Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

m Quas Tio MEnte A hujuscemodi, qui non tam succi nervosi sunt

vitia, quam sanguinis caeterorumque succorum.

Lympha variis quoque morbis obnoxia est prodi vel sis, quas alluit, partibus. Vel intra sua vasa& receptacula stagnat, & varios gignit tumores; intra tendines & ligamenta, ganglion ; circa collum , strumas & bronchocelen ; in aliis partibus, glandulas , tubercula & tophos. Vel extra sua vasa diffunὸitur, & alios tumores generat; ex fibris membranaceis, pustulas de abscessus varios ; ex lymphaticis ductibus , tumores oed

malosos, hydropem aut universalem aut pec liarem. Vel lente exsudat ex patentioribus fibrarum potis, & hi varia tubera immutatur, quae vel carnes simulant, ut sarcoma, sarcocele, polypus, epulis: vel ad tendinum naturam accedunt, ut condyloma , callus , verrucae , clavi:

vel osseam effingunt substantiam, ut exostoses , nodi. Mu sarum glandularum ivmpha, in suis

glandulis coercita, catarrhos exsibet: in mu culorum membranas distusa, & crassor illis inhaerens , rheumatismum : in ligamentorum ac tendinum sinubus vel articulationum interstitiis stagnans, arthritidem. Bilis sicut caeterorum corporis fluidorum motus intercipi potest. Vel tarde fluit ad intestina; hinc alvi pigrities, nonnunquam etiam lienteriae, & alvi fluxus. Vela cras

Dori bile obstructis ductibus biliariis , per vasa lymphatica refluit ejus suidior pars ; & icterum esticit. Vel per vasa sanguinea; & ab ea febres

Continuae ardentes, ephelides, erysipelata , aliique morbi biliosi ortum ducunt. Vel cum sanguine in venis melantericis & haemorrhoidalibus stagnat; hinc haemorrhoidum cruciatus, fluxus,&c. Vel tandem discussis biliariorum ductuum, Obstructionibus,

122쪽

nuas Tro MEDICA. Ο obsti uctionibus , ad viscera ubertim affluit; hine biliosi fluxus, cholera, dysenteriae, aliique similes

asiectus. Uno verbo , ex horum caeterorumque succorum stagnatione aut mora innumeri graciantur partium organicarum morbi , mira inter se varietate distincti.

tus imminutio. Unicam pariter causam arguit , succorum inspitiationem. Varias tamen

species induunt morbi ; nam pro vario inspillaiationis gradu, pro varia succorum inspissatorum. indole , pro variis partibus in quibus inspissan itur, variae corporis functiones diversimode hedi possunt. Triplicem in spissationis, cdm sanguinis,

tum caeterorum corporis succorum causam agnoscimus tritus defectum , partium nimis evolut rum & excernendarum in corpore coercitionem ι& partium corporis liquores coagulantium ir miuionem: Tritus duplici potissimum instrumen-ro perapitur ι respiratione , qua sanguis indesinenter in pulmonibus atteritur i exercitatione ιqua intra musculosas fibras alteram subit comia molitionem. Sublata respiratione, crassiores sal guinis moleculae tenuissima pulmonum Vasa per meare nequeunt 3 unde fiunt per totam pulm num substantiam obstructiones , quas brevὶ excipiunt interrupta sanguinis circuitio, animalis suffocatio, & interitus. Exercitationis defectu non tam cito laeditur sanitas, quippe liquorum motus

non statim cessat; sed paulatim lenti & glutinosi

fiunt corporis succi. In quibusdam ex tenuiori bus tubulis haereiat eorum moleculae crassiores , densioresque in illis generantur obstructiones

123쪽

ri UAEsTIO MED Ic A. lecularum sanguinis caeterorumque corporis nostri liquorum. Cum enim ex salibus & oleis poticsimum constent, Chymicorum concreta relinosa , sebacea, saponacea , vel gelatinosa aemulantur :ruorum partes , dum leni calore foventur , fluiae sunt; spitiescunt vero , cum prirn m ab igne removentur. Altera liquorum densationis causis, sales acidi vel acres iisdem admisti. Sanguis quippe ad oleosorum naturam accedens , a stati bus , tum acidis, tum acribus diversimode coagulatur; sive tota ejus maissa , sive quaedam ipsius portio. Sanguinis serum ab assissis acidis Chymiacorum liquoribus in densum & caseosum coagulum , ab acribus fixis in minus spissum concreccit: ab urinosis aut totum in gelatinam compi fitur , aut quaedam ipsius portio leviter coaguata deprimitur. Ex duplici fonte scaturiunt illi sales. Vel in sanguine per iteratas commoliti nes evolvuntur, & in illo , interclusis excreti nibus , redundant e vel extrinsectis advenientes per alimentorum disruis aut aliam quamcunque viam , corporis liquores subeunt, iisque per miscentur. Ex succis, quibus irrigatur corpus humanum , solus chylus acescere potis est, ii praesertim alimenta ex quibus conficitur, ex vegetantium familia de mantur, quae salibus acidis turgent. Sanguis caeterique ex eo nati liquores stagnatione nunquam acescunt , sed acrimoniam summam contrahunt, ut experiri licet in sanguine , sero, bile, saliva, δc urina fermentescen tibus aut putrescentibus. Si igitur quacunque de causa cujus tam ex insignioribus mesenterii glandulis canalis excretorius obstruatur, in glandula immoratur chylus & acescit. Chis autem ad ce tum aciditatis gradum pervenit, coagula dissol-

124쪽

vit: mole dΗrupta, rapido cursu ad massam usque sanguineam pervenit, quam inspissat ; & omnia intermittentium febrium, vel quarum paroxismia frigore incipiunt, sumptomata concitat. Harum rigor a totius mata sanguineae in majoribus vasis concretione excitatur, qua non solum languinis motus progressivus, sed & intestinus, in quo positus est calor , multum imminuitur. Alitus vero rigorem sequitur , ob redditam , crebriscordis concussibus , sanguini majoribus in vasis suiditatem ; crassioribus interea moleculis intra tenues canaliculos pertinacids haerentibus. Cato Tem praeter naturam adausent , impetus totius mata sanguineae a corde in partes solidas pro pulsae , quo solito validius ac frequentius concussae magis incalescunt; impetus quoque in se sibilium languinis partium undequάque agitatarum , & in vasorum parietes irruentium: qui quidem valentior est, dum stagnat sanguineus latex, aut tardius quam in statu Lano progreditur. Post stata tempora febriles redeunt paroxisini; si nempe ab acido in glandula superstite succedens lympha statim coaguletur : novam enim pariet ob struetionem , qua novo advenienti chylo trans- rus per glandulam denegabitur; & eo citius tardiusve recurrent paroxilmi, quo celeri sis lentius. ve acescet chylus. Si una tantdm intercludatut glansula , unus erit febris fomes , & simplex febris ι multiplex vero , si' plures obstruantur ela d uiae. Nec solummodo febres intermittentes, sed varia quoque variis in assectibus symptomatagionit acescens chylus ; cruorum tamen causa primaria non est. Sic in scornuto densiora coagula creat in mesenterii glandulis : in melancholicis α hypochondriacis affectibus, effervescentias in

125쪽

11ς Quas TIO MgDICA.ilitestinis producit: in cachexia muliebri pravo rum ciborum appetentiam excitat; &jam in spissatos liquores ita compingit, ut postea vix solvi queant coagula. Haec quidem ab Acido ; sed ab Acri exuperante & nimis evoluto plura & longEgraviora impendent. IN omnibus corporis humani liquoribus redundant sales acres : in sanguine caeteris principiis accurate involuti: in nervorum succo tenui

res de tenui cum sulphure consociati : in bile cras. siores uberrimi, & cum crassiori sulphurea sub

stantia permisti : in urina, sudore& perspirabili

materia tenues & crassi simul confusi , & a sulphureo involucro magis extricati. Haec patent ex acri sale qui per analysim ex his succis uberrime elicitur. Penetrante eorumdem succorum putrescentium odore magna acrium volatilium salium copia iis inelle comprobatur; quod etiam conci dere licet ex viridi colore , quem violarum tin- istutae conciliant iidem succi. Acres illi sales in sanguinem & corporis humani liquores per alimenta invehuntur ; iis namque turgent cibi exanimalibus desumpti. Qui vero occurrunt acidi salsive sales in aliis cibis, partibus oleosis obducti & terreis moleculis irretiti , in acres cito

convertuntur. Horum salium copiosior assiuxus, vel eorumdem assiduo tritu nimis evolutorum in Anguine redundantia , interceptis nempe excretionibus, ingentem morborum catervam seia

cum trahit. Ac res enim sales cum sulphureis sanguinis particulis statim coadunantur, & in gr mos coalescunt. Hinc inaequalis sanguinis crasis,& inaequalis motus. Qui in fluidiori sanguini; parte innatabant griama . c majoribus vasis in

126쪽

tenuiora protruduntur. Si densiores sint, solutudissiciles pariunt obstructiones: leves vero, si mi niis densi. Si in quam plurimis tenuissimis can libus obstructis sanguini transitus intercludatur, febres continuae ardentes accenduntur. Saeptiis ipsarum fomes est bilis , quae , aliis imminutis excretionibus, uberior & acrior e sanguine sep ratur , nec rite in intestina excernitur. Haee in sanguineum laticem irruens, i litus partem sulphuream in grumos agglomerat, quorum crassissimi in tenuiores cerebri, pectoris , vel abdominis tubulos protrusi i membranas distendendo vel irritando, dolores & inflammationes ibi pariunt. Ex bilis in sanguinem irruptione mox suppressia,

mox quoque restituta , oriuntur exacerbationes.

Nam sanguis ab irrumpente bile spissescens ex Cerbationem excitat: spisso sanguine, desinit bilis secretio , ac proinde ejus in sanguinem irruptio. Interim fluiditate ab iteratis cordis ictibus sanguini reddita , remittitur exacerbatio ι donec restituta bilis secretione, ejus in sanguinem influxus novos aestus accendat. Febrium putridarum M pestilentium malitia ab acrium salium vel uberrima copia vel silmma tenuitate pendet. Cum uberiores sunt, maximam tenuiorum cana lium partem innumeris , quos pariunt, Srumis occludunt : cum autem tenuiores , in exiguissimos irrepunt corporis canales , ibique vix solubiles obstructi es ingenerant. Hinc tot ac tantaram que gravia putridarum & pestilentium febrium symptomata ; sanguinis resolutio , quam lethales sequuntur haemorrhagiae succi nervosi, peritaria, & ex ea pulsus intermissio, lipothymiade syncope ; tenuiorum tubulorum o structio-oes , quas comitantur sanguinis stagnatio, exa

127쪽

D3 Quas TIO MEDICA. themata & carbunculi; membranarum irritatio , ex qua inflammationes , motus convulsivi , delitia ; partium erosio, unde pustulae variae &bubones. Luis venerea: symptomata attente pe pendenti, lymphatici succi coagulationes, dolores lancinantes , partium erosionem ab acribus

salibus oriri liquido constabit. Quod si ullum forte supersit dubium , hoc morbo infectorum lim-s ham examini subjiciat, & omnia atquoris alc ini signa in ea deprehendet. Undenam in scorbulo , in assectibus melancholicis Si hystericis desumi potest liquorum lentor, nisi a succo salibus acribus referto 3 Stupenda ossium flexilis mollities , quae summum est scorbuti molimen , nomnisi ab acri dissolvente produci potest; cum acida rigiditatem potius conferant , ut variis constat experimentis. Gingivarum corrosio effectus est acredinis causticitatisve . quae in ejusmodi aegrotantium saliva variis tentaminibus manifesta fit. Gignuntur quoque affectus melancholici & hypochondriaci a latinis acribus particulis , quae, Interceptis excretionibus, varios corporis succos, tum denique nervorum liquidum prave assiciunt. Idem de nystericis affectibus asserendum. Qui , his in morbis, silccus acidus in ventriculo aut in intestinis deprehenditur , is non tam hujusce morbi causa , quam symptoma censendum est.

Ex depravato ventriculi succo oritur ; quo vitiato, alimentorum salia non accurate inVolvuntur.

Si igitur ex vegetabilibus desiumpta fuerint, in succos acidos immutantur: si vero ex animalium familia, putrescunt & in succos acres ac foedum

nidorem emittentes convertuntur. Revera chylus , cujus sales vel acidi vel acres sui juris evasere, novas succis noxas infert, & graviora sym-

128쪽

Quas Tio MEDICA. II 'plomata pejora prioribus excitat. Qui in phthi-1icis acidum succum pulmones corrodentem incusat, ad ipsorum purulenta foetentiaque sputa attendat : nihil acidi in illis advertet , sed salem acrem qui caeruleam violarum tincturam in viridem mutat. Arthriticorum tophorum cretacea substantia certissimum est argumentum aliunde repeti non debere principium mucosam lym-sham in articulis coagulans , quam ab alcatinoale et fermentescit enim cum liquoribus acidis gypsea illa materies , & caeteras acris salis notas praebet. Accessus epileptici a succo quadam in parte stagnante & putrescente, qui, cum ad certum acredinis gradum pervenit, neIVosas membranarum fibras adeo vellicat, ut omne nervΟ-ium genus in contractionem adducat. Cum vero per varias partis contractiones in massam fanguineam propulsa fuerit purulenta illa materies, ex nimia sanguinis & succi nervosi inspissatione languent omnes corporis functiones , donec aut omnino involutum , aut foras amandatum rit illud coagulationis principium. Congestus iterum in eodem sinu acrior ille succus novum sus, citabit paroxisimum. Caeterorum morborum causas evolventi nihil aliud praeter sal acre culpandum erit.

OU , sublata vel imminuta succorum fiuia

ditate , nascuntur in humano corpore in- Commoda ; eadem restituta, evanescent. Triplici modo restitui potest, aucto nempe succorum tritia , instituta ac provocata laedentis humoris ex- Cretione, & eorum quae coagula solvere valent, adventu. Hos fines therapeutice variis, quae sa-Iubriter adhibet , remediis consequitur. Inteuh ill

129쪽

tio Quas TIO MED c A. omnia primas tenet sanguinis missio. Caeterarum excretionum vicem supplet haec evacuatio, exuperantium in corpore liquorum redundantiam tollit, fibris vasorum ultra metas distensis tonum restituit , debitumque succorum tritum promovet. Qui lucro potius quam aegrorum saluti consiliens vana spe eos deludit, illudque praestantis simum spernit juvamen, ex sanguinis per disrupta

vasta eruptione, sed tardiori, quam graViter peccaverit, natura indigitante , cognoscet. Sed cave, ne sispius iterata sanguinis eductione, adeo exhauriatur massa sanguinea , ut debitae secretiones imminuantur , ac praesertim in cerebro : tunc enim nervosi succi penuria corporis functiones debilitantur , cor & arteriae languidids seriunt , quam ut densiora in tenuibus vasis coagula comminuere , ac in majora vasa propellere valeant. Salubrius adhibetur ineunte morbo , quae serius post aliquot dies institueretur , cum majorem densitatem essent adeptae coagulatae partes. Ah rum therapeutices praesidium ex stimulantibus desumitur. Stimulus est impetusi quo nervorum fibrae percussae varias vibrationes patiuntur: quandoque ita vividus est, ut a se invicem dimoveat tur fibrae, & nonnunquam disium pantur; aliquando vero ita debilis, ut vix earum concussus percipiantur. Stimulantium estemas est majo- Iem nisum validioremque contractionem in fibris excitare, vividiorem ideo cujuscunque liquidi

corporis tritum ac expressionem promovere, ejus .demque motum ciere. Raro occurrunt medicamina simpliciter stimulantia : sed fere omnia ,sive interne, sive externe adhibeantur , partes 'uasdam in corporis succos inducunt , quibus flos alperare valent. Inter ea prima sese ossierunx

130쪽

QuasTIO MEDICA. 121 sursum deorsamve purgantia medicamina. Emetica , non solum ventriculi membranas irritando ieius glandulas exprimunt; sed etiam in convulsionem contrahunt diaphragma & abdominis musculos ,.qua compresso Ventriculo , contentiliquores sursum per oesophagum propelluntur. Λ cathasticis intestinorum & totius abdominis membranae convelluntur, & in earum glandulis inhaerentes succi valide excutiuntur. Quinetiam iis stimulis asticiuntur nervi, augeturque per Omne corpus succorum commolitio : hinc saepe non modo sursiim atque deorsilm noxii evacuantur

humores , sed & per salivam , urinas , sudores totum corpus diffluit ; & eo magis , quod partieulas tenues secum vehunt evacuantia , quae Varios me senterii tubulos subeundo, insipis latos succos attenuant, & coagula solvunt. Diuretica , sudorisera , diaphoretica , salivantia , caeteraque peculiaria evacuantia stimulando potissimum cium effectum sortiuntur. Nam ex eorum permistione acriores facti peculiares corporis liquores , quas alluunt partes vividius vellicant. His tamen , nisi cautius adhibitis , omnia in pejus Iapiuntur. Saepe enim , nimia stimulatione, sipi f. sores sanguinis grumos ad exiguissimos usque canales protrudunt : unde sebrilem aestum augent , vel etiam in partibus , quibus inhaerent , tumores aut pustulas pariunt ; nonnunquam Vero sanguinis fluidiori parte copiosilis emissa , magis ac magis spissescit sanguis. Ex stimulantibus quaedam , ut Vesicantia & caustica , succis insolitos exitus praebent , nova sique , vasa dilacerando ,

moliuntur excretiones. Alterantia, specificave tertiam remediorum clallem constituum , quae tria

fici ratione coagulatos succos ad debitam fluia

SEARCH

MENU NAVIGATION