Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

11 1 in1Aes TIO MEDICA. sunt summae staminum partes, crassiores quidem, tumidat, cavae, receptaculis similes. Horum m xima pars in duo loculamenta dividitur bivalvia, quibus tenuissimus pulvis continetur, resinosus,& qui flammae admotus facile accenditur. Si sin gula tenuissimi hujus pollinis grana attente conis sideres , totidem comperies globulos; quorum non eadem in diversis plantis magnitudo, nec

color idem , superficiesque in quibusdam quasi

echinata & hirsita. Si nondum in ejusmodi globulis oculorum acies plantarum permina detexit, ab effectis saltem inesse conjicere licet. lapistilli tuba & thalamo partes genitales femineo

1 exui convenientes exhibentur. Pistillum ea est pars, quae floris centrum inter stamina occupare solet. Illud autem multiforme est, subrotundum, sphaericum, triangulum , quadrangulum , OVa-

tum , capitatum, fusi aut pistilli , quo ad tu

dendum utuntur , formam habens. Suprema ejus pars crassescit, estque meatibus aut tubis ad vesiculas usque seminales protensis instructa. Latior ejus basis concavo suo thalamo vesiculas seminales continet. Hanc pistilli partem infimam Ovarium dicere audeas , superiorem vero Tubam. Sicut autem in oviparis animantibus unicum est ovarium de unica tuba, in vivi paris vero gemina ovaria & totidem tubae; pariter in floribus unicum quandoque reperitur ovarium cum tubi unica, quandoque multiplex cum totidem tubis. Pistillorum extrema pilis muniuntur , & glutinoso succo Terebenthinae instar oblitaniuntur. Cum utriusque sextis partes in unico flore coadunantur , stat medium inter staminapistillum, dc ita obtegitur apicibus, ut facile eorum polline seminali irroretur, & aliquot so-

142쪽

Quas TIO MEDICA.bulos intra tubae cavitatem excipiat. Cum vero

illae partes, sive diversae stirpis ejusdem locis , sive diversis ejusdem speciei stirpibus disjunguntur; tunc vento foecundationis opus committitur.

Plantae enim, quae julis seu staminibus tantum modo donantur , maturitatiS tempore , ventis agitatae pulverem prolificum uberrime spargunt in auras, qui huc illuc vento circumvectus aliarum plantarum pistillorum summitates attingit,& eorum glutini adhaerens , tubarum cavitates paulatim stabit, vesiculasque seminales deinde penetrat, ubi tanquam in ovo fovetur ac incrementum suscipit. Steriles sunt plantae, quae hoc pulvere non irrorantur : steriles, quarum flores apicibus carent, ut Balaustia, & Poronia flore multiplici, in cujus crassis siliquis irrita grana nunquam ad maturitatem perveniunt. Resiectis apicibus, castrantur plantae ; quod facile observari potest in Ricino & in Frumento Turcico. quae flores & fructus in eadem planta separ tim ferunt. Si enim Ricini apices nondum e Pansi accurate resecentur, intactis pistillo & ova- Tio , nunquam perfectum semen prodibit, sed vacuae tantum vesiculae germine prorsus destitutae, quae brevi corrugatae peribunt : resectis

pariter Frumenti Turcici apicibus, quae postea prodibunt spicae, inanes ferent vesiculas, nulla vero foecunda grana. Si ex plantis ejusdem speciei , quarum flores & fructius sejuncti in diverusis stirpibus crescunt, seorsim mas & femina ita excolantur, ut femina vitam coelibem degens , maris pulvere prolifico conspergi nullo modo iactat; fructus quidem dabit, sed irritos, subve rataeis avium ovis haud absimiles t nullum inibis Plantae germen seu rudimentum deprehendi

143쪽

ur, nec ulla proles ex his oriunda. Hoc ex arteris in mercuriali testiculata a consortio fi rentium prorsus abstracta. Seminales plantarum vesiculas ante foecundationem observa; eas succo limpido tantummodo repletas videbis , nullumque corpus opacum in iis percipies: verum post cecungationem non soldm in tubulosa pistillicavitate quaedam ex marium globulis apparebunt, sed & veticulae opaco corpusculo gravidae deprehendentur , quod quidem temporis lapsu crescens se plantulam esse probat. Quisitam sit plantulae ad seminalem vesiculam aditus quaeris In vesicula seminali senestellam seu exiguum ostiolum reperies, quae via est ad cellulam ou

rum cicatriculae aemulam. Per angustum tubae

ductum ad hanc fenestellam protensum decidua plantula eam necessario subit, & in cellula unius tantium plantulae capaci reconditur. Apertum adhuc ostiolum conspicies in Pisis de Phaseolis prope insertionem pediculi semen cum ovario

connectentis. In his sicut in aliis seminibus subhujus ostioli limine latet plantula, illudque ima sua radice fere claudit. Non solum is sexu, sexuumque partibus,& inchoata generatione coi

sentiunt viventia corpora, sed δc in partu se a

foetos exclusione. Ovi foecundati foetus suo in ut ro fovetur, alitur & crescit, donec vegetior factus foras prodeat. Uterus, vel inclusus, vel exclusus. Inclusum uterum dicas, qui intra matrum viscera contentus foetum servat & nutrit: quibus que contingit, vivipara sunt illa animantia. Exclusus uterus ille est, qui foetum involvens a matre excernitur sub ovi nomine : unde animalia quibus competit, ovipara dicuntur. In ejusm

gi utero fovexur foetus, vel matris incubantis, vel

144쪽

QUA sTro MEDICA. I 3 sfimi, vel terrae, vel alio quocunque calore idoneo , alimentoque intus contento nutritur &crescit. Homines, quadrupedes, quidam ex pis. cibus & e reptilibus vivi para sunt animalia: OVipara, aves, pisces fere omnes, nec non ii secta ; cum eo tamen discrimine, quod insecta antequam ultimum suum terminum attingant, longe plures patiantur metamorphoses quam caetera animantia. Soli pisces, nec quidem omnes , virili nondum λcundata semine sua emit tunt ova e mas parientem feminam sequitur,

ejusque ova siemine suo aspergit; si quibus deficit semen, irrita pereunt. In avium ovis albumina pullis alimoniam suppetunt: paulatim ea-lore liquescunt, per chalaetas ad vitellum , pulli nempe placentam ι & inde ad ejusdem corpus cicatricular membranis involutum per umbilic lia vasa devehuntur. Non dissimili ratione cari rorum ouiparorum talus in ovis aluntur. In quadrupedibus & caeteris vivi paris ova e testibus decidua per tubas ad uterum deveniunt , illius parietibus agglutinantur, ea sane parte qua per pediculum ovario nectebantur. Tunc uteri vasa lactea alimentum illis suppeditant per ostiola placentae S umbilicalem funem ad talus corpus devectum. Plantas oviparas simul & viviparas dicere licet , quae nempe semen emittunt seu ovum aligerum ovis fere simile. Plantula enim semine inclusa, dum tetrae calore fovetur , primo nutrimentum suscipit ab ejusdem seminis lo-bis , qui ovorum albumina vitellumque reserunt. In eo quoque plantae viviparas se praebent, quod Θtus vivaces in gemmis edant : hae namque plantae sunt omnibus suis partibus instructae, su

cuia nemee, foliis, storibus, fructibusque jami inf

145쪽

Quas Tio MEDICA.conspicuis. Mirandum sane quam similem stive

aiatura cunctis in viventibus generandis harmoniam l

OUIS sine summa voluptate contemplarIpotest, quanta industria plantarum in gemmis & seminibus tenues surculi, folia, flores Mfructus disponantur ; in insectorum ovo vel minimo vermiculus lateat, qui paulatim sese explicans & vermis Vestem exuens prodit papilio . musca, aut aliud animalculum ; ac tandem iuovi grandiorum animalium parte vix obvia sensibus tota contineatur eorum corporis compages omnibus numeris absolutar Ne igitur tantopere

stupeas, si dicamus hominem quoque ipsum sub vermiculi specie prius delituiue, quam et

sautem suam formam sortitus conspiciatur. Hulus metamorphoseos rationem audi. Homo a primordiis in paternis testibus extat iners & to pens adhuc qnimalculum ovuli instar conglobatum , donec pater pubertatis tempus attagerit. Tunc, ut ea aetate fit, liquorum adaucta subtilitate, & assiuente spirituum copia fotum anima culum paulatim evolvitur, & vermiculi spectem induit iam motu praediti, totumque seminalem laticem per tantis. Ibi aisservatum , utriusque

sextas copulae momento, sortem mutat. Conuuliasionis , quam tunc uterque patitur , motu, a viro semen emittitur, quod feminae utero e Ceptum , per arrectas tunc tubas ad ovarium us que protruditur. Si quod tunc occurrat ovum

maturum, id est, cujus liquores rite sint dispositi, & cicatricula saxis patens, unum ex animalculis in virili semine natantibus in eam insertis tur et raro plura ob cellulae angustias. Si tamea

146쪽

UasTIO MEDICA. 33' plura inserantur , tunc fiunt monstra pluribus capitibus vel membris donata. Si duo foecundentur ova , nascuntur gemelli. Cicatriculae membranis cauda sua vermiculus adhaeret. Ea fit umbilicatis funis pluribus canaliculis instructiis , quibus succi ex ovo ad animalculum & vicissim

ex animalculo ad ovum commeant remeantque. Hoc inter utrumque instituto commercio, unum

quasi corpus inicitur, Corpus illud nimis auctum,

quam ut in ovatio diutius contineri possit, ex eo erumpit. Per tubas ad uterum delabitur, &illius parietibus facile, ea parte qua OVario adhaerescebat, dilacerata, agglutinatur , atque ita ex uteri hiantibus porulis novum alimentum exsugit. Jam sensim crescens animalculum Foetus

dicitur ; ovumque novo munere fungens in ςentae nomine insignitur. Omnia incrementum

suscipiunt, & fiunt perspicua. Qua primum ii

duebatur vermiculus pelle, ea iam uberiori lia quore expansa percipitur, Amnios dicta ; cica riculae vero membrana, Chorion. Tandem per novem menses singulis stetiti humani partibus explicatis firmatisque, vegetior fit quam ut intra uteri capacitatem morari diutius queat: novam tunc vivendi viam ingreditur, ac lpirare incipit ex verme factus homo Ergo Hominis primordia, Permis.

ptopopebat Parisiis CL Annius DII CERF Parisinus , Baccalaureus Uedicus. A. R. S. H. 17O .

147쪽

QUAESTIO MEDICA,

M. STEPHAN FRANCISCO GEOFFROY.

Regiae Scientiarum Academiae Parisiensis, R giaeque Societatis Londinensis Socio, Doctore Medico, Praeside., An Erethsemi sedatio, Morbi curatio 3

VAR AE quidem ae mirum in modum disia

crepantes de principiis medicis sententiari Hinc artem medicam mere opinabilem , totamque conjectura contineri colligis Immerito. Unde igitur summa illa Medicorum dissensio 3 Ex diversa ista facie, qua se perscrutantibus natura concipiendam praebet. Observa, si lubet, expressas ejusdem exemplaris, statuae . Verbi gratia, cujusdam, variis a pictoribus imagines ; eandem inter ipsos, quam inter Medicos deprehendes discrepantiam. Hic praecipuas tantummodo notat partes, rudique adumbrat penicillo. Ille studiosilias flexus omnes ac circuitus delineat. Alius curiose vel levissima quaeque de- πὲ :t. Varii varium statuae situm exhibent. Alitim & collustratam, alii abditam & opacam designant. Sic unicam veluti innumeram reddunt. Ex illa imaginum varietate confusionem gigni judicabis Falso. Hinc e contrario oritur perfecta numerisque omnibus absoruta statvae desc6-

148쪽

Quas et to MEn Ie A. 33 hilo. Quin tu idem sentis de variis atque inter se dissidentibus Medicorum opinionibus Naturam sibi proponunt omnes investigandam &describendam. Quidam ex iis ad primas, quas

vocant, qualitates, sive in homine, live CXtra, calidum scilicet, siccum, frigidum & humidum

attendit, rudique in ista conquiescit naturaliumeflectuum adumbratione. Quidam vero diligentius indagat caueras corporum qualitates sensibus obvias, puta amasum, salsum, dulce , acudum, acerbum , oleosum, &c. Hic quod in natura venis, ut ita dicam, & visceribus penitus inclusum latet, scrutatur e partium figuram ac dispositionem evolvit: salium, sulphurum , aquae, errae moleculis congruentem figuram tribuit. Ille nativum quemdam fingit calorem humoremiaque radicitus insitum plurimorum causam esse-ctuum , quos alter Archaeo, alter quibusdam facultatibus, is animae sensitivae, ille spiritibus animalibus, alius cuidam nervorum praesidi, alius vero organicae partium dispositioni adscribit. Haec omnia, res una, sed variae picturae , varia nomina. Quidam morborum causam in primarum qualitatum excessu vel defectu ponunt, quidam vero in relaxatione aut coarctatione : alii humorum siveestervescentia, sive putrefactione, sive exaltatione varias aegritudines creari censenti alii fibrarum cristatura & inertia, secretionum circulationisque intermissione, succorum crassitudine easdem gigni autumant. Ne rationibus argumentisve destitutas varias istiusnodi opiniones, aut ita mulitim a vero abludere putes. Immo ex his inter se collatis explorati sque verit tem eruere non frustra tentanis. Unica causa ,

varii effectus. Constans illa , immutabile ipsi.

149쪽

r o QUAE ITIO MEDICA. Causa latet, unde diversa o Pinio. Essemis patent, unde unanimis consensus. Quod olim observarunt antiqui Medici de natura hominis . de modo quo se habet ad omnia , de morborum initio, incremento, fine, tempore, mutatione , vicissitudine , symptomatis , nunc idem quoque observatur. Ex his conflatur Medicinae theoria rhis quoque astruitur medendi ratio. Utraque

ab Hippocratis aevo aucta tantum , non immutata : neotericorum inventis collustrata, observationibus assidue comprobata. Hanc ab Hippocrate & priscis Medicis commonstratam Viam , a peritissimis cujuscunque aevi calcatam si quis nomine tantum Medicus reliquerit, aegrotis perniciem , sibi parat dedecus. Quo potissimum tendat recta haec medendi via quaerist Eo nempe, ut illud imprimis tollatur, quod functiones Immediate laedit, quod morbi cujuscunque symp- Iomata parit ac fovet; quo tandem sublato, restituuntur functiones, symptomata evanescunt. Qui igitur artis minister haec praestare noverit, is reipsa Medici nomen sibi vindicat. i I.

NIHILOMINUS constans est praxis medi

ca , quantumvis variae quae in curandi ratione adhibentur methodi. Ab empiricis sola fretis experientia, a methodicis generalia dui taxat laxationis aut coarctationis indicia perpendentibus , a dogmaticis causas non modo proximas & patentes, sed remotas etiam abscondutasque investigantibus morbi saepe sanantur ; a

que in hac triplici disciplina plures extitere praestantes Medici. Ratus Hippocrates Medicum naturae tantummodo adjutorem esse ac veluti administrum, illam operantem solum observabat

150쪽

QuasTIO MEDICA. t thihil non ipsi permittens. Quid ergo tantus aegrotis praestabat Medicus Vires ad morbum d mandum idoneas. Qua tandem via Diaeta prae Cipue, interdum excitato vomitu, raro sela adhibita purgatione. Phlebotomia parcitis, fomentis vero, frictionibus, balneis largius utebatur. Erasistratus nimiam corporis repletionem, a qua morbos omnes fluere censebat, ciborum abstinentia, corporis exercitatione , Vomitu, tisat

ris , fomentis, balneis sive calidis, sive frigidis ,

cataplasmatis, unctionibus solebat compescerer nunquam vero aut rarissime sanguinem mitti

volebat. Asclepiades optimum corporis habitum in iusta poros inter seu canales, liquoresque ipsis contentos ratione positum esse opinabatur: ex eadem perturbata morbos oriri assirmabat. Mo-lecularum incusabat crassitiem tenuitatemve, aurvasorum relaxationem vel constrictionem. Quid inde 3 Communes illas morborum causas cism

munibus remediis oppugnabat, gestatione potiLsimum, frictione, vini & aquae haustu. Sanguinem mittebat, raro ciebat Vomitum ; at purgationem veluti flus damni quam auxilii ferentem Prorsiis respuebat. Themis communibus morborum omnium indiciis intentus laxam nimis , numisve constrictam solidorum compagem, spissi rem aut fluidiorem liquorum habitum restituere conabatur : rςmediis itaque relaxationem aut Coarctationem invehentibus utebatur. Ad phle-Botomiam confugiebat, ut totius corporis ; ad hi xiadines vero & cucurbitulas, ut cujusdam partis strictam nimis habitudinem resolveret. Uesepia dii Zc Themisonis vestigiis insistens Thessaltas Μετα- induxit , cujus ope pororum corporis vitio mederi cogitabat. Quae autem vocabat, remedia erant rubrificantia, vesicantia,

SEARCH

MENU NAVIGATION