Danielis Heinsii orationvm

발행: 1642년

분량: 777페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Oκ Aetio NES. 22 'docere poterit. Praeclaram vero laudem, si Diis placet, quae ex fuga quaeritura Quid si Manlium, urbe a Gallis occupata, in Tarpeia rupe stantem, uniuersa Populi Romani, citi jam terrarum orbem fata destinarant, majestate dignitate, fortuna, ac impello armatum,

adhuc oculis ardentem , de irarum quantas vix laumanus concipit animus , relliquias spirantem, adhuc sui impotentem, sudoris adhuc plenum ac sanguinis , ipso pene Ioue erepto ex hostium vianibus, vidissentiJam Dii atque homines, sacra, profana omnia, in Gallorum potestatem venerant nihil urbe tota, praeter unum Manlii animum paucosque qui sortunam eius sequebantur, squam jam inuictum erat. Ille egenus, exiles, fame pressis pariter ac siti, solus libertatem in capta adhuc defendebaturbe, donec eam Furius Camilliis, vir cum nemine Graecorum comparandus, urbi reddidit. Cujus ante aduentum, prius ex urbe Capitolium, quam a Capitolii tutela auultistes Manlium . tantas in illius animo radices virtus egerat. Nec jam ipsum urbis vindicem commemoro: qui obsidione Veios probitate Faliscos expugnauit qui codem tempore Dictator absens di- eius, hostes nominis Romani, adhuc in urbe atque in ipsis ciuitatis expugnatae moenibus haerentes, quasi aliud agendo, internecione occidit. Quid si jam Decios , patrem filiumque

252쪽

13 DANigLI HEINs II filiumqtie non in Graeculo palliolo , sed in Gabino cinctu, se simulque legiones hostis,

Diti ac Telluri , praeeunte sacrum carmen

Pontifice , deuouentes vidissent m Aid Virginium plebeium hominem, filiae sanguine scelestum Appii caput medio in foro consecrantem Credo de Iphigenia aliquid Agamemnone hic adserrent. Quid si admirabilem Torquati pietatem in parentem, in filium seueritatem cujus non condecoratam non modo, sed nec impunitam esse voluit victoriam. Quid si Papirium Cur rem, cum magistrum equitum , contra lachrymas patris populi preces, re bene gesta, quod incertis iis atque auspiciis pugnas

lat, vinctum auetoritate sua ac constrici iam teneret patriae conseruatorem capite anquireret Quantos fuisse animos oportet, qui nec sortem quenquam nec beatum Diis inuitis esse vellenici ipsam denique felicitatem nisi cum religione a moenibus ejicerent Qiud si illam Curii Dentati, non ambitiosam

ultra verum, sed ex veritate simplicem, accepissent vocem, cum Samnitibus deuiciis,

Tantum agri se cepisse exclamaret, miselitu is fuerit futuri, nisi tantum hominum cepisset: tantum porro hominum cepisse, ut fame per turi fuerint, nisi tantum agri cepisset. Quid cum idem de Lucanis, quid cum de Sabinis triumphauit mus cum Pyrrhum Achille

253쪽

O s. 23 Iprogenitum ex Italia ejecit, ipsum Achillem, si venisset, ejecturus Talis, priusquam matrem relinqueret Italiam , priusquam Graecis imbueretur moribus, vera ac incorrupta illa virtus Romana fuit cujus in posterum exempla vix videbitis. Veniebat enim cras.

sus ille ab agro miles , nihil praeter stivam

aut ligonem manu versare doctus ante fortis inuictus quam armatus Terra quip- te mater optima nutricum, ut adoream segetem, ita Consulem ac Dictatorem dabat qui eadem manu qua aratrum ruri tenuerat, currus in urbe triumphalis habenas retineret. Non enim, o Dii boni, in Lyceo aut in Porticu, a Graeco praeceptore dispu-

tando , sed agendo sipientiam didicerant. cujus omnis vis ratio in aectiones, non in vocibus consistit.Talis Cincinnatus ille fuit, qui Minucium in Algido obsessum, propere ad id exercitu conscripto, quasi ad relictum opus festinaret, liberauit hostes vero, tanquam pecudes in agro suo aut armenta, protinus sub jugum misit. Ex eadem disciplina, rustica nimirum Lagresti, bcllo Tarentino miles fuit , qui cum ab elephantis quibus par esse corpore non poterat obtritus atque conculcatus acuit, in manu serrum, in vultu iram adhuc retinebat. Dixisses, non tam hosti quam fortunae post obitum minario quod inuicti aninio , deseri ab ea ac

destitui

254쪽

Σ DANIELI HEINs II destitui se testarentur cujus indignationis notas vestigia, post mortem pertinaciter seruabant. Addam quod haec omnia aut vincit aut amplificat: Arnorem illis patriae, laudis, pro stipendio fuisse qui priuato sunt-ptu usque ad bellum Gallicum vixerunt paliter militarunt. Nondum enim moris

erat, Auditores, ut Romanus animamri corpus terra sua elocaret magis quam impenderet: virtutem stipe aestimaret sanguinem auctoratam sola libertate vitam, tanquam mercimonium taxaret Imperator, miles venderet. Nondum mendicitas genos aliquot ac nudos, urbium suarum purgamenta vehac tempestate solet ad armorum rapiebat desperationem. Quisque quo virtute major erat, eo acrius pro patria, pro socis arisque, in hostem ferebatur. Si virtutem dignus sequebatur exitus, laeti atque fortunati agitabant: si virtutem deficeret fortuna, terram, C qua venerant, quam hactenus coluerant, ut arbores cum deciduntur , anima amisi a corpore tegebant O sanctissima simplicitatis ac virtutis homines, qui ex agris adserebant unde viverent, ex iisdem quo vincerent. pro quibus, cum necesse erat, exsiurabant: qui corpus sanguinemque, gratis patria deuouerant, qui sortes sponte atque insuperabiles , gratis a ceruicibus suorum hostem auertebant. Ita Mucius vicit, ita vicit Co- class

255쪽

ORATIONES. 233cles, ita hostem Manlius auertit, Camillus ejecit ita Etruscos , Latinos , ac Faliscos, ita Fidenates, Samnites, Saletinos, Picenos, ac Vulsinienses, totam denique Italiam populus subegit Romanus. Effecit denique, i, quemadmodum sub Regibus urbs naeminebat in Italia, ita, post ejectos genero sitate tardore ciuium, unius urbis ipsa fieret Italia, cum hac orbis uniuersus. Sed abripuit me, Auditores Nobilislsimi fatendum est enim illa aetas, post quam innocentia: probitatis maximam acturam res Romana fecit. Nunc quibus studium discendi est lanimus, ad Africana bella me sequimini Jam Duilios, Caeditios, Regulos, Iabios Scipiones jam fatalem ilhim ac

a ternum prope nomini Romano Annibalem, audir videor atque intueri. Vix impetum hic reprimo vix me sustineo. Sequimini, O generose sanguis, patriae ac libertati obligata pubes qua amisi a, nemo vivit ut Oportet , neque hunc communem haurit acrem,

sed inficit ac scedat. Dabo operam, ne, dum Romanam ordine persequimur historiam, vestrae vos poeniteat industriae, quam non tam comitabor, quam praevertam, , Vtin

acIC, antecedam.

256쪽

D secunda O postrema 'manorum aetate, de Tacit utilitate ac pr avria Habita eum C. Corn/tii Taeit Erixtis Romani Annales interpretaturvi

QVod optaui semper, Auditores Nobilis

simi, ex quo Populi terrarum Principis res gestas ab initiis atque ipsis incunabulis, docere ex hoc loco publice incoepi, ut quae maxime in rem vestram essent, capublice a

me exponerentur eius nobis rei luculentames se oblatam credidi occasionem, ex quo C. Corneli Tacit Annales, opus vere luculentum, atque eximium percurrere decreui Carteriana, ne temere ad scriptorem tantum accessisse crederer, bonum sectum ore existimabam, si in Floro, nobilissimo autore,magistratuum initia atque ortus, belli leges atque pacis, sanct itates omnes ac religiones, quae a Rege Romulo ad Consulatum C. Marii, intra annos quadraginta nouem seres sexcentos, omnes prope conditae atq; institutae sunt, serie continua deducerem ac explicarem. Quae enim ad Augustum usque tempora sequuntur , in ambitione si la occupantur , neque quicquam praeter bella domestica ac pugnas habent quae non amplius pro libertate, cum jam hostem Roma vix haberet, sed de dominatione gerebantur tanti igitur imperii nata-Ies audivistis ac progrestus: quos', ut opor

257쪽

ORATIONES. 23stet, repetati animo, videbitis ducentis sere annis eo peruenisse Pop. Romo ut nec parem

tibi nec superiorem tum haberet. Quicquid enim inRomana admiramur gente, quicquid loquitur vetustas , quicquid posteritas vix credit , quicquid vix eloquitur Historia, subactus Oriens, uersa Africa, adjecta imperio Europa, inter primum bellum Punicum Iugurtilinum euenit. Vt non prius adfata lem peruenisse magnitudinem ac culmen, quam ad finem suum properasse nomen I maiestas urbis tanta videatur. In Italia ad huc sua nulli prope cognitus, nullis altibusi ac disciplinis excultus agrestis ille populus,t latebat, qui a Tiberi, atque ab ipsis ciuita tis suae moenibus paulatim progressus gentesu finitimas domabat: quod a bello autem temporis supererat, in agrorum cultu quisque Scpaterno praedio ponebat neque inusitatumi erat Dictatori , quae suprema tum potestasti erat, ab aratro ad triumphum, a triumpho adu aratrum redire mari vero aeque commoda ac casus ignorabant. Cum Siciliam ecce praeter eaespectationem, proximam Italiae, atque olim continentem, invadit Poenus , vindicat Romanus Quiliam rura sua deserit, patriam relinquit sylvas caedit, naues fabricat, ac, rget, mari denique congreditur ac vincit neq;

sprius cessat quam in Syria surgenti occidenti ἀ in Hispania occurrat Soli Perfida Carthago

erat:

258쪽

Σ36 DANIELI HEINs II erat bis superatur, tertio euertitur disciplinis erudita Corinthusci expugnatur primo, mox incenditurci viribus inuicta Numan-xi euertitur ac selo aequatur. Iam autem, unde sum digressus, primo Punico, qui viri, qui qualiesque animi eorum, quae virtutes extiterunt , quantum instar libertatis

ardoris, in pectoribus illorum fuit, qui diuulsam ab Italia Siciliam, cum ponte haud posset, bello atque audacia junxerunt mitis Appium, Duilium, Atilium, Lutatium, qui in terra sua nati atque educti, cum vix nauem antea vidissent, res in mari tantas tam feliciter gesserunt, non ex ipsa poetarum Amphitrite, aut e monstro aliquo martim genitos fuisse credat Quis non in Caeditium , virum sortem atque insuperabilem, qui Leoniden aequauit , quis non Regulum miretur, qui post tres & sexaginta naues, oppida ducenta capta atque erepta hosti, captus ipse, quia de

Carthagine non poterat, de sortuna triumphauit: qui amictus omni genere dolorum atque excruciatus, resectis palpebris, in machina inclusus, constantiam carnis ci ac fidem,

arma animi ac munimenta, sortiter opposuit. quibus, tanquam moenibus, defensus atque circumtectus, Poeno quidem corpus esiit, re- litiosum autem atque ingentem animum, po steritati patriaeque consecrauit: victurus ipse,

quamdiu nominis Romani dignitas vigebit

259쪽

ORATIONE s. 23 Iac majestas Bello autem Punico secundo, cum immistae coeloAlpium nubes Diis atque hominibus inuisum in apertam Italiam Annibalem immisissent, quas praeter Herculem tremo penetrasse credebatur , viri coelestes, ac tum demum se majores , cum sortunam ipsam quoque prouocarent, destitutam naturali vallo ac praesidio Italiam, virtute munierunt: spiritum ingentem atque exaggeratum objecerunt hostici totam in se Africam ruentem, atque in patriae orasi antem viscera , muro sortitudinis sustinuerunt equisque denique cum corpore non post et, Alpes animo aequauit quisque diuina quadam ac fatali grauitate, constantia, ac generositates, urbem ipsim domicilium imperiit gloriae, quasi epimento quodam Vndique cinxerunt. Post perfractas Alpes, te coelo aduentare videretur hostis ad Ticinum concurritur caedit Poenus, caeditur Ro-

a manus Ticino siccedit Trebia, huic Thrasimenus , omnes pari Africae successu , pari Ronaanorum clade. Fortunam ipsam secramento Libyae dixisse crederes. Post haec acies ad Aufidum instruitur, ubi ferales imperio tentantur Cannae. Vbi ut ad gaudiunt atque oblectationem, ita ad satietatem hO- sis, caesus est Romanus donec xclamaret ipse, Parce miles ferro. Qia adraginta certe millia deleta constat. Nihil praeter animum supererat

260쪽

138 D ANIELIAE HEINs II supererat Romano, quotum no, victus corpore ac profligatus , orbi adhuc par erat. Vnum nocuit Annibali, quod victoriam praecipere quam obtinere mallet E Campania reuersus, libertatis sedem atque Italiae caput, Romam, obequitat, ad portas jam oberrat. Quid Romanum en Quo , Italia

erepta, urbe obsessa, inter plane iis, ploratus foeminarum ac vagitus puerorum tota urbe

discurrentium , ut si te fieri, virtute sua inuolutus atque inclusus, adhuc orbi imminebat illum, tanquam creditor, a Diis immortalibus promi illam sibi debitumque, pertinaciter urgebat Marcellus in Sicilia Scipio in Hispania, ad Capuam terque Con-1iil res gerebat quos redire Romam populus vetabat. Adeo obsessi ac prope expugnati cum essent, liberi tamen .inuict i, in

potestate sua erant , ut , cum tenerentur,

hostem se vicisse existimarent, quia non timebant. Intelligebant enim, si quod munimentum potest dari, si quod propugnaculum aut vallum, quod nec aries perrumpat,

nec ballista frangat, nec euertat catapulta, hoc in animo virtutibus congcsto, exaedificandum esse. Animo eodem, cum in media

Italia haberent Asricarii, relicta hac in Africa Annibalem vicerunt. Annibalem Philippus, Asticam Europa excepit Graeculis eripitur libertas, quae mox per praeconem illis

redditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION