장음표시 사용
151쪽
lI 2 . QUAESTIO MEDICA:& genus omne causticorum. Triduam quoque. ineunte morbo , instituit ciborum abstinentiam sΔιατροτος dicebatur. A purgatione maxime ali nus: sed ut Themiso in deligendis cibis , medicandoque, sive ad laxandum, sive ad densandum,
aere summe cautus. Galenus dogmaticorum facile princeps corpus humanum , quemadmodum caetera naturae corpora , ex quatuor elementis , puta igne, aqua, terra, aere coalescere autumat.
Primariis eorum qualitatibuε, calido , frigido sicco εἴ humido varie inter se compositis oriuntur ad illius mentem quatuor praecipui corporis numores, sanguis , bilis , pituita , melancholia. Posita humorum aequabilitate, exsurgit sanitas; eadem subversa, morbus : plethora, si
omnes humores redundant: cacochymia, si quidam caeteros exuperat. Vires tueri, morboque obniti, Galeno omnis curandi methodus. Quod 'ut praestaret, Vires iis rebus , quae cum aegrotantium corporum qualitatibus consentirent .servari ; morbum vero iis , quae cum morbi causa qualitate pugnarent, propulsari arbitrabatur. Alimenta , medicamentaque universia in
calida, frigida, sicca & humida dividebat, quae
singula varie pro variis gradibus, ad majorem minoremve sedandam intemperiem , accommodabat. Sanguinem quandoque, raro tamen, ad deliquium usque aegrotantis mitti jubebat. Caeteri in phlebotomiam non pliis terVe quate e , idque primum ingruente morbo, iterabar. Ρurgantia frequentius quam Hippocrates admitte bat. Implurimis utebatur remediis, tum simplicibus , tum compositis, anodynis praesertim ac somniferis, ad finxiones sistendas 8c dolores deia mulcendos potius quam ad somnum conciliandum ; balneis insuper ac frictionibus plurimum
152쪽
QuasTIO M 1 DICA. I 3 confisus. Empirici, neglecta prorsus causarum morbi investigatione, diagnou unice studebant,
ad cujus normam remedia praebebant, quotquot erant usu comperta ; diaetam , phlebotomiam, emetica, purgantia, somnisera, fomenta , lotiones, frictiones, unctiones, cunctaque medicamenta, tum simplicia, tum composita. Horum alia ratione quarumdam partium, alia ratione morborum quorumdam , illis specifica videbantur. Si quid in methodicorum aut dogmaticorum
praxi felix salutiferumque advertesant, illud
quoque exsequebantur, omissis tamen, quas illi proferebant, rationibus. Hos tamen Medicos omnes & quamplurimos alios, quantumvis inter se dissidentes, felicem in medendo operam p suisse certum est. Non igitur peculiaribus Medi corum sententiis nititur praxis medica, sed principio quodam universali, in quo omnes consentiunt; nempe tollendum esse, quod morbum eia
ficit & fovet. Quid, quaeso, istud est, nisi communis omnium morborum causa, dicam, an essentia λ Haec autem variis sub speciebus a quibuLdam astrictio, laxatio, obstructio, fluxio nuncupatur ; ab aliis intemperies, calor, plethora, inflammatio , dolor. Sed quocunque nomine, quOCunque aspectu variis in morsis ipsam deprehendas , modo debite oppugnes, expugnabis. Qui
igitur morbum non expugnat, ejus causam Velessentiam is certe non oppugnavit; imo ipsam fortasse propugnaVit. OL UPLICI partium genere, solidarum nem pe dc fluidarum, tota contexitur humana compages. Solidae fibrillis constant plus minusve
densatis, quarum aliae admodum extense telam gle
153쪽
3 4 QvAEs Tio ME BIe A. membranaceam, aliae Vero in unum veluti sacciculum firmum & durum compacta laminas osseas conficiunt. Ex iisdem fibrillis leviter stipa tis coalescunt musculi, quorum usus in eo posutus est, ut sanguinem intra ipsorum tubulos ex
canalibus effluentem modo retineant, modo dimittant. Canales omnes sunt varii earum contex tus. Glandulae, horumce canalium glomera. Vi Dcera omnia, novum horum omnium textum. Fibrae , quae sunt istiusmodi veluti liciorum stamitana, miro quodam elatere donantur , cujus opemodo contractae, modo remisse, motum servant
perpetuo oscillatorium. Corporis fibras fidibus dixeris similes, quae semel pulsae aliquandiu vibrant. Motus iste in ortu incipit, in interitu desinit ; imo tota vita oscillationibus continetur Fibras vibrantes in peristallico intestinorum m tu , in tremulis animalium recens caesorum cariani Sus , in pulsu avulsi ranarum cordis cernere est; quod si minutatim concidatur, singulae parates eodem ordine moveri pergunt, donec exsi catis fibris motus intereat. Si a motu calor pendeat, cur neges debitam fibrarum agilitatem per
calorem, quem Veteres innatum dixere, requisitamque fibrarum ad oscillandum mollitiem per humidum primigenium intelligi posse a Continuo per vitam fibrae exsiccantur & durescunt. In pueris molliores sunt, ideoque debilis oscillatio tin adultis firmiores, ac proinde oscillavo vividat in sinibus paulatim rigescunt, donec tandem ad oscillandum prorsus ineptae fiant ; unde animalis snteritus. Hujusce motus principium quaeris pNum in dura matre, num in corde primum exoria diatur 3 Frustra. Audi Hippocratem: Principium
corporis nullum es, sed omnia similirer principium,
154쪽
mias Tro MED Ic A. I Iomnia finis r circulo enim scripto principium
mon invenitur. Movet & moVetur utrumque, cor
scilicet & dura menin x. De causa oscillationis ne sis magis sollicitus. Quod elaterem corporum, fidium pendulorumque vibrationes fovet, idem fibrarum oscillationem parit & servat, quamdiu ad motum flex les sunt. Illud, si lubet , -μα,
spiritum insitum, τα ενορμιιοῦντα, spiritus animales, materiam subtilena, aut alio quocunoue nomine
nuncupes. Quid praeterea Num istuci magis tibi perspectum erit 3 Ludis operam in investigandis causarum causis; quod vix unquam Philosophus, frustra assequatur Medicus. Ut vita, quod ad solida spectat, ex debita fibrarum oscillatione ,
ita valetudo ex aequa earum motus reciprocatio ne pendet. Fibrarum genus utrumque carne rum & membranacearum reciproco systoles &
diastoles motu assidue exercentur. Quodque inminutissimis ejusmodi partibus , idem in organis quae inde oriuntur , cernere est. Principes enim corporis partes sine quibus vita stare iam uir, cor, ejus auliculae, arteriae, Venae ipsae ,
ura meninx, diaphragma , omniaque respirationis organa in eodem pariter reciprocationis mota versantur. Quid dicas de motu ventriculi & intestinorum, quem Vermicularem vocant Z Nonne
quoque ex librarum systole & diastole ortuna ducit 3 Quod in istis partibus palam est , de cinteris conjiciendum. Membranas , glandulas , viscera contrahi & remitti pariter necesse est, ut vel ultimas fibras succus nutritius subeat, secretionesque peragantur. Ne tamen motum adsensationes requisitum cum statis fibrarum oscit lationibus confundas, Quantumvis agitetur campana , ni pulsetur, nullus fit sonitus e pero
155쪽
1 6 QUAE sTIO MED Ic A eus si opus est , ut singulae ipsius particulae suo
cuti ac tremere possint. Sensatio pariter non peragitur, nisi fibrarum particulae peculiari quadam agitatione vel succultu ab organo ad principium usque sensuum moveantur. Quemadmodum autem corporis sonori Particulae tam vallia
de concuti possunt, ut ab invicem dissiliant , quod cyathi vitrei, qui unius vocis sono diffri
gitur, exemplo patet: ita in sensationibus veli mentior concussus fibrarum particulas tantum non disjungit, oscillationem aut debilitat, aut perturbat, aut aliquandiu moratur. Illud ipsis est fibrarum erethssmus. Si nimius sit, doloris se sum ; si levior, voluptatem creat. Non penes unicam solidorum librationem corporis sanitas. Corpus enim tubulorum congeries, quos assidue rigant fluida. A solidis motum omnem mutua tur, atque ideo ab iisdem superanda est liquid rum resistentia. Solidorum nisu fluida comm
luntur , adeoque attenuantur, ut extremas CONporis fibras subire, canales vel tenuissimos allu re, ac tandem per emunctoria quaecunque vel cutis poros secedere possint cram admodum , viscosi, ideoque ad motum parum habiles comporis succi. Sunt enim ipsimma, quibus vescimur, alimenta, sive solida, sive fluida, quae, ut in propriam corporis substantiam vertantur, stipanda adhuc & densanda sunt. Vi magna itaque opus est, ut solidae partes corporis succos commolere , fluidosque efficere queant: quae si vel leviter imminuatur, densi haerent succi, atque in minimis canalibus subsidunt. Quam facile sanguis extra corporis vasa coaguletur, nemini non notum. In eo Igitur ex parte liquidorum posita
est sanitas, ut debite & assidue terantur, libere
156쪽
QuasTIO MEDICA. canales omnes vel tenuissimos influant, superia fluaque aut noxia excernantur. Quod ut peragatur , ea est solidas inter de fluidas corporis partes necessitudo , ut quantum crescit fluidarum m ra , tantum crescat solidarum nisus; qui tandem si impar sit superandae liquidorum morae , tunc praeter morem accelerantur fibrarum oscillatio nes. Ubi igitur moratur liquorum cursus, ibi
pullus arteriarum vehementior : rursus autem
vincente sanguinis mora, pulsus cordis increbres.cit, usquedum ipsam vicerit. Hujusce accelera tionis ratio ex fidibus petenda est ; quae medi criter tenta debiles undulationes peragunt; vividiores vero, si magis extendantur; ac tandem crebriores, si ad summum distendantur. Ita, cur se sanguinis tardato, vasa mediocriter intumeccentia fibras , quibus contexuntur, validius extendunt; unde crebriores redeunt oscillationes. Quin& liquores diuturniori mora acriores fiunt; partesque vellicando, ad oscillationes magis accelerandas, vel etiam perturbandas, excitant.
Sanitas itaque ab oscillatione libera, facili Atemperata. Hinc cordis & arteriarum pulsus , hinc durae meningis & aliarum membranarum systole & diastole, hinc tandem motus partium omnium reciprocus omnesque solidorum actiones debixe peragentur : necnon sequitur optima lia quidorum habitudo , rite conterentur , liberὸriuerat, facile secernentur. At si erethismo concitae fibrarum particulae oscillationes immutent aut conturbent, statim tota afficietur corporis conomia pl4s minusve pro modulo erethisimi, aut ratione partium quas ille vexabit. Inde fumchiolaum intermissio aut immutatio, innumeraque sympromata, quae nonnisi sedato erethisino desse
157쪽
MORBUS omnis, si ad ei lentiam spectes,
fibrarum erethismus. Ne dubites: sedulus attendas ad communia morborum omnium symptomata , calorem scilicet praeter naturam, &dolorem ; necnon ad alia , quibus ea non raro stipatitur, tumores nempe, inflammationes, convulsivas partium tensiones , sitim , ardentes &flammeas urinas, spumantes, subrufas, virides aut nigras dejectiones, Liliosam aut cruentam ex Dpuitionem, innumeraque hujuscemodi, quorum causam in erethismo nemo non repossierit. Dum certo ac temperato motu oscillatur fibra, ut naturalis est, qui ex eo nascitur calor ; sic nec aceriaba , quae in mente excitatur perceptio : imo vigente sanitate, mens in ea indolentia & tranquillitate versatur , ut ex iis quae in corpore peraguntur , nil sentiat. Quod si, quadam superveniente causa, singulas fibrarum particulas insustus fremitus aut irritationis motus concutiat; tunc caloris ardorisve sensu in parte amicta, d loris vero, si praeter modum ingravescat, mens incitur. Ab hac irritatione aequabilis totius fibrae oscillatio perturbatur vel etiam extinguitur , succorum per fibrarum canales fluentium cursus aut minuitur aut prorsus sistitur: tunc haerentes succi nec satis conteruntur, nec probe defaecantur ; inde vacuationes aut praVae, aut pene
nullae. Quorum rationem si perscrutari velis , fibram tibi Mnge tanquam fistulam ex lamella quadam tenui in spiram eonvoluta & in tubum angustata compactam. Oscillare dicitur , dum
alternatim contrahitur & extenditur. Hujus diameter in contractione crescit, in extensione minuitur. Sic variis in fibrae oscillationibus, con-
158쪽
tractioniὲ & extensionis vicissitudine, succi fistula
contenti protruduntur, nec nisi repetitis moventur succussibus. Si jam insueto fremitu comm veatur unaquaeque fistulae spira, ejus systoles aut diastoles motus minuitur, & aequabilis fibrae perturbabitur oscillatio, vel etiam prorsus cessabit, si oscillatorium motum fremitus iste longe superet: fibra vero ab oscillatione cessans rigida fit& velut crispata. Fibrarum erethismum crispa- auramve innumera excipiunt, cdm in solidis, tum in fluidis gravissima symptomata. Erethi sinus tumores procreat, clim, ob plurimas in hac parte Iaborantes fibras, succos impeditos. per canalium longitudinem redundare necesse est. Pulsatio inubi percipitur, cum sanguis aegre vehitur per arterias minimas fibrarum tumore constrictas. Accenditur febris, cum, retardata universa sangui nis circulatione , acceleratur cordis & arteriarum pulsius, ut eadem semper sanguinis moles ad omnes partes deferatur. Inflammatio accedit, cum, fibris partis aegrotae vehementer irritatis &concussis, pars incalescit& ardet; necnon, cum sanguis ad extremum usque arteriarum vibratus impeditur, arterias vel minimas tumefacit, δίconspicuas praebet. Abscellus gisnitur, cum disruptas inter fibras succus nutritius diffunditur , ibique subsidens & acrior factus, proxima qua
que corrodendo, tandem se exerit. Gangraena oria
tui, dum, succis obstructione detentis, pars quae ab ipsis nutriri solebat, funerata. marcessit. In partibus membranosis diutius erethismo assectis sensim coagulantur aut penitus obdurantur sv ci ; unde cartilaginose fiunt, & interdum ossean
quaedam membranae. In carneis vero partibus
es did oti laniatisque carnium fibrillis scirrh.
159쪽
8c sarcomata enascuntur. Acerrimus est erethi mus in morbis acutis , quos gravissima comita tur symptomata, ad extremum, necnon ad mo
tem saepe immaturam cito perducta. Is in deliariis & phrenitide cerebri membranas, in pleuriistide pleuram, pulmones 3c thoracis mem Dranas in peripneumonia, in angina fauces, jecur in limpatitide, renes in nephritide, in ischuria S dysuria vescam , in febribus ardentibus abdomen .
thoracem vel caput, non raro etiam , ut in Variolis , morbillis aut putridis febrisus , universum corporis habitum assicit. Morbos chr nicos , qui non dierum , sed mensium aut annorum circuitu definiuntur , perscrutare. Quid in iis aliud se prodit , quam fibrarum irritatio Phthisi laborantium symptomata , tussis aspera, assidua febris , calor urens & praeter naturam,stis, vigiliae , flammeae urinae , exsiccata & attenuata corporis habitudo, immodici universalis. que erethismi nonne manifesta sunt indicia εAcerbos capitis dolores , lamborum totiusque corporis gravitatem , cordis arteriarumque palpitationes , lentam febrim qlia laborant vi gines ob mensium suppressionem languidae, quis ab erethismo oriri inficias ierit 3 Epilepsiae insultus , rheumatismi & podagrae cruciatus , luis Venereae dolores quis eidem non adscripserit Verum ille in hystericis hypochondriacisve affectionibus praecipuam vim exerit , & ita d minatur , ut vicissim pariat singulos , quibus
corpuS occupatur, affectus. Hinc moestitia, timuditas & ignavia , animi dejectio aut desperatior Hinc pariter gutturis, diaphragmatis, & infimi
ventris musculorum spasimus , artuum tremor ,
dolor capitis terebrans quas a clavo infixo, Vin
160쪽
QuasTIO MEDICA. Isrmitiones, dejectiones biliosis, cordis di arteria rum palpitationes , tussis , urinae suppressio , &limpidae nonnunquam urinae eiectio , summum partium externarum frigus quasi cadaVeris, ptyalismus quasi a Mercurio excitatus , risus aut lachrymae sine causa essusae. Eaedem assectiones asthma, iliacam passionem, doloreS colicos, n phritim , insultus epilepticos, a pople iam &pa ralysim saepe mentiuntur. Haec autem symptomata ita ex improviso adoriuntur, subinde censent, & in alia convertuntur planc diversa, prouterethisinus has vel illas partes aggreditur. At, inquies , ubinam erethi simus in hydrope , laxa nimirum dc aquis madente totius corporis compa 3 Sed cave decipiaris syr tomatis, quae in ejusmodi morbo prima sese offerunt. Accurate perpendas ardentem aegrotantium sitim , urinas paucas, crassas & rubras, sebrim lentam , sed fere assiduam, & alia, quae exundationi praeiVerunt, incommoda ; ea nonnisi ab erethisimo tanquam a causa primaria prosecta deprehendes Mirum sane quam facile irritatio , quae saepe proxima quaeque non affecit, cito transeat ad partes etiam remotissimas, prout in illis fibrarum tonus cum inflammata parte convenit. Phrenitidem non. raro urinarum suppressio , plerumque dolorem nephriticum vomitio , diaphragmatis inflammationem delirium comitatur , quorum communis causa erethi simus. Nec ideo semper irritationis immunes dixeris partes partis innammatae vici niores : saepissime enim inflammatus digitus digi tum proximum inflammat, pleurae inflammatione pulmo saepe inficitur , sicque pleuritidem excipit peripneumonia lethalis. Quidam sunt morbi, in quibus modo haec, modo illa parser
