum urit Mucius natat Cloelia, vim patitur Lucretia Vastat Annibal Ita
liam , Scipio Carthaginem irassiis apud
Parthos, in AEgypto Pompeius, ab armata toga in senatu Caesi jugulatur, Cato libertati spiritum impendit. Per te extat quicquid fuit , quicquid autem est, nunquam esse desinit. Per te ritus suos populus, sacra aru-Dices, magistratus insignis per te regiones mas , urbes, quae duci us , insulis, vias adhuc habet in te muros suos, pomoeria
tuetur. Ipsi quoque Dii indigetes, Vesta mater, aeterni ignes, Tarpeius Iupiter, septem montes , nusquam nisi in Hiastoria